Tito Vespasiano Strozzi eroticon 4

Testo base di riferimento: Anita della Guardia, 1916

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta

Altre sezioni


1. ad Anthiam

Incipe laeta dies roseo procedere ab ortu,

      Igneaque extremus Lucifer astra fuget.

Iam matutineis auroram cantibus ales

      Garrula coeruleo suscitat e thalamo.

5

At tu, quae tantum nimis importuna moraris,

      Vmbra soporiferae languida noctis, abi.

Deseret, huc rediens, peregrinas Anthia terras,

      Atque Antenorea moenia facta manu.

Ipse focis pia thura dabo, myrtoque virenti,

10

      Purpureisque tegam limina sancta rosis.

Hinc sacris operatus (amat Venus omnia laeta)

      Incipiam verno cingere flore caput.

Perfususque comas nardi felicis odore,

      Dicam ego percussa carmina laeta lyra.

15

Nec trahere in seram pudeat convivia noctem,

      Liberaque e poto fundere verba mero.

16a

Temporaque annoso sint madefacta mero.

Sit procul hinc tristis rugae censura severae,

      Canaque cum duro barba supercilio.

Vos procul este, quibus fulvi sitis imperat auri,

20

      Oderunt curas Liber et alma Venus.

Nec vobis culpanda tamen lascivia nostra,

      Cernite quo superos impulit acer amor.

Ille Deum Rector, qui fulmine territat orbem,

      Sumpsit agenoreis cornua littoribus;

24a

Sidonia petulans taurus in urbe fuit

25

Virgineamque tulit fraterna per aequora praedam,

      Sollicita repetens Gnosia rura fuga.

Quin etiam falsus niveas olor induit alas,

      Et teneros fulvo pressit in imbre sinus.

Non mare, non tellus, non saevi regia Ditis,

27a

Quod mare, quae tellus, quae pars caret aetheris alti

28a

Laudibus Alcidae; quein sua facta latent?

29a

Fronte tamen lacera lugens Acheloe sub undis

30

Non ipsa Herculea sidera laude carent.

Fronte dolens lacera liquidis Acheloe sub undis

      Non levis Herculei testis amoris ades.

Illi etiam victrix spoliato fortibus armis,

      Tradidit ornatus Lyda puella suos.

35

Quique tulit coelum, dominae mandata tulisse

      Creditur, et plenas attenuasse colos.

Materna quoties Delo, Delphisque relictis,

      Saucius haemonias pavit Apollo boves?

Aeger et artis inops nullis est iutus ab herbis,

40

      Cum toties aliis ipse tulisset opem.

Populeis ramis, pro lauri fronde, coronas

      Cinxerat impexam, nexa sine arte comam.

41a

Nexa comis lauri supplebat populus usum

42a

Pro resonante lyra, garrula pinus erat.

Pauperis indutus rigido pastoris amictu

      Sedit in umbrosis vallibus Aemathiae.

45

Perditus ipse suos illic cantabat amores

45a

Illic ipse suos sylvis cantabat amores

Carmine Phoebeis conveniente modis.

Aoniaeque vicem citharae supplerat amanti

      Stridula septenis canna foraminibus,

Ecce leves Satyri coeunt, facilesque Napeae

50

      Conveniunt, udo Naiadesque pede.

Mirantur vocem insolitam, mirantur et artem,

      Laudat et ignotum pendula turba Deum.

Forsan et hic aliquis me iudice vincitur, inquit

      Pan deus, et praefert te quoque Phoebe tibi.

55

Ad vaga desertis idem mox flumina campis

      Pastor agis pastas sole cadente boves;

Nec subiisse casam puduit, foenoque rigenti

      Inter cornigerum procubuisse pecus.

Ergo quicquid Amor suasit, decuisse putemus,

60

      Cum possit magnos sollicitare Deos.

Nec quisquam insanis contemnere vocibus ausit,

      Asper enim laesi numinis ultor erit.

Sed tibi dum veteris spectantur vela theatri,

      Ternaque fluminibus moenia cincta suis,

65

Vel dum te Livi retinet veneranda sepulcro,

      Nunc sacrae sedes curia iustitiae;

Aut dum visendi cupidam te fana morantur,

      Proximaque antiquo regia tecta foro,

Aut dum coeruleum cymba iuvat ire per amnem,

70

      Ortaque vicino balnea fonte petis;

Vlla ne cura mei tepido suspiria movit

      Pectore, securam quae minus esse sinat?

An magis, erepto ne tristis amore vacares

      Rivalem nobis urbs Patavina dedit?

75

Vobis, formosae, nam cuncta licere putatis;

      Crimina vestra tamen fama sinistra notat.

De te nec possem mordaci credere vulgo,

      Nec te perfidiae suspicor esse ream.

Iudicio sed casta meo, peccare caveto

80

      Intentos oculos Iuppiter altus habet.

Si petis interea quid agam, dum lenta moraris,

      Mecum bella gerunt spes timor atque Venus,

Nam modo te votis fingebam vita peractis,

      Ferrariam celerem velle referre gradum

85

A quoties faisus de te mihi saepius augur

85a

Falsus et ipse fui de te mihi saepius augur.

Nec dubium novi praepetis omen avis!

Et modo te rebar violentis febribus aegram

      Torqueri, infectos pertimuique locos.

Nunc pater invitae ne quem tibi iungere vellet,

90

      Qui creber tota rumor in urbe fuit.

Occurruit, quoties aliquis mihi laetus amator,

      Huius agunt dixi vela secunda ratem.

Sed mea nec remis agitur, nec fertur ab auris

      Vnca procelloso est ancora iacta salo;

95

Et cibus, et somni ingrati, te absente fuerunt

      Nullaque nox misero non vigilata mihi.

At sopor invitus si quando irrepit ocellos,

      Non ideo vacua mente manere licet.

Nam tua quam primum in somnis occurrit imago,

100

      Et renovat curas insidiosa meas.

Te quia non poteram, visebam saepe fenestras,

      Queis mihi saevus Amor vulnera mille dedit.

Attonita quoties perlegi mente tabellas

      Quae me discessus praemonuere tui?

105

Mecum semper erant, illas quoque forte legebam,

      Cum mihi in Angelica Lausa reperta via est.

Rettulit illa brevi reddituram tempore alumnam,

      Quartus ubi niveos sol agitasset equos.

Hac prius exanimis tum demum voce revixi,

110

      Et rediit toto perditus ore color.

Vellere phryxeo nec sic laetatus Iason,

      Nec Paris advecta Pergama Tyndaride.

At tu ne fuerint mea gaudia vana, redito,

      Hancque diem verax vaticinetur Amor.

115

Aspice, iam liquido tibi rident numina coelo,

      Et placidae volucres carmina blanda canunt.

Certat odoratos tibi fundere terra colores,

      Ne desint nitidae florida serta comae.

Iam pater Eridanus tumidam compescuit alvum,

120

      Iamque vocat pandos aura secunda sinus.

Populus ex ripis tibi plurima porrigit umbram,

      Candida ne fervens Sirius ora notet.

Iam virideis fusae per coerula colla capillos,

      Nabunt et ludent Naiades ante ratem;

125

Inque tuum Dryades, satyrique et Panes honorem

      Praecincti varia tempora fronde canent.

125a

Atque in honore tuo Satyri dryadumque catervae

126a

Cingentes viridi tempora fronde canent.

 

2. ad Nicanorem Servum.
Ad Nicanorem puerum suum ut Pholoen lenam accersat

I celer ac Pholoe perfer mandata Nicanor,

      Ne miserum lenta torqueat usque mora.

Iam facito veniat, secum mea gaudia ducat

      Dicito me iussis delituisse locis.

5

I, propera, teque ulla puer cave rixa retardet,

      Ni tibi forte cupis magna venire mala

Quod si quam primum per te potiemur amica,

      Libertas pretium sedulitatis erit.

 

3. ad Amicam

Si levior foliis, auraque incertior essem,

      Et flueret modico tempore nostra fides,

Non ego tam longo constans in amore fuissem,

      Ire nec assiduas cogerer in lacrymas.

5

Nec gracileis adeo macies consumeret artus,

      Nec mea mutaret pallidus ora color.

Sed vos decipere incautos didicistis amanteis,

      Et queritur laedi fallere siqua parat.

Tu me infelicem formosam Lotida narras,

10

      Et Mareotinidem praeposuisse tibi.

