Ad uxorem
Natalem Domini sine me Ianique calendas
Et sine me Regum tempora tristis agis,
Tristis et in templis ad publica munera perstas;
Tristis et a templo cum petis ipsa domum,
5
Illic te absentis torquent monumenta mariti,
Ante tuos oculos quae tibi multa iacent,
Illic desertusque torus succurrit amanti,
Quaeque vacat viduo sponda relicta loco.
Ingeminat tum corde dolor, crudescit et acre
10
Vulnus, et ipsa super lapsa dolore cadis:
Non soror et geminae longo molimine natae,
Vix revocat lacrimis qui tibi natus adest.
Iam, coniux, iam parce novis, Ariadna, querelis;
Non te nunc primum contigit iste dolor:
15
A teneris eadem mira virtute tulisti,
Matronae et laudes ipsa puella refers.
Difficile est tolerare, tamen laus omnis in hoc est,
Et labor assuetis mollior esse solet.
O non sic aliis tua nota exempla puellis,
20
Servandique tori facta magistra fores,
Digna quidem amplexuque frui thalamoque mariti,
Gaudiaque assueto continuare toro.
Virtutem sed dura probant: hinc fama pudicis,
Hinc meruit nomen Penelopea suum.
25
In pretio sunt rara, nihil virtute sed ipsa
Rarius: haec superis nos facit esse pares.
Iam, coniux, laetare; nihil nam mente pudica
Rarius; haec superos in sua vota trahit.
Sed tibi nec monitore opus, officiumque maritae
30
Exigis et per te munera matris obis.
Cum Domini natalis adest, laetare, tibique
Si non vis, natis, optima, parce tuis:
Mane simul geminis comitata operare puellis,
Et tibi placatos iusta precare deos;
35
Sint nato, sint vota viro rata: ponat iniquum
Mars odium et redeat pacis alunna quies.
Di faciles; tu iusta petis; iamque auguror ipsum
Annuere et capitis signa dedisse Iovem.
Omine quo regressa larem fac splendeat aula
40
Munditiis, festos duc sine nube dies;
Omnia sint tibi laeta domi, felicibus annus
Auspiciis peragat, quod bene cepit, iter.
Cura sit et mensae, quae non aliena puellis,
Larga quidem, sed non luxuriosa tamen;
45
Mensa suos habeat lusus, et saepe parentis,
Saepe viri nomen anxia verba sonent;
Sit cura et patrii ritus morisque vetusti,
Qui statuit posito regna beata mero.
Quod felix faustumque, fabae sors regia cuia est?
50
Nate, tua: ardenti subdite ligna foco,
Stet myrto, stet rore maris lauroque comatus
Ipse focus; calices et nova vina date.
Funde, puer; bonus annus eat, pax laeta sequatur.
Eveniet: micuit sparsus in igne liquor.
55
Funde iterum: ter flamma coma crepitante reluxit,
Ter saliit vivo laurus adusta foco:
Pax aderit, iam signa domum redeuntia cerno;
I, puer, et veteri vincula deme cado.
Quisquis ades, dic laeta; dies hic nubila pellat,
60
Instauret positum sedula turba merum.
Absenti mihi chia date, date cresia regi;
Inde bibat dubio tota corona pede.
Tu vero hunc mihi, cara, viro praestabis honorem,
Tingat ut auratus mollia labra calix,
65
Et memor ipsa mei dicas: "Haec oscula, coniux,
Illa tua, haec, coniux, te properare iubent."
His addas etiam suspiria, teque subinde
Admoneant reditus tempora certa mei.