Giovanni Gioviano Pontano de amore coniugali 1, 4

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto

Other sections


Uxorem alloquitur

Qualis ab herculeis surgens complexibus Hebe

      Visa est erepta virginitate queri,

Cum lacrimis suffusa genas, impexa capillum

      Non oculos coram est ausa levare suos;

5

Talis mane mihi somno digressa mariti

      Et queri, et lacrimis ora, Ariadna, mades.

Scilicet et pudor est huius tibi causa doloris,

      Vtque putas merito, te tua damna movent.

Sed tamen est Veneri quod debes, nec tibi soli

10

      Nata, sed et socii sunt tibi vincla tori,

In partemque viri cessit pudor; utitur ille

      Hac sibi permissi conditione tori.

Non est quod doleas: mutata pudore voluptas

      In partem cessit, cara puella, tuam.

15

Vtere sorte tua, neu te tibi subtrahe flendo,

      Gaudia neu tristi perdere mente velis.

Quid resides annos iuvet exegisse? Iuventae

      Munera cur nullo colligis ipsa sinu?

Et fructum flos iste dabit. Tu gaudia carpe

20

      Quae coniux, quae te carpere iussit Amor.

Hic pudor atque venus thalamo iunguntur in uno,

      Haec sunt legitimi vincula honosque tori;

Et venerem salvo potes exercere pudore,

      Et pudor agrestem praeteriisse notam.

25

Quae, nisi rusticitas, lusus fugisse iugales?

      Quaerit Hymen lusus, gaudia lectus amat.

Rusticitas inimica toris, male grata maritis;

      Comparat haec lites; pacis amicus Amor;

Blanditiae thalamo gaudent, thalamis Hymenaeus.

30

      Tu fac blanditiis usa ferare novis.

Andromache armati fertur petiisse mariti

      Oscula, et est blando molliter usa viro;

Illum bistonii redeuntem e munere Martis

      Excipit in mollis uxor amata sinus,

35

Oraque ab ore fovet multoque madentia siccat

      Pulvere, et amplexus datque capitque novos.

Festa deum genitor summo celebrabat olympo;

      Conveniunt omnes dique deaeque simul.

Inter coelicolas forma praestabat Apollo,

40

      Vincebat cunctas Lux in honore deas.

In lucem conversi omnes iuvenesque senesque,

      E facie Phoebi quaeque puella perit;

Illum exoptabant iungi sibi, at ipse dolebat

      In facie fixus, lucida nympha, tua.

45

Lux quoque non notos paulatim concipit ignes,

      In vultu inque oculis signa dolentis habet;

Nec sine luce sua choreas agitabat Apollo,

      Nec movet ad numeros hoc sine nympha pedes.

Crescit amor, quantoque magis iam crescit, amoris

50

      Vis patet et tanto proditur ipse magis;

Nam sibi dum cupidisque oculis nutuque loquuntur,

      Et male furtivas dant capiuntque manus,

Illa rubet, stupet hic, numerosque oblitus uterque est,

      Atque imperfecto verba tenore cadunt.

55

Cognita res, facilesque Iovis pervenit ad aures:

      "An mea non illos iungere cura potest?

Et Phoebo digna est, inquit, Lux coniuge coniux,

      Digna Iovisque domo, digna tonante nurus;

Et Luci coniux, coniux si debitus ullus,

60

      Non alius Phoebo dignior esse potest."

Dixerat et dextra Phoebum Lucemque sinistra

      Iam tenet, et iussus carmina pangit Hymen.

Iam Phoebus sponsae, sponso Lux oscula praebet,

      Optatoque parant iungere membra toro.

65

Tum Phoebus: "Mea Lux, Lux o carissima, dixit,

      Quae tibi prima velis munera, posce, dabo."

Illa viri iniectis collo suspensa lacertis:

      "Haec tua te, coniux, munera prima peto,

Vt tibi nec sine me, mihi tecum scandere detur

70

      Auratos currus luciferasque rotas,

Vt tecum optatoque sinu cupidisque lacertis

      Amplexuque tuo conspicienda ferar.

Me sine nulla dies, nulla et sine Luce voluptas,

      Nulla venus sine me sit tibi, nullus amor."

75

Annuit his Phoebus. Phoebei Lux candida curru

      Fertur in amplexu conspicienda viri,

Laudaturque sinu coniux perlata mariti,

      Et merito felix conditione sua est.

Tune deas Lucemque sequi, formosa, recuses?

80

      Exemplum nec te, dura, movere potest?

Et brevis est aetas, brevis est et forma puellis;

      Illa volat, parvo haec tempore nulla manet.

Heu, quae nos fortuna manet? Miseranda senectus,

      Et morbi comites, quaeque dolenda ferunt.

85

Frustra praeteritos olim revocaveris annos;

      Carpe diem, et Genii munera redde toro.

Hoc tua te vel forma monet, vel coniugis ardor,

      Hoc lex coniugii vinclaque amoris habent.