Exsultatio de pace iam facta
A bellis ad rura et ad ocia grata Camoenis,
Ad rura a bellis, uxor amata, vocor.
Pax Cererem redditque agris redditque Lyaeum,
Et sua cantantem Maenala Pana sonant;
5
Pace sua laetatur humus, laetantur agrestes,
Et resides somnos oppida fessa trahunt;
Iam facilis, iam laeta choros per prata Voluptas
Ducit, et optatus rura revisit Amor;
Rura Venus rurisque colit nunc, urbe relicta,
10
Laeta domos; laetus numina sentit ager.
Ergo alacres sequimurque deos, et rura petamus:
Huc propera, mecum huc, uxor amata, veni:
Huc veris te poscit honos rurisque beati,
Et rure et verno tempore natus amor.
15
Vrbis opes valeant, nil rure beatius ipso;
Rura placent Musis, rura Diana colit,
Rura fides habitat, habitat probitasque pudorque
Et fas et pleno copia larga sinu.
O valeant urbes: quid enim felicius agro?
20
Hic tecum, hic, coniux, vita fruenda mihi est.
Ocia si capiant animum, quid mollius umbra,
Fundit quam multa populus alba coma,
Quam platanus platanoque decens intersita laurus,
Et quae tam raro citrus honore viret?
25
Sin labor, ut teneras hortis disponere plantas,
Vt iuvat humentes carpere mane rosas,
Aut tenuem e soliis laribus pinxisse coronam,
Et sua triticeae serta parare deae,
Nunc legere arbuteos foetus montanaque fraga,
30
Aureaque in calathis mala referre novis,
Nunc agere incautas in retia coeca volucres;
Mille modos placidi rura laboris habent.
Sed, coniux, tua vota moror: laqueata valete
Et tecta et thalami; te duce, rura peto.
35
Dux coniux, cui cana fides, cui castus eunti
Haeret amor, sequimur teque tuosque deos.
O mihi post longos tandem concessa labores,
O mihi non iuveni, sed data forte seni,
O mentis tranquilla quies. Salvete, beati
40
Ruris opes, salve, terra habitata diis,
Terra bonis foecunda et nulli obnoxia culpae;
Hic tecum, hic, coniux, vita fruenda mihi est,
Ista senes nos fata manent. Mors usque vagatur
Improba. Vis mortem fallere? Vive tibi.