Tumulus Iacobi Solimaei medici Salernitani.
Musas invocat ad exequias
Quae liquidos Silari fontes quaeque arva Salerni
Irrigua et doctis tecta habitata viris,
Quae lauros, nymphae aonides, peneida silvam,
Amphrysi et colitis nota in amore vada,
5
Ne, Musae, ne, Pierides, dum condimus umbram,
Paeonio abnuite carmina vestra seni.
Non succi tibi defuerant, Solimaee, nec haerbae,
Quaeque docent Coi scripta probata viri;
Et tamen ut de plebe aliquis, de sorde togata,
10
Occidis, et vili contumulare solo.
Ne nomen tamen intereat, quo fama supersit,
Accipe quae cineri sint monumenta tuo:
"Par Phoebo, par Phoebigenae atque Machaone maior
Et melior, tegitur hac Solimaeus humo."