Giovanni Gioviano Pontano de tumulis 2, 37

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto

Other sections


Tumulus Purae matronae. ipsa loquitur

Ne manes, ne terra tegat; sinite umbra vagetur.

      Nostra quidem certum non habet umbra locum,

Non sedes mihi certa. Dies noctesque vagamur;

      Exilio requies nec datur ulla meo.

5

Ipse error mihi poena, viros quod tempore in uno

      Et colui una duos, extuli et una duos.

De me igitur servare fidem ac retinere pudorem,

      Atque unum de me discite inire torum.

Nomen erat mihi Pura; heu, quod nec pura, nec insons

10

      Vixi. Nunc vitae crimina morte luo.