Tumulus Venerillae puellae a Pontano adamatae.
ipsa loquitur
Hos tumulos ne temne, precor, ne temne, viator:
Sic tua contingant gaudia, siquid amas;
Da requiem et cineri: virgo iacet, huic sua quondam
Regna ferus cessit, matre volente, puer.
5
Spirabat veneres oculis, afflabat amores
Ore, sinu charites, blanditiasque genis;
Contulerat studium formae nihil, et tamen illi
Saepe comam finxit, pinxit et ora Venus;
Consuluit speculum nunquam: Cytherea negarat,
10
Ne flammam e facie duceret ipsa sua;
Risisset: blandi passim comitantur amores,
Ridebat fuso gratia et ipsa sinu.
Hanc iuvenes arsere, senes cupiere, puellae
Optaverunt marem; qui videt, ille perit.
15
Persephone invidit, vellitque a vertice crinem:
Illa cadit, cecidit forma decorque simul.
Ipse Amor, ipsa Venus misero incubuere feretro,
Planxerunt Charites pectora nuda manu.
Vt spolia effigiumque videt, plutonia coniux
20
Poenitet, et specie vincitur invidia.
Fannia dicta fuit vati, Venerilla puellis.
Quisquis amas, tumulo serta rosamque dato.