Tumulus Massilae vernulae. urna ipsa loquitur
Vrna loquor: cinis est infans, infantula mecum est,
Vernula nata domi, nata gemella patri.
Hanc mater mihi commendat post funera et inquit:
"Ipsa tibi hanc peperi, nata futura tua est."
5
Hanc alui in tenebris; nutrix nox; hubera suxit
Noctis, et infanti lac fuit ipse sopor.
Nec fatur; verum somno testata perenni,
Quam nasci satius vos docet esse mori.
Hanc nullae torquent curae, non matris in ore est,
10
Non lana in digitis comminuenda datur;
Continuas ducit noctes; lux nulla, nec ulli
Sunt vitae sensus, munera nulla premunt.
Dumque haec ipsa loquor, secura infantula dormit;
Illam perpetuo somnus ab himbre rigat.
15
Nomen erat quod fecit herus Massila; Camoenae
Ornarunt domini pro pietate locum.
Hic dormit Massila; sopor lac, hubera praebet
Nox ipsa, at cunas et tenebrae et loculi.