Tumulus Angeli Genticori iuvenis bene eruditi
Nec musis non carus eras: tibi carmina Musae
Aoniae et dederant fila movere lyrae,
Et dederant linguae cultum et praecepta loquendi,
Genticore, atque artes posse docere bonas;
5
Nec tibi non aderant Charites, non fautor Apollo,
Angele; eras docti pars vel honesta chori.
Sed tibi nil Musae comites, nil fautor Apollo
Profuit, aut Charitum quae tibi iuncta cohors.
Omnia mors superat, fatum secum omnia claudit;
10
Non tamen hoc nostras finit amicitias.