Basinio da Parma Isottaeus 2, 8

Testo base di riferimento: F. Ferri, 1925

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


8. Sigismundus Pandulphus Mal. divae Isottae sal.

Parve lapis, toto quo non Oriente repertus

      Rarior, Eois maior et alter aquis,

Te viridem cunctis, adamas, praelata puellis

      Misit amatori nostra puella suo.

5

Felix laude tuae lapis o formose puellae,

      O modo de facili saepe volute sinu.

Nam memini niveis cecidisti forte papillis,

      Dum nivei aptaret candida vincla pedis;

Nec mirum viridem si te natura crearat

10

      Dissimilisque aliis si fuit iste color,

Dissimilem dominam lapis o sortite puellis

      Omnibus, aeternas vincat ut illa deas.

Dissimilisque aliis amor est suus; o mihi qualem

      Esse animum tanto munere rere, lapis!

15

O tibi si sensus natura dedisset et ullas

      Ipsa tibi voces verbaque grata mihi,

Tu mihi nunc quid agit tandem mea vita referres;

      Tu tamen ah quid agat, parve lapille, refer.

An cupit egregios videam non durus ocellos?

20

      An cupit in tenues te referam tunicas?

Dic quid agit demum: sanctos si forte poetas,

      Si legit annales, si legit historias;

Aut me si expectat, si me cupit usque videre,

      Si velit in nostros saepe venire sinus.

25

Talibus affatus parvum, mea vita, lapillum,

      Ad te iam redeo, quam mihi iunxit amor,

Quam gemmis fulvoque decet praeponier auro:

      O mihi iam cunctis anteferenda bonis.

Ergo ego nec lapides gazasve Oriente petitas,

30

      Nec prae te optarim maxima regna Iovis.

Sit licet hic rarus, similis cui nulla lapilli

      Sit facies, cuius mira figura micet;

Non tamen hic lapidum fuerit mihi rarior inter

      Tot genera et tantas nunc quoque divitias,

35

Quam tu cunctarum species pulcherrima rerum,

      Inter tot magnas numina vera deas.

Non erimus certe immemores meritique tuique:

      Munere pro tanto munera magna dabo.

Ipse animum mentemque tibi corpusque dicabo,

40

      Perpetuam efficiet gratia tanta fidem.

Donec Ariminei pulsent mea moenia fluctus,

      Abluat et placidam cerula Doris humum,

Nomen et Isottae totis nova gloria terris

      Surget et aethereos ibit adusque polos.

45

Tu modo perge meos mens non mea linquere amores;

      Sed tibi qualis ero, talis es ipsa mihi.

Fidus ero, mihi fida precor sis, diva. Quod oro

      Iam cupit illa nimis, nec minus efficiet.

Illa nihil praeter quod me iuvet efficit; illa

50

      Me colit, illa meum sustinet una caput.

Hanc ego divitiis praeponere et omnibus armis

      Constitui et nostro protinus arbitrio.

Tu sola affectus varios animumque volentem

      Ducis in ingenium, dia puella, tuum.

55

O parere queam dominae sine fine iubenti

      Et mea servitio sit data vita tuo.

Non ego vel pro te vitem quoscunque labores,

      Ipse nec aestivi tempora adusta canis.

Sive fretum pedibusve velis cava littora carpam,

60

      Seu terras montes duraque saxa petam,

Omnia quae iubeas sint visa facillima nobis,

      Sive velis nulla quod ratione queam.

Omnia tentanti faveat solertia, certe

      Ingenii virtus sola puella mei es.

65

Quare non meritas refero tibi carmine laudes,

      Munera nec donis nunc quoque digna tuis.

At tibi quod potero, cunctis adamanta diebus

      Hunc ego, diva, tuo iussus amore feram.

Nec metuam magnos hoc me comitante vel hostes,

70

      Insidias metuam non ego deinde novas.

Et licet ipse tui non obliviscar amoris,

      Hic lapis efficiet me meminisse magis.