Naldo Naldi eglogae 1
Other sections


Daphnis

Ecloga I in Laurentium Medicen

 

Daphnis pastor erat, Nymphae correptus amore,

Arni Naiadum turba quae pulchrior omni

Praestabat reliquas excelso vertice Nymphas.

Hic puer, in teneram. dum formosissimus herbam

5

Ductitat unus oves pastum simasque capellas,

Ista canens suavi referebat carmina voce:

Hoc ego commerui, nimium crudelis, amando,

Vt me continuo fugias? sic cerva leonem,

Sic fugit agna lupum quotiens videt usque rapacem.

10

Ne timeas oro: meme quid spernis amantem?

Cui nondum posita crevit lanugine barba,

Necdum luteolo pallescunt membra colore,

Ni quantum iubet asper amor, nec turpis honestam

Mi puero faciem, nec ruga senilis aravit.

15

Quem fugis, ah, nescis quo sum de sanguine cretus,

Vnde genus ducam! similis tibi nomine, Nympha

Mater adest; pater est mi pastoralis Apollo.

Is quoscunque vides me possedisse iuvencos

Iussit, et innumeras Fesulanis montibus agnas:

20

Hinc mihi sive novi, veteris seu copia lactis

Semper adest; caseo mater mea semper abundat.

Sunt mihi praeterea prisci complura Mucelli

Pascua, quae Nomadum possint evincere saltus.

Adde quod et Musae me iam dixere poetam,

25

Et mihi Daphnea cinxerunt tempora fronde.

Hine ego sum lauri dictus de nomine Daphnis

Pastor ab Etruscis: viridi nam doctus in antro

Tale vel agresti modulor tibi carmen avena,

Dicere quale solet divino Tityrus ore.

30

Insuper, hac cithara meme donavit Apollo,

"Qua" mihi "Dircaeo si condere moenia ritu

Percupias - dixit - modulis fidibusque canoris,

In numerum lapides iterum coniungere possis."

Nonne vides cantu tauros gestire feroces?

35

Nonne feras sentis quam mitia sumere corda?

En, durae nostro flectuntur carmine quercus!

Mollitae numeris respondent plurima silvae!

Tu tamen una fugis, nec verba precantia curas.

O, saltem libeat nostros audire labores,

40

Quos ego sustineo te propter, diva, nefandos!

Namque dies memini longos sub sidere Cancri

Trivisse et longas brumali frigore noctes,

Dum subeo montesque feros atque invia lustra

Protinus inquiro, graviori concitus oestro.

45

Testis enim nobis armentum, testis ovile,

Saepe quod in silvis tenebra veniente tetendi.

Huc ades, o virgo, Tyrrheni prima fluenti:

Iam iuvat incinctae me sumere tela Dianae,

Atque acres torquere feras, aprosque feroces

50

Cominus iniectis venari saepe sagittis.

Siste gradum, precor hoc tantum, patiaris amari,

Et precibus nostris placidas neu clauseris aures!

Sunt mihi luteolo violae rubroque colore;

Candida praeterea viridi sunt lilia fronde;

55

Hic lentae salices frondent; hic mollior herba

Et viret et teneros pascit cum matribus agnos.

Naiades hoc Nymphae nitido quoque fonte natare

Saepe solent, petra Medicum qui manat ab alta.

Hic errant pingues per mollia prata iuvenci;

60

Huc potum veniunt Terzollae ad flumina pasti.

Hic ubi prospectum nequeunt amittere nostrum,

Fluminis ad ripas alterna sorte canamus:

In laurum dices veluti Peneia virgo

Versa est ut castum servaret casta pudorem;

65

At mihi materia est Etruscum dicere Pana.

Hinc tu, Nympha, mei certissima causa furoris,

Suscipies quantas nostro de carmine laudes!

Namque canam Tuscas superes ut sola puellas,

Non tantum forma, sed casto insignis honore.

70

Ipse canam: pulsae referent tua nomina valles

Vt neque iam caespes, nec iam virgulta, nec ipsi

Muscosi fontes, nec circum flumina ripae

Ipsa mei valeant causam nescire furoris.

Sic, loca dum simae carpent abrupta capellae,

75

Cantibus et cithara semper celebrabere nostra.

Diceret haec Daphnis cum iam lucentibus astris,

Pastas ad stabulum cupiens duxisse capellas,

Constitit, ex illoque dedit se Nympha videndam

Pastori, quoniam tantum spectare cupisset.