Has ego dispeream si praeter nomina novi

      Tardaque et infido sit mihi dura Venus.

Te ne ego deserta potuissem ducere vitam,

      Haec Iope quamvis, Inachis illa foret?

15

Non sum quem valeant aliae mutare puellae,

      Nec meus incertis passibus errat amor.

Huc cursum tenui, tu portus es, ancora nostra hic

      Haereat, hinc nullis fluctibus eiciat.

 

4. ad Angelum Decembrem

Angele, si quis erit, lacrimosi plena doloris

      Qui tua non tristi carmina fronte legat,

Ille feras inter saevis in rupibus ortus,

      Aspera duricie vincere saxa potest.

5

Non ego talis in hoc, sed amici fletibus angor,

      Immeriti quem sors vexat acerba mali.

Certe dignus eras hominum coelique favore,

      Nec tali casus convenit iste viro.

In te consumpsit vireis fortuna nocendo,

10

      Nil superest, ut iam possit obesse tibi.

Sed licet in tenueis concesserit irrita ventos

      Intempestiva spes tua morte ducis,

Nec promissa patris servet tibi filius haeres,

      Abstuleritque tuas Gallus adulter opes;

15

Non tamen ista valent rectam infortunia mentem

      Eripere et virtus inviolata manet.

Candidus ille viget morum tenor et pia vitae

      Simplicitas nullis est labefacta dolis.

Parsque tui melior fraudem praedonis iniqui

20

      Despicit, ac ferrum terribileisque minas.

Namque sacros inter celebraberis Angele vates,

      Seraque posteritas scripta diserta leget.

Et clarum toto stabit tibi nomen in orbe,

      Donec in aequoreas rex Padus ibit aquas.

25

Dura fuit rerum iactura ut scribis, at illud

      Triste magis versus tot perisse tuos.

Namque domum et vesteis, nummosque et praedia siquis

      Perdidit, haec aliqua sunt reparanda via.

Casus et indulgens hominum praesentia multis

30

      Amissas duplici foenore reddit opes.

Quis tibi restituet non exemplaribus ullis

      Tradita per longas carmina facta moras?

Quorum si qua manet memori sub mente reposta,

      Pars tibi, plura tamen pectore lapsa reor.

35

Atque ita susceptus frustra est labor ille iacetque

      Clarorum in tenebris fama sepulta virum.

Quo fit ut indigner doleamque, impune quod ausus

      In te sit tantum barbarus ille nefas.

Ille sacras aedeis potuit spoliare Deosque

40

      Qui vertit duras in tua damna manus.

Non illum pudor aut pietas aut gratia movit,

      Nec vindex magni terruit ira Dei;

Et bona Pieridum dextro tibi numine parta

      Sacrilega rapuit barbara turba manu.

45

Sed non parva mali restant solatia, quod non

      Vllius culpae conscius ipsi tibi es.

Adde quod illustres multi graviora tulerunt

      His quae tu pateris, nec meruere viri.

Respice Threici fatum miserabile vatis

50

      Est et Arioniae cognita causa fugae.

Exul inops degens in amaris Naso querelis,

      Finiit extremam per mala multa diem.

Hos praeter facile est aliorum exempla referre,

      Quae quoniam tibi sunt nota, silenda puto.

55

Sed tamen ad vatem pauca haec de vatibus istis

      Dicta velim, quamvis fabula trita foret.

Quod petis egregii pietas spectata Casellae,

      Et favet et voto est officiosa tuo.

Nec tibi Castellus regi gratissimus, et qui

60

      Rectum amat, optatam ferre negabit opem.

Nos quoque, si precibus quicquid studioque valemus,

      Si quid apud magnum est gratia nostra Ducem,

Hoc erit omne tuum, nec non curabimus una

      Consulat ut rebus regia cura tuis.

65

Caetera semper agat, quamvis dignissima laude,

      Borsius, haud minor hac gloria parte venit.

Quod bonus afflictis succurrere novit, et idem

      Magna solet meritis praemia ferre viris.

Saepius hoc alii senserunt; Angele rursum

70

      Ad vivas sitiens ipse recurris aquas.

 

5. de die natali Anthiae

Natalem Dominae mecum celebrate coloni,

      Et positis curis undique cesset opus.

Hunc nitidi servate diem, vinclisque solutis,

      Demant servitio libera colla boves.

5

Nunc agitate choros et carmina dicite laeti,

      Nec madidum verno stet sine flore caput.

Cernite quam roseus successit ab aequore Titan,

      Vtque tegant clarum vellera nulla diem.

Garrula vicinis carmen Philomela sub umbris

10

      Integrat et solito dulcius orsa queri.

Hac foecunda die pubescunt gramina campis;

      Floriferos aperit terra benigna sinus.

Hac quoque luce Venus mediis in fluctibus orta est,

      Dixit et Aprilem nomine diva suo.

15

Omnia laetantur, pariter laetemur et ipsi,

      Candida nos positis mensa vocat dapibus.

Ocius annosum pueri proferte lyeum,

      Porgite sollicita pocula plena manu.

Tibia nunc hilaret bifori convivia cantu,

20

      Atque habeant nullum verba iocosa modum.

At tu, quae magnam sine me incolis urbem,

      Anthia, natali munera solve tuo.

En agedum; lymphis nitidi rorentur ocelli,

      Atque suo tenueis ordine pone comas!

25

Hinc roseis digitis habilem tibi finge coronam

      Membraque seposita candida veste tege.

Sic demum genio meriti referantur honores;

      Ille novum mira condidit arte decus.

Ille tibi insignem cui cedunt omnia formam,

30

      Ille etiam eximium praebuit ingenium.

Sed tibi nec libeat Pauli procedere ad aras,

      Nec pete clamoso proxima templa foro.

Nec minus angelicae fanum memorabile Matris

      Effuge, rivaleis haec loca semper habent.

35

Ipsa Dei satis est volucres qui ponderat umbras

      Si vetus oblato munere limen adis.

Hic mille impedient Iuvenum tua vota catervae,

      Anthia, rarus in hac aede vagatur amans.

Tunc securus ero, tunc me tibi pectore fixum

40

      Crediderim longa posse manere die.

 

6. ad Serem omni in re excellentem

Ser iucunde mei fautor, cantorque libelli

      Cuius ab ingenio commoda multa fluunt;

Ecquid erit tempus meritis pro grandibus in nos

      Reddere quo liceat proemia digna tibi?

5

Crede mihi, verbis, et re tibi dicar amicus,

      Nec tua lethaeis facta dabuntur aquis.

Humanae quis mentis enim tam nudus, et expers

      Vt te non toto pectore semper amet?

Tu Paridem forma, tu Phoebum vincere cantu,

10

      Et satyros agili dexteritate vales.

Nec quisquam ad numerum melius pede pellere terram

      Novit et argutae tangere fila lyrae.

Nemo pilam tanta missam procul excipit arte,

      Seu sublime volat sive resultat humo.

15

Ense places nudo, posito gladiator amictu,

      Cum celeres armat ludicra pugna manus.

Herculea fortem exerces virtute palaestram,

      Et par Portumno Cymothoaeque natas;

Eloquioque potens et fortibus utilis armis,

20

      Mars animis, Pollux es pede, Castor equo.

Te quaecumque vident, cupiunt sine fine puellae,

      Te pueri et iuvenum turba senesque probant.

Sed tibi nummorum si copia magna supersit,

      Rex regum fies, quicquid et ipse voles.

 

8. laus veris ad Sylviam

Iam redeunt Zephiri et varios resoluta colores

Pingit humus, renovatque comas formosaque prata

Candidus Europae vector viridantibus herbis

Vestit; hiant flores, vernantia lilia surgunt;

5

Purpureosque aperire sinus rosa plena decoris

Incipit et late suavem diffundere odorem.

Iam defensurus rapidis a solibus uvas,

Pampinus umbroso viteis obnubit amictu.

Nunc rident silvae, nunc omnis frondibus arbor

10

Luxuriat foecunda novis, nunc montibus umbrae

Densantur, Dryadasque tegunt, Satyrosque biformeis.

Ipsa suas coelo segetes prospectat ab alto

Crescenteis, votisque Ceres aspirat agrestum.

Garrula nunc solitas repetit Philomela querelas,

14a

Infelix solitas repetit Philomena querelas.

