Naldo Naldi Alpheus

Quamvis nostra tibi veniat modo, Cosme, Camena

Heu, Medicum tantis consurgens molibus impar,

Posseque diffidat ludens tua dicere facta,

Qualiscunque tamen, Tuscam dum protinus urbem

5

Incolet, hic cives inter versata modestos,

Te canet in triviis, te tota semper in urbe

Audebit verum Patriae dictare Parentem.

At si quando captus amoeni ruris amore

Invisam valles Arni montesque propinquos,

10

Agrestes Cosmum silvas resonare docebo.

Vsque canent humiles mecum te, Cosme, myricae,

Principium dabis ipse mihi finemque canendi:

Primus eris nostri, tu carminis ultimus auctor.

Tu modo, tu, Medices, castis nunc annue votis

15

Et dubiae rege navis iter: tu magnus Apollo,

Tu mihi Calliope gravibus vocitabere coeptis.

Auribus interea placidis te, Cosme, rogamus

Alpheum, Gnomona velis audire canentes,

Pastores, minimum non dedignatus honorem,

20

Simae dum viridi pendebunt rupe capellae.

Iam iubar exortum noctis dimoverat umbram

Inque novos latum radios diffuderat orbem,

Gnomoni Alpheus cum primum talia dicens

Incipit e Fesulo prospectans vertice pastor:

Alpheus

25

De senibus dudum priscis audire solebam,

Vt locus hic magnis confertus cladibus olim

Et fuit, et multos hominum contrivit in armis,

Vt saepe incurvus terram dum scindit arator,

Enses inveniat scabra rubigine fractos.

30

Nunc et summa quies late tenet omnia montis

Pascua, laetitiaque omnis gestire videtur

Accola, nec pestem pecori timet inde malignam.

Haec ego conspicio; tantae sed causa salutis

Vnde sit, ignoro; cupio tamen, et mihi numquam

35

Noscendi talis cessat de pectore cura.

Dixerat Alpheus; vos quae responderit alter,

Pierides, vos haec nobis memorate, puellae!

Gnomon

An ita sis bardus tu nunc, Alphee, rudisque,

Vt, quae non simae tantum, tua cura, capellae,

40

Sed lapides duri norint, silvaeque profundae,

Tu tamen ignores, humano semine natus?

Conspicis hanc oculis urbem quae proxima nostris

Constitit, et nitidis Arnus quam dividit undis,

Quae pulchro varias extollit vertice moles:

45

Illic et stupeas, fulvos ubi forte leones

Videris exitiumque lupis leporique salutem!

Hic prope Laurenti templum sedemque Beati

Quam Medicum dicunt opibus consurgere magnis,

Ingenti constant excelsa palatia muro.

50

Quam pulchri postes subsunt! quam pulchra nitescunt

Atria, de Fesulis late suffulta columnis!

Aula sed interior regali ornata decoro

Cernitur: auratis pendent laquearia tectis,

Aurataeque trabes nitido depicta colore

55

Contexunt tabulata modis splendentia miris.

Haec ego, dum caseum Florentem pauper in urbem

Vendendum porto, pingues dum civibus haedos,

Mirando plures consumpsi protinus horas;

Sed locus ipse domus, quo sunt penetralia patris

60

Divini, quamquam late patet ille volenti,

Cognitus est oculis non ullo in tempore nostris;

Tantus enim splendor sacro lucescit ab antro

Et rudibus tantus perstringit lumina fulgor,

Vt, nisi qui magnam paulatim cernere lucem

65

Praeparet, ipse prius doctus spectare minorem,

Non acies tanto possit durare nitori,

Vt nequit ille novum temptat qui cernere solem

Ni prius assuetus tremulo sit fonte tueri,

Quo vires minuisse suas lux magna videtur

70

Atque hebetes nobis oculos minus inde fatigat.

Sed tamen e multis audivi saepe quis ille

Et foret et qualis manet de pectore virtus;

Nam medio sedet ille senex grandaevus in antro,

Tam clarus cunctis hominum cunctisque verendus,

75

Vt, manibus falcem si prisci insigne teneret

Saturni, queat ille deus, deus ipse videri.

Hunc alii heroes circumstant undique magni,

Consiliisque petunt ex hoc responsa futuris,

Non aliter quam cum pastores Tityrus ipsos,

80

Pastorum primus Fesulis in montibus unus,

Convocat, et iusto cunctos moderamine servat.

Hic pacem dudum nobis, hic tanta paravit

Otia, securamque dedit traducere vitam,

Pro, scelus indignum! quin urbs, pulcherrima rerum,

85

Quae manet, ut cernis, domibus constructa superbis,

Culmine iam late bellis cecidisset ab alto

Ni deus hic, humeris suffultus moenia sacris,

Hinc procul, hinc propria Martem virtute tremendum

Pelleret, extremisque ferum religaret in oris,

90

Quo nivibus gelidis campi montesque rigescunt

Semper, et in nullis nascuntur gramina terris.

