Tumulus Ielseminae puellae in florem versae.
Genius loquitur
Parce, hospes, violis, manes ne laede sepultos.
Si nescis, flores hi quoque numen habent.
Quae violae nunc sunt, fuit olim culta puella,
Vota parum felix solvere quae nequiit.
5
Voverat amplexus primos atque oscula prima
Et primos flores haec, Hymenaee, tibi.
Non passa est Lachesis. Miseri posuere parentes
In tumulo, et moestis thura dedere focis;
Certarant quaeque ora rosis, quaeque oscula gemmis,
10
Atque oculi, per quas bella parabat Amor,
Tabuerant (immane nefas) tenuesque papillae,
Scilicet optasset quas Cytherea sibi.
Tum memor ipse sibi votos Hymenaeus amores
Transtulit in florem corpora versa novum.
15
Pro cute subriguit cortex, proque ossibus haesit
Stipes et e fibris fibra renata sua est;
Plurima quae fuerat nymphae coma, plurima mansit
Et densum foliis praebet opaca nemus;
Sparsus et in toto fuerat qui corpore candor,
20
Nunc multo nivei floris honore nitet.
Mansit odor mansitque alio sub corpore nomen:
Hoc voti pretium dia puella tulit.
Ielsemina fuit nomen; flos dictus ab illo est.
Quisquis amas, tumulo parce, nemusque cole.