Giovanni Gioviano Pontano de tumulis 2, 56

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto

Other sections


Tumulus Harmosynes puellae Neapolitanae

Harmosyne iacet hic. Fractos quos aspicis arcus,

      Et sparsos crines, atque sine igne faces:

Arcus fregit Amor, Charites sparsere capillos,

      Extinxitque suas ipsa Erycina faces.

5

Quae tumulo increvit laurus myrtique rosaeque,

      Pieridum e lacrimis noveris esse satas.

Harmosyne extincta est, sensusque extinctus amandi;

      Nemo amat, et numen desiit esse Venus.

Infelix, quid agas, vates? I, desere coetum,

10

      Et pete inhumanis lustra habitata feris,

Frange lyram, contemne deos, lucemque perosus

      Noctem ama, et a somnis gaudia posce nigris.