Tumulus Iacobi Pontani patris Ioviani Pontani
In tumulo situs est vatis pater; hoc satis esset;
Sed pater ipse suis laudibus auctus erat,
Cui gentilis honor, cui linguae ornatus et oris,
Atque togae, atque hastae, cui vel utrunque decus.
5
Non est quod tumulo exoptes; coelum ille petivit;
Sed venerare piis ossa reposta locis.
Ante diem rapuit Iacobum mors. Filius illi
Infans quae nequiit, dat modo iusta senex.