15

Perfidiam Terei deflens, scelerataque facta.

Et maculis Progne plumas infecta cruentis

      Tecta petit luteosque parat suspendere nidos.

Murmure nunc rauco iungunt sua rostra palumbes

      Et variae placido mulcentes carmine coelum,

20

Consociantur aves ac laetis rursum amorem

      Vere novo revocant animis, nitidique vagantur

Fontibus et fluviis, luduntque per aequora pisces,

      Nec Veneris possunt flammas extinguere in undis.

Nunc etiam cantus per roscida rura puellae

25

      Exercent, atque hortorum populantur honorem.

Illa comas Narcisse tuas, haec candida carpit

      Lilia, purpureosque aliae legere hyacinthos.

Detinet has quondam Cythereius ignis Adonis,

      Mox decus hortorum et Nympharum praeda futurus.

30

Haec iungit serpilla rosis, haec mella daturum

      Subsecat ungue thymum, texto pars vimine gestat

31a

Formoso secat ungue thymos, haec vimine texto.

      Florenteis casias, immortalemque amaranthum;

Parsque legit placidos factura papavera somnos.

      Vos quoque virginei spoliant violaria coetus,

35

Nec croceis, nec purpureis, nec parcitur albis;

      Innumerosque metunt flores, decerptaque caltha

Pingit flammeolo vaccinia nigra colore.

      Denique quicquid habent florum tua septa Priape

Diripiunt, gaudentque novas gestare corollas.

40

      Nunc genus humanum, vastique animalia ponti

Nunc pecudes, volucresque, graveis sub pectore curas

      Concipiunt, carpitque animos, atque ossa Cupido.

Aureus aequoreis ubi sol caput exerit undis,

      Oceanique Aurora torum formosa reliquit,

45

Laetus in herbosos saltus armenta reclusis

      Pastor agit stabulis, armillatusque molossus

Prosequitur, qui bella lupum insidiasque ferentem

      Arceat et saevis latratibus urgeat hostem.

At circumfusae pascunt rorantia vaccae

50

      Gramina; vicinis nemorum pars errat in umbris,

Pars tenera procumbit humo, silvasque sonanteis

      Mugitu late complet, pars ruminat herbas,

Cornibus aut acres inter se proelia tauri

      Adversis ineunt; magno concussa fragore

55

Terra sonat, niveaeque accendunt bella iuvencae.

      Tum gregis aprica residens in rupe magister

Qua vitreus salientis aquae per levia rivus

      Saxa fugit sonitu exiguo, cerealia liba

Et sale durati frustum suis expedit et quas

60

      Mensa petit secura dapes. Hinc faginus illi

Cantarus effundit glocitanti pocula collo.

      Non illum curis amor immoderatus honorum

Acribus exagitat, nec opum vesana libido;

      Paupere contentus cultu, fususque per herbam

65

Aut molleis captat somnos aut carmina dicit

      Argutus inflans calamos, collesque propinqui

Auditas iterum referunt ad sidera voces.

      Sed mihi nec sine te liquidi, mea Silvia, fontes

Nec nemora alta placent, nec prata virentia, nec qui

70

      Florentes campos riguus perlabitur amnis.

Pinus ubi dilecta Deo, cui Moenala parent,

      Aut arbor Iovis aut Alcidae tempora velans

Populus ac platani ingentes, et odora cupressus

      Tellurem late frondoso vertice opacant,

75

Huc ades, ospes una meae certissima vitae:

      Iuniperi virides et te peneia laurus,

Vmbrosaeque vocant fagi. Iam flumina gaudent

      Adventu formosa tuo, intonsique resultant

Laetitia montes. Ah felicissima rura,

79a

      Laetitia ah multum semper felicia rura,

80

Fortunata nimis, pedibus tangenda puellae,

      Cuius Hamadryades faciem mirentur honestam.

Ecce tibi densis frutices umbracula texunt

      Frondibus, atque iocis secreta cubilia praestant;

Hic placidum Zephyri suadent captare soporem,

85

      Agmine percusso foliorum; non tibi cantus

Defuerint avium, electro nec purior unda

      Et suspensa sacris resonant examina lucis;

Respice serpenteis ederas, et amoena vireta

      Nympharum, ac gelidis rorantia fontibus antra.

90

Saepius hac Dictynna suis comitata puellis

      Auritos agitat lepores, hic Pana canentem

Posthabito agricolae referunt vidisse Lycaeo.

      Hos Lenaeus amat colleis; haec incolit arva

Flava Ceres, Pallasque suas hic sevit olivas.

95

      Ipse ego ne turbet placidam insidiosa quietem

Vipera, triste ferens infixo dente venenum,

      Argus ut Inachidem vigilanti lumine custos

Servabo, spargamque sinus bene olentibus herbis.

      Hic formosus Amor maternas, aspice, myrtos

100

Colligat, atque uni tibi mollia serta reservat.

      Interea pharetram vicino in gramine, et arcum

Securus posuit, quam late gentibus ille

      Perpetuam de se famam daret, aurea si quis

Spicula surriperet, fractumque exureret arcum.

105

      Non hic armeniam tigrim, libycumve leonem

Invenies, rictu qui candida membra cruento

      Dissipet, ingenti sed me qui victus amore

Vror, et ipsa vicem reddas te protinus oro.

      Ergo age, ne dubita patrios, mea vita, penateis

110

Linquere, neu solis metuas te credere campis;

      Nam tutum praestabit iter tibi pulchra Dione,

Et septam obscura densi teget aeris umbra;

      Ceu quondam libycae Carthaginis alta petentem

Moenia, cum fido natum velavit Achate.

 

9. ad Sylviam

Sylvia cara vale, valeat fidissima Dirce,

      Rura meis valeant conscia delitiis.

Corpore discedens, animum mentemque relinquo,

      Debilis incertos vix movet umbra pedes.

 

10. de adventu Borsii in genialeis agros

Quaeritis unde novo diffusum lumine coelum

      Rideat, invisas quidve fugarit aquas;

Cur liquidus nullis agitetur flatibus aer,

      Cur placidum tacitis stet mare littoribus;

5

Almave cur posito tellus squallore virescat,

      Et se purpureis floribus induerit;

Quid quaeque exultet ramis frondentibus arbos,

      Cur solitum repetat garrula carmen avis?

Non hic causa fuit mutato sidere Phoebus,

10

      Nec vaga roriferis Cynthia luminibus.

Sed modo cum peteret genialeis Borsius agros,

      Reddidit aspectu cuncta serena suo.

Borsius humanos meritis superavit honores,

      Miranturque novum secula nostra deum.

14a

Et sua iam votis numina quisque colet.

 

11. Borsio duce pacem fuisse Ferrariae,
cum alii populi bello premerentur.
De quieto et tranquillo Borsii ducis estensis imperio

Dulcia sepositis agitemus gaudia curis,

      Et sacrum Borsi nomen ubique sonet.

Ille suis praesens populis Deus ocia praestat,

      Dum reliquo Mavors impius orbe furit.

 

12. de leone Borsii Ducis

Clausus in extremis regalis partibus aulae,

      Ecce fremit libyco missus ab orbe leo.

2a

Infremit insubri missus ab orbe leo.

Artificique locum paries munimine cingit

      Vndique, et egressum ferrea claustra negant.

5

Addidit huic operi tutam Dux Borsius arcem,

      Turbaque subiectam despicit alta feram.

Ipse modo immiteis tauros, nunc obiicit illi

      Terribileis ursos fulmineosque sues.

Nec mora, concurrunt, sua quilibet expedit arma:

10

      Pugnatur cornu, dentibus, atque pede.

Aspera sanguineus miscet certamina Mavors,

      Atriaque horrendis vocibus ampla sonant.

Hunc ardens animi vigor, at metus excitat illum.

      Audacemque inter saeva pericla facit.

15

Alter pugnat uti sese tueatur ab hoste,

      Alter at insano caedis amore furit.

Vis superat, tristem dirimit victoria pugnam,

      Et tellus multo sparsa cruore madet.

Tum super assistens morientia corpora calcat,

20

      Et laniat victor membra cruenta leo.

Haec eadem parvis, timidisque animalibus, ultro

      Scit virtus posita parcere saevitia.

Illaesum leporem catulumque impune vagari

      Ante suos oculos mitis et ora sinit.

