Giovanni Gioviano Pontano de tumulis 2, 25

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto

Other sections


Pontanus coniux ad tumulum Ariadnae Saxonae uxoris

Quas tibi ego inferias, coniux, quae munera solvam,

      Cum lacrimae et gemitus verbaque destituant?

Pro veteri tamen officio, pro munere lecti

      Annua lustrato dona feram tumulo:

5

Thura, puer, laticesque sacros. Tu verba, sacerdos,

      Dic bona, et aeternos rite precare deos.

Rite sacras adolete faces. Mihi mortua vivis,

      Vxor, et in nostro conderis ipsa sinu,

(Viva mihi ante oculos illa obversatur imago)

10

      Et mecum lusus deliciasque facis,

Viva domum cultosque lares remque ordine curas,

      Viva, Ariadna, domi es, viva, Ariadna, toro es,

Mecum perque hortos et culta vireta vagaris,

      Et mecum noctes, mecum agis ipsa dies.

15

Sic mihi viva vales, sic est mihi grata senectus,

      Vt tua mors lasso vita sit ipsa seni.

Haec ipse ad feretrum; at tecum mens ipsa moratur,

      Tecum post paucos laeta futura dies.

Interea cape et haec miserae solatia mortis,

20

      Atque in perpetuum, fleta Ariadna, vale.