Tumulus Penthesileae sororis.
Pontanus frater loquitur
Septennem te fata, soror, rapuere parenti,
Dum tener in cunis hubere matris alor.
Non sensi tua fata; tamen consueta petebam
Oscula, consuetos blanda per ora modos.
5
Saepe sinum, dulcisque iocos, tenerosque cachinnos,
Et vultum, et gratis illita verba sonis,
Saepe etiam lacrimis, quod abes, et voce querebar,
In somnis etiam saepe petita mihi;
Et risi, quod ades, flevi, quod abire parabas,
10
Huberaque ex ipso reppulit ore dolor.
Senserat hoc nutrix; fingit vocem ipsa sororis:
Admovi repetens hubera ad ora mihi.
Hoc potui, soror, in cunis praestare sepultae;
Nunc titulum et lacrimas verbaque fratris habe.
15
Sparge, puer, viola tumulum, diffundite nardum,
Fumet odorato myrraque thusque rogo;
Accipeque et lacrimas fratris, soror, accipe questus,
Atque etiam, atque etiam, Penthesilea, vale.