25

Nec reor hanc illi naturam infundere mentem

      Sed domini exemplis utitur ipse sui.

Odit enim tumidos fastus, atque impia facta,

      Borsius et probitas hoc duce tuta viget.

At modo, cum ruerit praeceps in fata puellae,

30

      A domino penitus dissidet ille suo.

Sustulit ingratus, cui quondam plurima debens

      Pectendasque iubas et fera colla dabat.

Dux pius et factis hominum sua proemia reddit,

      Et nulli, quamvis laesus, obesse cupit.

35

Qualem se vero caris praestabit amicis,

      Hostes qui facile norit amare suos?

Ergo cum Patriae te dicimus esse parentem,

      Rex bone, sunt meritis haec leviora tuis.

At si dignus honos et par virtutibus amplis

40

      Quaeritur, humanae non opis istud erit.

Quod licet in terris veneramur numina Borsii

      Certaque, ni renuis, iam tibi templa damus.

 

13. de templo sublimi Borsii. In saxo quadrato
ante fores basilicae carteusinensis extra urbem Ferrariam

Aspice sublimis, lector, fastigia templi,

      Atque admirandae nobile molis opus.

Plurima cum dederit terris, haec munera coelo

      Dat Borsii pietas officiosa ducis.

 

14. in columna viventi Borsio erecta incisum epigramma.
De marmorea columna quam Ferrariensis populus Borsio primo
duci Estensi ob eius egregias et singulares virtutes
viventi ac benemerenti posuit

Hanc tibi viventi Ferraria grata columnam

Ob merita in Patriam, Princeps iustissime Borsi,

Dedicat, Estensi qui Dux a sanguine primus

Excipis imperium, et placida regis omnia pace.

5

Verum ingens quando sibi vendicat omnia virtus

Et longe humanam superat tua plurima sortem

Gloria, divinos si tu patiaris honores

Vltro ipsi dabimus, meritasque sacrabimus aras.

 

15. de signis Borsii ducis
in Hostellatensi turre depictis

Haec in honore tuo praeclara insignia, Borsi

Optime dux, nulli inferior vel pace vel armis,

Ponimus, estensique domo et te principe digna.

 

16. de eiusdem signis
in atrio Quartisanae depictis

Signa vides, hospes, totum celebrata per orbem

Principis estensis. Quantum ingens flumina pontus

Exuperat, quantum concedunt sidera Phoebo,

Tantum animo preastans et pacis amator et aequi

5

Vincit magnorum dux Borsius acta parentum.

 

17. ad Marcum Venetum magnis laudibus eius ingenium
prosequentem quaerentemque cur leviora consectando
altiorem materiam non aggrederetur

Me tua, Marce, novo celebratum carmine musa

      Bellerophonteis vatibus inseruit.

Magna tibi a nobis debetur gratia, nec me

      Immemorem tanti muneris esse decet.

5

Non tamen his adeo confidere laudibus ausim

      Vt me, quod non sum, turpiter esse putem.

Haec est causa, leveis quod scribam semper amores,

      Magnanimi veritus tangere facta Ducis.

Namque ea divini virtus et gloria Borsi est,

10

      Poscat ut egregii nobile vatis opus.

Quod si forte meos lusus contempseris, aut tu

      Magna cane, aut simileis ede poeta iocos.

 

18. ad clarum poetam Panormitam
responsio pro villa sua

Parva Panormitae quid tanto munere dignum

      Villa dabit, saevis obruta fluminibus?

Ecce ego iam videor colleis superare falerni

      Arvaque frugiferae pinguia Sicaniae.

5

Gratius est siculi celebrari carmine vatis,

      Quam si Palladio tota liquore fluam.

I felix, reducemque, sacri post oscula regis,

      Excipiat tenero Laura pudica sinu.

 

19. pro canibus geminis parvis quos
Divo Borsio Marcus Brunus dono dedit
nomine Ponticonis eorum parentis

Nos tibi, summe ducum, Marcus dedit ecce gemellos,

      A Ponticono munera missa patre.

Floruit ille tua quondam celeberrimus aula,

      Dum validas vires prima iuventa daret.

5

Nunc senio virtus et longis torpet ab annis,

      Acceptaque iacent languida membra rude;

Sed quaecumque fuit genitori cura fidesque

      Haec eadem natis cura erit atque fides.

Et ne decipiat nostri te nominis error,

10

      Ni tibi forte grave est, haec quoque pauca lege:

Ponticonus hic est; ego Pontichinus; et ambo

      Sub Borsi cupimus vivere servitio.

Ergo age; nos placido, princeps mitissime, vultu

      Excipe, nosque tui iam gregis esse iube.

 

20. ad virum clarissimum et oratorem eximium
Guarinum Verosensem de Phasi ave

Si quis apollineum miratur Ariona quondam

Coeruleo invectum delphine stupentibus undis,

Dulcibus illectos pisceis tenuisse querelis;

Si quis et aerios monteis et saxa ferasque,

5

Et nemora et volucres et verso flumina cursu

Mollia Bistonii properasse ad carmina vatis;

Confisumque lyra si quis cinxisse canendo

Thebanam subitis Amphiona moenibus urbem

Credibile esse negat; nostri miracula secli

10

Audiat, et quicquid cecinit veneranda vetustas

A falso distare procul verumque putabit.

Quam ferus accipiter captam me teste peremit,

Ecce iterum fruitur vitali lumine phasis,

Atque novam induitur formam, farique diserte

15

Novit, et ad dominum defert mandata priorem.

Non tamen hanc ullis vates Epidaurius herbis,

Ceu quondam extinctum Hippolytum, mandante Diana,

17a

Ceu quondam Hippolitum monitu iussuque Dianae.

Rettulit in lucem, nec carmine dira potenti

Phasias aetherium revocavit rursus in orbem;

20

Verum illi hoc tantum magni nova musa Guarini

Muneris attribuit; dumque altum lucida coelum

Astra colent, dumque Adriacis Padus influet undis,

Dum Borsi Ducis extabit venerabile nomen

Laudibus egregiis ac dextro numine partum,

25

Immortalis erit longumque manebit in aevum

Nostra Guarineo celeberrima carmine phasis;

Assyriaeque parem volucri mirabitur aetas

Postera, vivacem innumeros durasse per annos.

At cui permissum est tristi data corpora leto

30

Spiritibusque animare novis mortemque fugare,

Humanum alitibus sensum dare, verba docere

Pierios imitata sonos, hominumve Deumve

Hunc rear esse? Deus certe, Deus ille putandus.

Ergo sibi vitam poscens a te, optime vates,

35

Altera phasis adest, animam cui martius ales

Abstulit, atque suam sortem ne sorte sororis

Peiorem rogat esse velis, instructaque sacris

Artibus, huc a te mitti legata, Guarine,

Flagitat, ut caro tua carmina reddat alumno

40

Divitiis Croesi atque Mydae quae praeferat auro.

 

21. ad divum Borsium

Dux, genus a magna qui ducis origine Regum

      Imperioque refers aurea secla tuo,

Qui propria gaudes virtute excellere, cuius

      Gloria nullius crescere laude potest,

5

Quo nihil a superis optet Ferraria maius,

      Tradere quo melius nil potuere Dei,

Si qua tibi tot res ingentes ocia linquunt,

      Haec facilis placido lumine pauca lege.

8a

Non quia sublimis condam nova carmina vates

8b

Vix fluit ingenii parvula vena mei

8c

Sed quia te in primis colimus nec Borsia Tito

8d

Maiestas nunquam non in honore fuit.

Corporis egregias non hic perscribere laudes

10

      Conor, nec regni iura referre tui;

Nec loquor hic a te purgata paludibus arva,

      Messibus ut largis cultus abundet ager.

Non sacras aedeis, non clara palatia per te

      Sumptibus innumeris aedificata canam.

15

Qua tua se mole attollat Carthusia linquo,

      Et Schivinoiae gratia quanta domus.

15a

Carthusiae molem ingentem et Schivinoia linquo

16a

Atria tantum operis caesareosque lares.

Nec mihi cura, novis quas muris cinxeris arceis

      Dicere, nec pulchrae moenia Ferrariae.

Rem quoque non parvam sileo, quod tollis in ima

20

      Planicie excelsi nobile montis opus.

Magna quidem sunt haec, hominum sed facta labore

      Nec decus ad proprium tu tibi solus habes.

