Giovanni Gioviano Pontano de tumulis 2, 15

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto

Other sections


Tumulus Vrbanae puellae male sepultae.
ipsa queritur

Rure quidem iaceo, cum sit mihi nomen ab urbe;

      Nec titulus, nec sunt nomina vera mihi.

Poena mihi est tumulus, poena est rurale sepulcrum,

      Quaeque quies aliis, est mihi supplicium.

5

Pro viola porrum, pro thure atque arabe costo

      Cepa datur, cepis obsita semper humus;

Meque sues, meque et verres vexantque capellae,

      Inquinat et tumulos ingluviosus anas.

In primis me turbat anus, quae carmine longo

10

      Evocat et manes, evocat atque Erebum.

Vos alio cineres, alio traducite nostros,

      Quaeque Vrbana fui, rustica ne iaceam.