Haec Gnomon; caput inde movens Alpheus in altum

Prospiciens, inquit:

Alpheus

                                       Nimirum hic ille beatus

Qui prope nos condit sacras ditissimus aedes,

95

Quas habitent casta sub religione manentes,

Pullati Canones, et Christi numen adorent.

Vah, coepi meminisse satus quo forte vir ille est

Colle sub hoc - Medices, miro qui captus amore

Visendi Fesulos, dum late armenta sequuntur

100

Pastores, nobis (o, quam mitissimus!) olim

Ingenti villam construxerat aere decoram,

Heu, modo quem tristes etiam flevere myricae,

Quem durae quercus crudeli morte peremptum;

Quin etiam credam, si rite audita recordor,

105

Divini egregia doctum virtute parentis

Hieronymo nuper sedem posuisse sacratam:

Durus, qui monitis etiam Gnomonis eorum

Vix memini, quae plura puer cecinisse solebam.

Gnomon

Cur tam praesentem cunctemur dicere divum

110

Dum saturae fient arbusti e fronde capellae?

Alpheus

Grandior at cum sis, Gnomon, cantare prius me

Incipe; te sequar usque, diem dum claudet Olympus.

Alternis ergo coeperunt versibus ambo,

Insigni quorum laetatae carmine Nymphae

115

Saltantes movere pedem Dryadesque puellae.

Et Fesulas quaecunque colunt animalia silvas

Excepere sacros numeros; quin protinus altum

Motavere caput vel durae robore quercus.

Gnomon

Caulibus ut praestat longissima pinus in hortis,

120

Aesculus atque humiles vincit cervice myricas,

Vt puto, sic omnes dedit haec qui tot bona nobis

Exsuperat, nullis hominum virtute secundus.

Alpheus

Ipse licet faveat silvestri numine primus,

Duras qui docuit cantu mitescere silvas,

125

Non queat aeternas huius mea dicere laudes

Fistula, nec possit modulis aequare canendo.

Gnomon

Felix, o, nimium felix, si funera nati

Non inspexisset, nuper quem vidimus ipsi

Efferri, Nymphis ululantibus; improba quid Mors

130

Niteris aspectu sacrum temerare parentem?

Alpheus

Huius in interitu quis non dedit ore querelas?

Astra quis in tanto non dixit saeva dolore?

Oscula cum gelido figens, heu, tristia nato

Divelli nequit amplexu maestissima mater.

Gnomon

135

Adde quod et tristes hac tempestate capellae

Faucibus exstiterant siccis, nec pabula terrae

Vlla dedere gregi misero, nec flumina cuiquam

Exstinxere sitim: tantus dolor attigit omnes.

Alpheus

Si iuvenem luget quidquid mortale peremptum

140

Nobiscum et Fesuli vel dura cacumina montis,

Sidera, quod teneant hunc, iam gestire videntur,

Clarus et assumptum nuper laetatur Olympus.

Gnomon

O, talis patrem nati satis usque beatum,

Erigis ingenti dum candida templa decoro,

145

Dumque focis mactas pingues castissimus agnos!

Hinc tibi divinos iam nunc meditamur honores.

Alpheus

Tu nemorum saltus curas, tu, candide, silvas;

Per te maturis flavescit campus aristis;

Liber et ipse pater tibi se debere fatetur,

150

Plurima quod per te turgescit vitibus uva.

Gnomon

Hoc duce pastores audent per prata iuvencos

Ducere securi pastum, simasque capellas,

Nec pecori insidiasque lupi tristesque rapinas

Horrescunt: deus hic nobis bonus otia fecit.

Alpheus

155

Rusticus et silvas donec lustrabit et agros,

Optabit fieri salubres dum pastor et agnos,

Hunc precibus vocet usque suis, huic sacra quotannis

Instituat Panique, sacros largitus honores.

Gnomon

Quid referam nostras quantum colat ille Camenas?

160

Et nimis, heu, quamquam rudibus tenuive lepore,

Versibus exhibeat placidas mitissimus aures

Neve levem dubitet dignam se ducere Musam?

Alpheus

Quale sibi, o Gnomon, tali pro munere carmen

Reddemus? nam si nobis armenta darentur

165

Omnia, non magis est quam si nos ille canentes

Dignetur, tenuem non aspernatus honorem.

Gnomon

Talia, pastores, at si non possumus ipsi

Qualia nunc illum deceant, virgulta canemus;

Alternis eadem nuper quae lusimus ambo,

170

Colle sub hoc gracili repetemus carmina voce.

Finierat Gnomon, cum iam nox humida currus

Iungit equis, pastasque domum monet ire capellas.

Haec ego nunc lusi, tenui modulatus avena,

Pauca, sed ingenti Medicis perculsus amore.

175

Vos, precor, haec, Musae, faciatis plurima Cosmo,

Cosmo, qui mundi mensuram nomine complet.

Si quando maior nostro de pectore surget

Spiritus, et vates non dedignetur Apollo

Cyrrhaeos tandem me delibare liquores,

180

Divinas ausus Cosmi pertingere laudes

Temptabo currus lato deflectere campo.