At punire malos, aequa dare praemia lance,

      Ponere non sanis frena cupidinibus;

25

Invictumque malis animum praestare, Deosque,

      Vt facis, ante oculos semper habere tuum est.

Non ego mira puto, quibus hic tibi vera paratur

      Gloria, quae recta ducit in astra via.

 

22. ad Tribracum mutinensem poetam

Tribrache, divinum quis te neget esse poetam,

      Cum tibi tale sacro carmen ab ore fluat?

Namque modo ostendit tua nobis scripta Metellus,

      Quem fratri comitem rura dedere meo.

5

Illis quid potuit numeris ornatius esse?

      Quae vis, ingenii gratia quanta tui?

Sic ego Nasonem, sic te, iucunde Properti,

      Sic ego te video, culte Tibulle, loqui.

Ecce novum per te Latio decus additur, et iam

10

      Vate suo tollit se Mutinensis ager.

Atque utinam nostris simul exposuisset in oris

      Devectum celeri te quoque cymba Pado.

Nulla mihi maior potuit se offerre voluptas,

      Et tali felix hospite villa foret.

15

Tecum castaliae properassent ire sorores,

      Et bona Thyrsigero gratia iuncta Deo;

Florida Parnasi iuga deseruisset Apollo,

      Ad mea dignatus limina ferre pedem.

Nec dubita, ne forte tibi, numerosque sequentum

20

      Nostri sufficiant, Tribrache docte, Lares.

Borsius, Erigone, Pallas, Maiaque creatus,

      Quattuor has aedeis incoluere Dei.

Et comitum quamvis ingens accederet ordo

      Hospitibus locus hic pluribus aptus erat.

24a

In certa vacuus parte receptus erat.

25

Ergo tuis paulum a studiis intenta relaxes

      Pectora et ad lusus curre, poeta, meos.

Seu cupis auritos lepores agitare, videbis

      Currere turcigenas lata per arva canes;

Sive avibus, quae stagna colunt, indicere bellum

30

      Te iuvat, egregii sunt, mihi crede, duces.

Suspicies ternos volitare per aera fratres,

      Altaque veloci tendere in astra fuga.

Inde ubi tempus erit, liquidum per inane repente

      Delapsi, magno turbine ad ima ruent.

35

At sonitu ingenti, quae territa fugerat ales

      Aut cadet, aut notas anxia quaeret aquas.

Vertice non illos pater Apenninus in alto

      Dura nec in saevis rupibus Ilva tulit.

Extremo boreas peregrinos misit ab orbe,

40

      Clarum falcones hic quoque nomen habent.

Quod si te potius piscandi cura tenebit

      Vicino tendes retia rara Pado.

Haud tibi praeterea quibus oblectere libelli

      Deficient, musis nec loca grata tuis.

45

Quid referam Nymphas, Satyrosque in amore calenteis

      Panaque, vel Dryadum Naiadumve choros?

Conveniunt, sacroque haerebunt numina vati

      Quilibet optabit proximus esse tibi.

Hic centum Oenonas, centum hic mirabere Daphnas,

50

      Et totidem Heliadas, Inachidasque simul.

Nerine cedet nostris Galathea puellis

      Cedet et Alphei cura Arethusa sui.

Ipsa etiam duro sub iudice victa rubebit

      Salmacis, et tenerum quae rapuistis Hylan.

55

Hinc Minois abest coniux, et Phaedra, furensque

      Colchis et ignaro subdita Myrrha patri.

Aeolidem nullam, nullam Niseida cernes,

      Nullam Nyctimenen haec tibi rura dabunt.

Sit procul inconcessa Venus, caedesque, nefasque

60

      Stent sacra, cognatis sint sua iura toris.

Certa fides, propriumque decus servetur amicis,

      Candidus inter nos et levis erret Amor.

Garrula sed quamvis nondum certarit hirundo,

      Nec luteam solita struxerit arte casam,

65

Et scelus immitis nondum Philomela tyranni

      Coeperit arguto flebilis ore queri;

Ipse veni tamen, et facileis duc, Tribache, Musas

      Ad Quartisanae rura benigna meae.

Hic loca perspicies gratis secessibus apta,

70

      Cum suus est pratis arboribusque decor;

Vnde queas Zephyros olim captare, notabis

      Et quibus e ramis densior umbra cadat.

Post, ubi tempestas aderit iam mitior anni

      Huc iterum rediens non novus hospes eris.

 

23. ad Baptistam Guarinum

Non ita, cum rapido fervens sitis urget in aestu

      Quaerit fontanas cervus anhelus aquas;

Nec vaga sic avide, rediere ubi tempora veris,

      Cantat et in teneris frondibus errat avis;

5

Nec sic laetus adit patriamque domumque viator

      Post terrae et vasti longa pericla sali,

Vt, Baptista, libens nuper tua carmina legi

      Vbere de vena, quae tibi culta fluunt.

His ego perspexi, quod me non fugerat, in nos

10

      Ex omni studium crescere parte tuum.

10a

Ipse tuo quantum pectore fixus amer.

Scilicet hic animi modus est, ratioque benigni,

      Vt nulli in magno cedere amore velit.

Hoc in Oreste suo Pylades, in Achille Patroclus,

      Euryalusque pio vidit in Hirtacide.

15

Se quoque Perithous numquam non sensit amari

      Cum sibi devinctum Thesea diligeret.

Tu quem iampridem studio complector amico

      Gratus es, atque pari par in amore refers.

Silvarum cupidi vates, et ad ocia nati

20

      Secessus molleis, et loca sola petunt;

Illic securo de pectore carmina ducunt

      Laetaque iucundae tempora sortis agunt.

Talia nos etiam memoras exempla secutos,

      Clamosi strepitus deseruisse fori;

25

Tum Quartisanae genialia rura colentes

      Condere quod longo tempore duret opus.

Quin vatum egregios, te iudice, dicor honores

      Aequare, et magnum nomen habere feror.

Laeter, an indoleam quod me tot laudibus ornes?

30

      Quod veterum claris conferar ingeniis?

Non equidem possum mihi non gaudere, disertis

      Auribus usque adeo scripta placere mea.

Nam non ulla potest homini laus gratior esse,

      Quam que laudati prodit ab ore viri.

35

At nostro exiguae quam sint in carmine vires

      Cum subit, ingenuus tunc pudor ora notat;

Et vereor ne non titulis respondeat istis

      Ingenium, quod tu tollis ad astra meum;

Subdubitoque oneri ne sint, quae tradis honori,

40

      Iudicio inveniar si minor esse tuo.

Si qua tamen nobis dicendi gratia, si quis

      Creditur in nostris versibus esse nitor,

Hoc, Baptista, tuo tribui decet omne parenti,

      Quo duce Pieria coepimus ire via.

45

Imbuit ille rudeis generosis artibus annos

      Atque haec ex illo flumine manat aqua.

Eheu quale decus mors abstulit invida terris,

      Cum patrios adiit nobilis umbra polos.

Te, venerande senex, vitae praecepta ferentem

50

      Optima divino sensimus ore loqui.

Nunc tecum occubuit geminae praestantia linguae

      Et cecidit prisca cum pietate fides.

Graecia te luget, lacrymis comitata latinis,

      Interitumque gemit barbara terra tuum.

55

Illa tamen nobis restant solatia, quod, te

      Erepto, superest pars quoque magna tui.

Vivit enim, vivetque diu tua gloria, cuius

      Aemula natorum surgit honesta manus.

Si cuiquam videor sub praeceptore Guarino

60

      Profecisse parum, culpa docentis abest.

Quod male percepit clari documenta Magistri,

      Discipuli arguitur tardius ingenium.

Vt tamen accipio, populi mea venit in aureis

      Anthia, nec doctis displicet illa viris.

65

Nosque poetarum numero (si credimus illi)

      Non humili inseruit dextera fama sono.

Quicquid id est, lusi iuvenis iuvenilia, si qua est,

      Serviat hinc magno nostra Thalia duci,

Cuius facta licet nequeam comprendere dictis

70

      Borsiaque Estenseis gloria vincat avos,

Quid possim experiar, meritorum principis in nos

      Officiique memor quo ferar esse mei.

Si deerunt vires, studiumque fidesque supersunt;

      Haec non ingratae pignora mentis erunt.

