Naldo Naldi eglogae 8
Other sections


Ornytus

Ecloga VIII in Petrum Medicen

 

Ornytus in Fesulis habitabat montibus, unus

Inter pastores doctus seu dicere carmen

Seu quoscunque velis calamos inflare palustres.

Hic dum forte suas pastum iubet ire capellas,

5

Dum canit, et varia permulcet arundine silvas,

Dum canit, et varia permulcet arundine silvas,

Rupe sub adversa tenerum speculatur Amyntam;

Arsit ut inspexit, duro, correptus amore:

Nam licet hic facilem sese praeberet amanti,

10

Invidus ipse tamen non concedebat Iolas.

Has igitur lacrimans, inter virgulta greges dum

Custodit, maesta fundebat voce querelas:

Quid me care puer dulcem deponere vitam

Quid miserum lacerans spe multum fallis inani?

15

Nam mihi quid prodest, quod me non spernis amantem,

Quod tibi nostra placent haec carmina, quodque libenter

Accipis et laeto quae do munuscula vultu,

Deseris heu si me, stulto dum credis Iolae?

Me minus urgeret penitus si, pulcher Amyntas,

20

Me fugeres, si quae facio non grata putares!

Namque ego sic mecum: gravis haec iniuria quamvis

Est nimis, at puero tamen haec mihi venit ab illo,

Pro quo, si iubeat, possim deponere vitam,

Et qui si nolit nolim quoque vivere; sed quod

25

Causa sit ut te non habeam nunc tristis Iolas,

Hoc graviter patior, nec possum ferre; sed acri

Corda tument odio, siccum iecur ardet ob iram!

Nam nihil est homini gravius, si quaeris, amanti,

Rivalem quam ferre malum: non Pana supremum

30

Rivalem paterer, gregibus licet ipse tuendis

Praesit, et a scabie totum defendat ovile.

Huc ades, o saepti decus et spes optima nostri,

Hicque velis habitare, puer, neu desere qui, te

Dum sic per silvas sequitur perque invia lustra,

35

Omnia posthabuit, sua qui non lumina quam te

Plus amat, atque tua possit pro laude tuaque

Pro vita possit vitam, formose, pacisci.

Huc ades: agrestem noli contemnere Musam.

Hic frondent lauri virides hederaeque sequaces,

40

Hic gelidi fontes, hic prata recentia rivis

Non desunt, roseaeque tibi convallibus altis

Ecce legunt flores tua nunc in serta Napaeae.

Huc ades, huc tandem: valeat sine turpis Iolas;

Nam tibi nil praeter barbam callosaque membra

45

Hirsutumque supercilium, nil afferat ille!

At mihi quis nitor est vultus! quam pectore toto

Pulcher ego! et toto quam nullae in corpore mendae!

Canto quae solitus quondam cecinisse vir ille est

Qui rigidas blando mulcebat carmine silvas!

50

Munera praeterea si quaeras, nulla daturus

Hic venit, huic quoniam desunt armenta gregesque.

Ast ego quam nivei pecoris sum dives et agri!

Quot mihi nunc Fesulis pascuntur montibus agnae!

Denique si (dum te sequor et vestigia lustro,

55

En, tua per silvas duras saltusque profundos)

Omnia deserui, nec me tenet ulla meorum

Cura quidem nemorum pecorisque oblivia si me

Vsque tenent, sacrisque focis pia ponere sacra

Si malus obmitto, si (quae mihi maxima cura

60

Exstitit ante) Pales colitur non ipsa, sed acris

Me totum tua cura tenet, si solus amores

Vnus habes nostros, si nunc mea carmina solus

Accipis, et soli studeo placuisse, nec alter

Te valet excepto de me mea sumere dona,

65

Nonne decet tristem me propter linquere Iolam?

Hei mihi, quid volui? precibus deus obstruit aures!

Nunc ego quem laesi demens, cum sacra quotannis

Ponere desierim superorum oblitus in aris?

Nonne vides quam te fugiat nunc, Ornyte, qui te,

70

Ni deus obsistat, nigros sequeretur ad Indos?

At postquam Pan ipse meis conatibus obstat,

Desinere est animus, finemque imponere amori.

Vos et oves igitur longum valeatis, et agni;

Non me custodem posthac spectabitis usquam:

75

Extremum hoc habeat munus morientis Amyntas!