Naldo Naldi eglogae 4
Other sections


Amyntas

Ecloga IV in Cosmum Medicen

 

Amyntas

Quo tam tristis abis fugiens ita dulcia, pastor,

Arva? quid est causae qua sis adductus ut istos

Florentis patriae saltus et ovilia linquas?

Cum modo, laetus oves ducens in pascua laeta,

5

Laederet has aliquod semper neu triste timeres.

Anthiphilus

Invitus patriam fugio saltusque feraces,

Nam mihi nulla quidem causa est qua dulcia linquan

Arva, sed, heu, Livor patrio me pellit ab orbe,

Linquere quem statui potius sedemque paternam

10

Quam per me, patriis nollem si cedere ab agris,

Saeptus in Etrusco pereat grex totus ovili.

Amyntas

Vir quis in Anthiphilum scelus hoc patrare sit ausus

Saltibus in Tuscis quo nec prudentior alter,

Nec melior diram a gregibus defendere pestem?

15

Quin ego pro meritis, pastor, pro talibus actis

Invidiae motus iam te superasse nefandos

Posse, nec inde tibi quicquam nocuisse putabam.

At secus evenit, quia, tu licet optimus esses,

Non nullis tamen expulsus, non iure, tyrannis

20

Cogeris armentum patriumque gregesque tuosque

Linquere. quis caelum terris non misceat omne

Tristibus, heu, verbis et sidera dicat iniqua?

Scire velim leges quas nunc, quae iura tenemus,

Aut quae virtuti ponuntur praemia, si tu

25

Pelleris, Anthiphilus, qui tot bona summa dedisti

Omnibus his nobis, patriam qui cautus ab hoste

Texisti saevo totiens, virtute suprema.

Quis nos hinc doceat pluvias ventosque futuros,

Armentum in stabulis qua tempestate tenendum,

30

Tempore seu quo sit ducendum in mollia prata,

Ne, procul a tectis nimium dum longa subimus

Pascua, tempestas oriatur et horrida grando,

Quae pariter noceat pecori pecorisque magistris?

Adde quod Etruscis etiam pastoribus unus

35

Optimus exstiteras sedandis litibus auctor,

Ceperat interdum si quos discordia demens.

Anthiphilus

Heu, nihil Invidiam contra valet, optime, nec me

Defendit meritum, magnum licet, omnia quando

Sint quaecunque velis: augent tamen ipsa venenum.

40

Nam bene pro meritis in nos si nascitur acer

Livor et Invidiae motus agitantur acerbi,

Quicquid ages cumulans meritum conabere frustra.

Nam quanto melius facies aut causa priori

Maior erit, merito tanto magis invidus ardet.

45

Sic nisi fata iuvant, ni nos tutatur Apollo,

Obruimur meritis et sorte urgemur iniqua.

Ergo vale, et vestro tantum dilecta bubulco

- invitus linquo nam vos - armenta, valete.

Non ego vos, vituli, non vos, mea cura, iuvenci,

50

Errantes posthac umquam per prata videbo.

Hinc procul a patria - quod numquam credere quivi -

Illyricosque sinus veniam Pontumque sonantem.

Amyntas

Hic tamen hos mecum poteris vitare calores,

Aestibus, ecce, diem medium dum Phoebus adurit,

55

Dum defessa sonant raucis arbusta cicadis.

Nam mihi sunt liquidi fontes et amoena vireta,

In quibus hic molli paulum requiesce sub umbra.

Et neque te macera: namque, ut mens augurat ipsa,

Post paucas - licet hinc fugias expulsus - aristas,

60

Si Deus annuerit, rediens tua regna videbis

Dixerat; et lacrimas simul effundebat Amyntas.

Anthiphilus vero spatiis compulsus iniquis

Temporis, hinc abiens, Venetos concessit in agros,

Cuius in abscessu tristes gemuere leones,

65

Pro canibus pecori quos ille tenebat amicos

Custodes: miseri necnon flevere iuvenci;

Desertae pecudes, hirtae flevere capellae.