75

Caetera maturo sed cum gerat optimus heros

      Consilio, populis prospiciatque suis,

Nunc quoque laudari meruit de rhetore tanto,

      Quod bene consuluit civibus ipse suis:

Virtuti confisa tuae Ferraria cum te

80

      Defuncti cuperet munus obire patris,

Sensit idem et laudi meritae Dux praemia solvit,

      Decreto et sanxit publica vota suo.

Quaeque olim fuerat divini cura Guarini

      Hanc tibi mandamus non renuente Duce.

85

Novit enim iudex hominum, censorque severus

      Te nihil a magno degenerasse patre;

Et tibi vix dum etiam iuveni crescentibus annis,

      Doctrina paucos eloquioque pares.

Quid magis optandum tibi? Quid contingere maius

90

      Tanto consensu iudicioque potest?

Sic igitur, clara similis virtute parenti,

      Dignus in hac patrias excipis urbe vices.

Et iam nostra fluit, pariterque externa iuventus

      Vndique praeceptis instituenda tuis.

95

Ac desiderium minuit Genitoris adempti

      Par in te probitas ingeniique vigor.

Tu nobis virtute tua meritisque parentis

      Carus es, inque dies noster abundat amor.

En age, quodque facis, duros evince labores;

100

      Aspice quantum in te, et quale recumbat onus.

Tum cui succedas, quo sis patre natus, et a quo

      Veneris accitus, pectore volve tuo.

Hoc erit acris equi stimulis accendere cursum,

      Et sinuosa citae tradere vela rati.

105

Ille triumphaleis statuas spectabat avorum

      Cui celebres titulos Africa victa dedit:

Sensit enim bis visis ardorem insurgere menti

      Seque novo pulchrae laudis amore rapi.

Tu quoque sic facito, et reliquos cum viceris omneis

110

      Te supera, et decori grandius adde decus;

Interea valeas, nostri memor, optime vates,

      Quo mihi non alter iunctior esse potest.

 

24. ad Carbonem poetam et oratorem

An tibi non faveam? te non admirer amemque,

      Candidior pura, Carbo poeta, nive?

Crede, meo cum tu poteris de pectore labi

      Tunc animae potero non memor esse meae.

5

Doctus es, et culti placido sermonis ab ore

      Dulcior Hyblaeo copia melle fluit.

Nec minus orator, quam vates optimus, idem

      Nunc patriae linguam tradis utramque tuae.

Barbarus est, quicumque capi virtutibus istis

10

      Se negat, et tantum non probat ingenium.

 

25. ad Anthiam amicam quod solverit fidem

Quod toties timui, quod tu mihi saepe negasti,

      Iam non ulterius dissimulare potes.

Ipse ego, nec fallor, coram tua crimina vidi,

      Et me (quod nollem), perfida, teste rea es.

5

Vidi ego, cum iuvenis nocturno tempore furtim,

      Me miserum, vestris prodiit e foribus.

O ego, ne facinus spectarem, impura, nefandum,

      Quam mallem trucibus praeda fuisse feris;

Vel posuisse brevem, properato funere, vitam,

10

      Vagitus primos cum tener ore dedi!

Tunc perii infelix, tunc me dolor abstulit acer,

      Tunc oculos satius non habuisse fuit.

Quin et culpa mihi tua quo manifestior esset,

13a

Quin etiam, tua quo fieret manifesta libido.

In mediam haud dubitas prosiluisse viam;

15

Nec pudet egressum posita revocare lucerna,

      Et longo ante fores ducere colloquio.

Vix lasciva parans, vulgato corpore, quaestum

      Audeat hoc medio fornice graia Lyce.

Haec mihi non fingo; vos, conscia sidera, testor

20

      Et vos cornigerae lumina clara Deae.

Quam me pene furor praeceps rapere arma coegit

      Et vestrae finem tradere nequitiae?

Has penas violatus amor, periura petebat

      Et data per magnos foedera coelicolas.

25

Obstitit alma Venus coeptis, et sanguine vestro

      Passa pias non est me scelerare manus.

Dum tamen accedo, pariter fugistis in aedeis,

      Et posita increpuit ianua clausa sera.

At mihi pulsanti, teque, impia, saepe vocanti,

30

      Nox est in multis pervigilata malis.

Haec toties promissa fides? haec illa tuendae

      Quam mihi iactabas, cura pudicitiae?

Iurasti quoties nil me tibi carius esse,

      Atque oculis semper praeposuisse tuis!

35

Nunc ego fallaces lacrymas, nunc, improba, novi,

      Cur toties de me conquererere prius.

Nunc ego nocturnae memini discrimina rixae,

      Quaeis tua luxuries maxima causa fuit.

Quid faceres, mea si Tithonia cogeret aetas

40

      Frigida languenti membra iacere situ?

Vel quam te nobis pavidamque, rudemque solebas

      Fingere, nec clausas posse aperire fores?

Torqueor, atque diu servisse fideliter uni

      Poenitet; at posthac non mihi verba dabis.

45

Sed monimenta tuae levitatis acerba perosus

      Subducam turpi libera colla iugo;

Et quaecumque tibi cecinerunt carmina laudes

      Immeritae, rapidis ignibus illa dabo.

Atque, aliquid quoniam mihi semper amare necesse est,

50

      Succedet regnis culta puella tuis.

Digna erit illa meo fieri celeberrima versu,

      Huic omni vivam tempore carus ego.

Illic haerentem frustra revocabis amicum

      Atque meam quaeres ipsa relicta fidem.

55

Nec te iam poterit quisquam sperare fidelem,

      Cum vulgata tuae sit nota perfidiae.

Quis locus, o demens, nostri non plenus amoris?

      Anthia quis nescit cuius amica fuit?

Posse putas alium fastus perferre tumenteis?

60

      Cui tantum post haec cara futura viro es?

Quis canet hanc faciem, quam, cum foret oblita fucis,

      Praeposui nivibus, purpureisque rosis?

Quae, nisi cum nostra periissent lumina mente,

      Tunc penitus fuerat despicienda mihi.

65

Nunc licet invenias, qui non tibi credere nolit,

      Nemo meam vincet longo in amore fidem.

66a

Haud in amore Tito firmius ullus erit.

Haec tu debueras nugis praeponere et auro,

      In te aliquid rectae si rationis erat;

68a

Si generosa modo, si nec avara fores.

Si neque nequitia, nec avarae crimine mentis

70

      Impulsa, hac malles nobilis esse nota.

At, mihi crede, pios respectant numina amanteis;

      Iusta nec incassum fundere vota sinunt.

Tempus erit, cum te pigeat solvisse carinam,

      Et levia incertis vela dedisse notis.

75

Nec secura mane, superum si lentior ira est,

      Faenore tarda gravi poena venire solet.

Tu quoque, fortuna qui nunc meliore triumphas,

      Aemule, disce meo cautior esse malo.

Atque tibi haec eadem speres contingere posse,

80

      Cum periura semel, ruperit illa fidem.

 

26. ad Hieronymum Castellum de Abbate quodam sibi indulgente.
Carmen ex tempore coram Hieronymo Castello editum
de abbate quodam Epicureo

Quid mecum tacitus mediter, Castelle, rogasti:

      Abbatem hunc vitae non rudis esse reor.

Nec tu crede mihi, rubicundos aspice vultus,

      Et tumidi pinguem ventris aqualiculum.

5

Ille boves macras et brigantinia musta

      Odit, nec totos vult vigilare dies;

Illius in turdis sermo versatur et offis;

      Gnosiaco spumant livida labra mero.

Si prodire decem parat extra limina passus,

10

      Nec ieiunus abit, nec pede carpit iter.

Quod Bacchus, lautaeque dapes, atque ocia suadent,

      Id sequitur, saturi provida cura patris;

Si virtus, et opes; si gloria moribus istis

      Quaeritur, hac coelum si datur ire via,

15

Ipse quoque optarim positis, Hieronyme, curis

      Molliter in tali vivere luxuria.

 

27. ad clarum virum Hieronymum Castellum amicum optimum

Accipe nectareos, dulcis Castelle, liquores

      Qui tibi sint primae pocula grata siti;

Non haec picenis in collibus uva pependit,

      In patulos fluxit quae mihi pressa lacus;

5

Non Thuscis innata iugis, tergove Falerni est

      Massica non illam, cressave terra tulit,

Manavit suavis patriis de vitibus humor,

      His poni iussit quas mea cura locis.

