Giovanni Gioviano Pontano de amore coniugali 1, 7

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto

Other sections


Animum suum alloquitur

Heus ibis, sine me tamen ibis, quo duce, quaeso,

      O anime? Anne Amor est, qui tibi monstrat iter?

Scilicet ille viae tibi duxque comesque futurus;

      Et dominae tecum commodus hospes erit.

5

I felix, felixque redi, felicior hospes.

      O utinam qui te, nos quoque ferret Amor.

Me miserum, quanti montes et flumina quanta

      Amplexus prohibent, cara Ariadna, tuos.

Quid tecum, Arne, mihi? Quid cum Rhenoque Padoque?

10

      Aut quid cum telis, Mars violente, tuis?

O pereant ensesque feri galeaeque minaces;

      Pax, ades, et vincto praelia Marte vacent.

Pace coronati ludunt ad pocula amantes,

      Inter et insanos vina ministrat Amor,

15

Atque aliquis memor absentis conviva puellae

      Cantat, dumque canit ebria turba favet,

Sollicitaque choros planta implicat, adsonat hudis

      Tybia, et aurato pectine pulsa chelys.

Pace Ceres Bacchusque vigent: tum vinitor uvas,

20

      Tum messor spicas grataque poma legunt;

Assidet his coniux, posito quae sedula fuso

      Optatasque dapes vinaque inempta ferat,

Et nunc veloci messem diventilat aura,

      Impleat ut spoliis horrea triticeis,

25

Et nunc calcatis spumantia prela racemis

      Diluit ac multo decoquit igne merum,

Nunc legit arbuteos foetus et olentia poma,

      Quae ferat in calatho filia parva domum,

Et nunc selectis matura cydonia ramis

30

      Decutit, et filo deligat inde brevi.

Festa dies redit ornata cum coniuge coniux

      Prodit, et agresti dat sua vota deo,

Primitias, mollemque hedum cum pinguibus agnis,

      Quaeque tegant sacras plurima serta fores;

35

Inde domum laeto comitatur fistula cantu,

      Splendet ubi apposito mensa benigna mero;

Ipsa viro coniux, uxorique ipse ministrat,

      Et plaudit dominis sedula turba suis;

Vina diem celebrant, vino somnusque venusque

40

      It comes et veneri gaudia nota suae.

O qui me Boreas, o qui divusve deusve

      In gremio sistat, pulcra Ariadna, tuo.

Bacche, veni memor ipse tuae, sed contine ab ista,

      Meque feras curru, Bacche benigne, levi;

45

Ipse tuas referam laudes: tu gaudia moestis,

      Tu requies fesso es, te sine dulce nihil;

Ipse seram vites, ulmo quas rite maritem,

      Ipse traham lenta sarcula dura manu,

Ac circa levibus vinclis intenta puella

50

      Subliget intortis brachia viminibus,

Non tamen ut falcemve manu rastrosve lacertis

      Incutiat; fortis sit labor iste viri:

Tunc iuvet inter opus raptimque interque laborem

      Oscula de roseis grata tulisse labris,

55

Tum sparsos libet ad frontem componere crines,

      Turbatasque manu restituisse comas.

Felices Arabum gentes, quibus uxor in armis

      Astat et audaci strenua fertur equo:

Illa sudes hastamque viro iaculumque ministrat,

60

      Adiuvat, et nulli non favet ipsa loco,

Communisque utrique labor fortunaque belli,

      Atque idem casus, vitaque morsque manent.

O mihi si, coniux, o si galeamque sudemque

      Ipsa geras, forti quam lubet esse mihi;

65

Castra placent; date tela mihi, perque arma tubasque

      Iam iuvat audaces conseruisse manus.

Dum lateri meus ignis adest, non ipse verebor

      Solus in adversos corpora ferre globos,

Solus et urgenti clipeos opponere turmae;

70

      Mille licet feriant, mille repellet amor.

Me miserum, neve ora calor, neu frigora laedant,

      Atterat heu molles neu gravis hasta manus.

An mihi iam fuerit dulcis victoria tanti,

      Vt tibi sint formae damna timenda tuae;

75

Tene ego sustineam rapidi fera sidera Cancri,

      Tene graves hiemis continuare nives?

Tene himbres Eurosque? Procul sit gloria belli,

      Rursus in aerios, praelia, abite Notos,

Et rursus, pax alma, redi, cui blanda voluptas

80

      Sit comes, et felix omina cantet Amor.