Ad quae, si qua tibi tristes dant ocia turbae

10

      Aegrorum, nostri ductus amore veni.

Haec loca, si memini, cunctis praeferre solebas,

      Dicebas ipsos hic habitare deos:

Nil mutata loci facies, iidemque penates

      Nunc sunt, mens eadem, quae fuit ante, mihi est.

15

Quod, nisi legitimis causis retineris in urbe,

      Ex animo credam me cecidisse tuo.

 

28. ad Ludovicum Santagnetum

Rumor ait nostros te Stomyle carpere versus

1a

Santagnete, meos aiunt te carpere versus.

Et damnare tuo plurima iudicio.

Non equidem indignor si libertate loquendi

      Vteris et quae sunt crimine digna notas.

5

Namque meos fateor reprendi posse libellos,

      Queis nullus certa quaeritur arte nitor.

Quos mihi nec studium, ratio nec contulit ulla

      Vt mera simplicitas, nudaque verba sonant.

Scitis enim raro studiis me accedere vestris,

10

      Pallade nec minus est grata Diana mihi.

Me iuvat a magna positum procul urbe morari

      Nunc pedes incedo, nunc vehor altus equo;

12a

Nunc in equo ferri, nunc libet ire pede.

Et modo per campos lepores cane venor apertos,

      Proxima threicio quem tulit ora mari.

15

Et modo, quae stagnis degunt, falcone volucres

      Insequor, et variis distrahor aucupiis.

Interdumque Padi sinuoso in flumine piscor

      Meque levis magno gurgite cymba vehit.

Curaque nonnunquam numeroso impenditur horto

20

      Et varia malos inserere arte iuvat

20a

Et varias pomos inseruisse iuvat.

Sed tamen haec inter, fugiam licet, ocia novit

      Nescio quo pacto serpere blandus amor.

Hic mihi, quas possem dominam mollire per arteis

      Monstravit, teneros proposuitque modos.

25

Quod mihi tentanti quamvis prodesse viderem

      Et scirem multos scripta probare mea,

Non tamen authori penitus placuere, nec unquam

      Me duxi magnis vatibus esse parem.

Sat mihi, cum musis si non durissimus esse

30

      Dicor et in lusu gratia si qua meo est.

Non igitur mirum, si te offendere disertum

      Carmina, non ullo facta magisterio.

Quod tamen his vitii tribuas, cultissime vates,

      Optarem verbis certior esse tuis;

35

Quid tibi vel placeat, vel contra, quid sit in illis

      Tollere quod iubeas, quae toleranda putes.

Ille ego sum, qui me patiar, cupiamque moneri

      Et facile alterius qui benedicta probem,

Quem pudet obnixe errorem, vitiumque tueri

40

      Veraque amicorum spernere iudicia.

Quod si te ostendas aliqua ratione moveri,

      Cedo libens monitis, et meliora sequor.

Sin renuis, tacitusque sedes, indoctus haberi

      Nec minus inconstans, invidulusque potes.

 

29. ad Mazonum, laudans Venetias ac admonens ne fallaci arti
quam dicunt Alchimiam incumbat amplius

Dum vagus Adriacis, Mazone, paludibus erras,

      Clarum ubi tyrrhenae floruit urbis opus,

Cura tibi est veteres sub aqua spectare ruinas,

      Cernere et annoso fracta sepulchra situ.

5

Nunc libet undivagos demissis fallere pisceis

      Retibus, et parvae nunc dare vela rati,

Et nunc indigenis prisci referentibus acta

      Temporis, a senibus quaerere multa iuvat.

7a

Et modo praeteriti referentes temporis acta

8a

Te iuvat indigenas quaerere multa senes.

Diluvii quae causa fuit, num casus, an illud

10

      Excidium genti bella tulere suae.

Quo sub rege gravis moles oppressit aquarum

      Hinc nostro nomen quae dedit ora mari.

Hinc te fama refert Venetam contendere ad urbem

      Scrutantem ingenio plurima digna tuo.

15

Per geminas licet ire vias, patet una per altum

      At per stagnanteis altera ducit aquas.

Si citius tranare cupis, fornacibus exi,

      Fac modo, tranquillo pax sit ut alta mari.

Longum iter, at tutum per inerteis ire lacunas,

20

      Cum trucibus ventis horrida saevit hiems;

Hac sinuosa leges piscosi claustra Loreti;

      Ante tuos oculos mox nova turris erit.

Clodia te excipiet, Bebiis post terga relictis,

      Dives inexhausti Clodia longa salis:

25

Portus ad auroram vergens sinuatur in arcum,

      Turris ubi augustis imminet alta fretis.

Hic perhibent magnis certatum classibus olim

      Nullaque iam Veneti spes erat imperii;

At Ligur adriaca sperans de gente triumphum

30

      Coeruleas proprio sanguine tinxit aquas.

Inde Palaestinae tua radet littora puppis

      Et spirante noto continuabis iter,

Perveniens ubi se tumidum Mathemaucus in aequor

31a

Inde Palestrinam rades humilemque Poviam,

32a

Nobile deprehensis puppibus hospitium.

33a

Perveniens ubi se tumidum Malamoccus in aequor

Porrigit et vasta mole repellit aquas;

35

Haud procul hinc humilem praeterlabere Poviam

      Defessis olim navibus hospicium.

Tum magnae a leva sese offeret aemula Romae

      Vrbs, legem quae tot gentibus una dedit.

Quicquid alit tellus, quicquid mare, cernitur illic;

40

      Imperium dices hic locus orbis habet;

Illic fundatas mediis mirabere in undis

      Altaque marmoreas surgere ad astra domos.

Templa Deum gemmis, varioque nitentia cultu,

      Egregia decorat plurimus arte labor.

45

Palla sed in primis Marci pretiosa beati

      Italiae cunctas unica vincit opes.

Quattuor auratos in templi vertice summo

      Artis opus mirae stare videbis equos.

Spiritus et veri species, Mazone, coloris

50

      Deficiunt; nemo caetera viva neget.

Tot proceres, tantum populi spectabis, ut illuc

      Humanum credas omne coisse genus.

Regibus e multis illum constare senatum

      Qui negat, hic sensu iudicioque caret.

55

Per freta mille simul cymbas volitare videbis,

      Remigio celeri quas scytha fortis agit.

Montibus aequandas naveis, longasque triremeis

      Immensum latis vix capit aequor aquis.

Torcellum aspicies, nec non Murania tempe

60

      Atque suburbanis sparsa vireta locis.

Singula praetereo, quae si nunc dicere pergam,

      Diffusum mundi fingere coner opus.

Sed tamen haec summa est: virtutem, animosque virorum

      Fortunae dotes exuperare suae.

65

Hactenus ista probo; sed non ita caetera, nam te

      Illyricas genteis visere velle ferunt.

An tibi sunt tanti scopulosae littora Polae?

      Semper et arctoa Signia cincta nive?

Num formidandum ratibus vidisse Ceraunum

70

      Sic iuvat et rigida saxa revulsa Paro,

Vt mare contemnas, ut nos fugiamur amici

      Et cum longaevo tota parente domus?

Ludorum ut pompa careas, festoque paratu,

      Aurea cum celeri praemia dantur equo?

75

Vt Ducis aspectu nusquam revocere sereno,

      Quem Scytha, quem Libycus Maurus et Indus amant?

Follibus illa tuis loca Mercurioque necando

      Quam latebras catulae num magis apta putas?

Falleris, ad Meroen satius properare fuisset,

80

      Namque opera assidui vestra coloris egent.

Quod si iudicium, Mazone, requiris amici,

      Nec tibi nec cuiquam, quod petis, eveniet.

Sed cinis et fumus, pulvis, suspiria, verba

      Sunt aerumnosi lucra magisterii.

85

Esse potest, ut forte tuus labor utile quicquam

      Post varios casus eruat inde tibi;

Sed nec tantus honor, nec tanta est copia lucri

      Talibus in curis tempus ut omne teras.

88a

Si sapis, in patriam conversa puppi redibis

88b

Nil ubi formides nil ubi triste tibi est.

Diversum interea procul a regionibus istis

90

      Me Quartisanae dulcia rura tenent.

Dulcia rura, quibus favet indulgentia Divum

      Et quae nullius commoditatis egent.

Namque ferax regio coelum sortita salubre

      Haud procul a nostrae moenibus urbis abest.

95

Seu pede, sive levi cymba iuvat ire per undas,

      Dant iter hospitibus terra Padusque meis.

Adde vias certo directas limite passim

      Mollis ubi aestivum negligit umbra canem.

Haec loca Phoebus amat, nec sunt ingrata Lyaeo

100

      Et comes huc Cereri non negat ire Pales.

Hic bene respondet domini vindemia votis:

      Horrea deposcit fertile magna solum.

Hic pecori sua prata vides, hinc caseus exit,

      Quem premit artifici docta colona manu;

105

Hinc ovium foetus, hinc magnam portat in urbem

      Haedorum teneros rustica turba greges.

Hinc etiam alituum quas cura domestica nutrit,

      Mittitur arguto copia magna foro.

Sunt hominum varios horti quos cernis ad usus

110

      Qui speciem prae se, divitiasque ferunt.

Inde viro gratas epulas parat arva colenti,

      Deposita coniux officiosa colo;

Inde legunt flores, nitidaque in veste puellae,

      Festa coronata compita fronte petunt.

115

Hic quibus invideant cultores fertilis Hyblae

      Grata ferunt liquidi munera mellis apes.

Nulla est aucupiis, nulla est venatibus ora

      Aptior, hanc mediam proxima rura tenent.

At mea, quae sumptu non parvo condita villa est,

120

      Haud ulli merito displicuisse potest.

Hac quoque largus opum, cum multa et magna dedisset,

      Donavit fratrem Borsius ipse meum.

Plurimus hic liber est; nec equi, nec magna canum vis,

      Nec desunt comites, accipitresve mihi;

125

Simplicibus quod si iuvat allusisse puellis,

      Centum formosas lux tibi festa dabit.

Hic neque sacrilegos Vulcani Iuppiter igneis

      Nec cum sole Venus, Mercuriusve timent.

Toxica nec flammis coquimus, nec prodigus iste

130

      Nos male tentata decipit arte labor.

At secura quies agitur; nec fraude, nec armis

      Proxima vicinus dives in arva ruit:

Ergo pari studio mecum si vivere curas,

      Huc ades et nostris utere amice bonis.

133a

Vtque regant semper nostros feliciter actus

133b

Ad pia sollicitas numina funde preces.

 

30. ad Cosimum Pictorem.
Ad Anthiam, quod stulta admodum et inepta sit,
quae faciem suam in tabella depingi tantopere desideret

Ecce novis Helene consumitur anxia curis

      Vultque tua pingi, Cosme perite; manu,

Scilicet in longos, ut nobilis exeat annos

      Et clarum egregia nomen ab arte ferat.

5

Sed dum consultat quae tantis commoda rebus

      Tempora, quos habitus induat, annus abit.

Ver modo laudatur, modo dicitur aptior aestas;

      Nunc placet Autumnus, nuncque probatur hiems.

Nunc cupit externis pingi velata capillos

10

      Cultibus, et nuda nunc libet esse coma.

Dumque diem, et varios alternat inepta paratus,

      Quod cupit, in longas protrahit usque moras.

Quid tibi vis? quid stulta paras? an forte vereris

      Ne levitas populo nota sit ista satis?

15

Tales totque tibi cum sint in corpore mendae,

      Formae pictorem quaeris habere tuae?

Quod si cura novae te tangit imaginis et si

      Spectari a sera posteritate cupis,

Edita, quae populus de te modo carmina legit

20

      Illa tuos mores, effigiemque tenent:

20a

Forsan Apelleis poterunt certare tabellis

20b

Contendentque tuo, Zeuxis, magisterio,

Illa tibi poterunt pallorem afferre legenti,

      Si tener impuro fugit ab ore pudor:

Forsan et arte mea, longum transmissa per aevum,

      Altera venturo tempore Thais eris.

 

31. ad Anthiam quod eius perfidiam deprehenderit quodque
ab eiusdem amore penitus se alienaverit

Quid me composito nequicquam, pessima, vultu

      Conaris veteri reddere servitio?

Nam mihi promittis fallaci plurima nutu;

      Ast ego dedidici credulus esse nimis.

5

Crede mihi: non sum, quem post haec fallere possis,

      Sed fugiam cauto retia nota pede;

Nec veluti canis ad vomitum mox ipse redibo:

      Exclusum foribus me semel esse sat est.

Te teneat solus, tecum tuus iste Cupido

10

      Regnet, et arbitrio te regat usque suo.

Ille tuis leges imponat amoribus unus

      Et vigil observet singula facta tua.

Si tamen amborum levitas incognita non est,

      Haud stabit longo tempore vester amor.

15

Nam neque tu poteris uno contenta manere,

      Nequitiam et fastus nec feret ille tuos.

Adde quod annorum et primae bona gratia formae

      Decidit, atque aetas sex tua lustra videt,

Et tibi corrupti nimio medicamine crines,

20

      Vt folia, autumno iam veniente, cadunt.

Non solito fulgore micant ardentia quondam

      Lumina, non idem permanet oris honos.

Nec minus infecit denteis color ater eburnos

      Et reliqui, amissis quattuor, usque dolent.

25

Quaeritur unde illis mutatio tanta repente

      Facta sit, at fuci causa fuere tui.

Nec potes infelix damnum celare pudendum

      Et frangis blaeso singula verba sono.

Turget ab ingrato pingui tibi corpus ineptum

30

      Vixque vales tardos lenta movere pedes,

Qualis anhela gravi mendicat Toccia passu,

      Dum pro nubenti Virgine dona petit.

Plurima sunt etiam, quae si numerare laborem,

      Longa nimis de te surgeret historia.

35

Ista tuo Paridi fastidia, crede, movebunt;

      Ignis hic incipiet frigidus esse cinis.

Namque vaga exhaustis quamvis tibi Grimma tabernis

      Succorum tota quicquid in urbe, ferat,

Pluraque quam Circe, quam Colchis gramina miscens

40

      Incedas, vario picta colore genas,

Non tamen efficies, te sic mirentur ut olim,

      Carmine cum primum es nobilitata meo.

Vna prius vulgi cum pars ignota fuisses,

      Coepisti insignis laudibus esse meis.

45

Et nisi iam malles vitiis corrumpere, si quid

      In te contulerant arsve, Deusve boni,

Nulla dies poterat nostros dissolvere amores,

      Prima mihi fueras, ultima cura fores.

Nunc, ubi contempti ratio te nulla pudoris

50

      Nec mea cum longo tardat amore fides,

Vt violenta ruunt abruptis flumina ripis;

      Sic te praecipitem turpia vota ferant.

Sed graviter tua me licet inconstantia laedat,

      Perfida, non hostis, non tibi amicus ero.

55

Libera vindictae quin si mihi copia detur,

      Nil me ultore mali, nil habitura boni es.

Quod si non aliam pateris pro crimine poenam,

      Mens infert gravius conscia supplicium.

Te non illa dies, te non requiescere nocteis,

60

      Accedant quamvis prospera multa, sinet;

Illa tibi ante oculos periuria mille reponet

      Mille tuas arteis, multiplicesque dolos.

Et referet, quam nunc distet tua forma priori

      Quamque tui similis non videare tibi,

65

Quae tua sit levitas et quanta superbia pectus

      Impleat et quantum sit tibi nequitiae.

Curas illa meas verumque ostendet amorem

      Fidaque tam longi temporis obsequia.

Tum quicquid pro te vel dixi, ingrata, vel egi

70

      Propones animo sola relicta tuo:

Nam vitiis novus iste tuis offensus amator

      Quam facile incepit, tam cito deficiet.

At cum risus eris populo, cum fabula fies,

      Tristis ego in multis millibus unus ero.

75

Non quod iniqua mei fortuna occurrat amoris

      Aut mihi iacturae sors sit acerba meae,

Sed quia tale nihil sperans de te, improba, quondam,

      Iudicio incautus fallor ab ipse meo.

Non tamen aut ista capior nunc primus ab arte,

80

      Fraudibus aut vestris nunc ego finis ero.

Multus passus idem est, et idem patietur amator,

      Pluraque quae nostris sunt graviora malis.

At tu infamis eris, turpique notabere culpa,

      Transfixa aeternis undique iudiciis.

85

Neu patiare diu convitia tanta superstes,

      Illa tibi exemplum nobile Myrrha dedit.