Bonvesin da la Riva vita scolastica

Hic rudium primo vivendi forma docetur,

      Postmodo doctorum, denique finis erit.

Criste, veni remoque tuo succurre benignus,

      Transfretet ad portus navis ut ista suos.

5

Vt per grammaticam sapiencia possit haberi,

      Hic claves, lector, dat tibi quinque liber.

Clavibus hiis quisquis reseraverit ostia quinque,

      Inveniet cameram, qua cathedrata sedet,

Reginam cernet nitido velamine comptam,

10

      Aspectu miram, virginitate meram.

Virtutum numero sociatam cernere quibit,

      Veri thesauri fertilitate gravem.

Hec radians fuscos homines radiare laborat,

      Ditat mendicos et dape replet eos.

15

Nobilitat viles, miseros relevare videtur,

      Eius amatores ornat, honorat, amat,

Adiuvat, hortatur, minimos facit esse potentes,

      Liberat et nunquam, fida, relinquit eos.

Vitam securam prestat viciumque repellit

20

      Et dignos illos laudibus esse facit.

Clavibus ergo meis cameram reserare parato,

      Vt tua sit dictis bursa repleta bonis.

Mente timere Deum pura primaria clavis

      Est, sine quo stabilis gracia nulla datur.

25

Dupliciter Dominus sincera mente timetur

      Despiciendo malum, percipiendo bonum.

Errores igitur fugias et stato fidelis,

      Nam valet absque fide nemo placere Deo.

Neglector fidei peior quam demon habetur,

30

      Credit enim demon, sed caret ille fide.

Catholicus constans igitur nullatenus here,

      Vt fundamentum sit tibi vera fides.

Postmodo despicias meditamina cordis iniqua.

      Cor bene correctum fertile gignit opus.

35

Intima si forsan tentacio vana subintret,

      Ocia sperne, legas, aut operare bonum,

Aut moveare citus, quo sic tentamina vincas.

      Obstes principio, postmodo victor eris.

Sic obstes, ad cor ne serpat iniqua voluptas,

40

      Peccati spoliet ne mora longa domum.

Tota sit in Domino fervens intencio cordis,

      Vt discas, quicquid discis, honore Dei.

Fac tibi proponas, quod sic operaberis artem,

      Quod Dominus per te glorificatus erit.

45

Proposito tali dabitur tibi gracia maior,

      Sic et abundanti dogmate dignus eris,

Tucius in studio vives. migraveris et si,

      Interea liber spiritus astra petet.

Eloquio sapiens discreto dirige linguam.

50

      Lingua, licet mollis, frangere dura potest.

Lingua tibi non sit detractrix, subdola, vana,

      Grandis, adulatrix, falsa, superba, loquax.

Non ea blasphemet, maledicat et arroget umquam.

      Promere clamosos respuat illa sonos.

55

Non discors, audax, non germinet aspera lites,

      Non sit mortifere causa maligna rei.

Turpia non promat, non derisoria verba,

      Non periuratrix, non positiva mali.

Non cito tristicie nova sit narrare parata,

60

      Non testis falsi nomen in ore sonet.

Non det sermones, ubi non prodesse videbit,

      Nam coram porcis nil preciosa valent.

Sit pocius verax, humilis, discreta, modesta,

      Sit fructum pariens, dulcis, honesta, pia.

65

In multis paciens, benedicens, tota faceta,

      Sit consolatrix et nova leta ferens.

Inter discordes properate mitiget iram

      Ac inter socios sit positiva boni.

Sepe bonum laudet, sapienter crimina culpet,

70

      Tempore sit sterilis, tempore feta suo.

Sepe sacerdoti proprio tua crimina pandat,

      Sepe tuo Domini nomen in ore sonet.

Plus tua quam genti Domino fac verba placere,

      Non cunctis verbis reddere verba velis.

75

Que tibi secrete dicuntur, clausa teneto,

      Alter ni forsan Curius esse velis.

Non indiscrete sociorum crimina pandas,

      Multociens odium verba iocosa movent.

Quicquid dicatur, resonet responsio dulcis,

80

      Tempore sermo quoque prestat amarus opem.

Multiplicat caros vox dulcis, mitigat hostes,

      Lingue dulcedo dira venena fugat.

Abiectis viciis iustos operabere mores.

      Non solis verbis sufficit esse bonum.

85

Vitam deducas humilem vitando superbam,

      Non iracunde, sed pacienter eas.

Ad iuga doctrine qui vult se dedere recte,

      In forma servi flectere colla paret.

Gracia vult humiles, odit divina superbos.

90

      Hos premet Omnipotens ac relevabit eos.

Postquam Luciferum meditata superbia stravit,

      Quis per eam merito iam relevatus erit?

Cor tumidum feriens sapiencia vera refutat,

      Digne dante Deo mite subintrat ea.

95

Vindictam querit, sapientum dogmata frangit,

      Cor premit ira frequens consiliumque negat.

Ne sis rixosus, contendens, invidus, asper,

      Immo pacificus, invidiosus, amans.

Est ubi turbamen, discendi forma fugatur.

100

      Carpere doctrinam corda quieta valent.

Si tua doctrine sint vasa capacia multe,

      Non hinc te iactes, sed tua corda premas!

Ne sis arrogitans ceu clericus ille superbus,

      Mens erat omnino cuius in "ergo" tumens.

105

Post mortem proprio comparuit ille magistro,

      Tartara cui fastu se subiisse tulit.

Doctoris palmam sudoris gutta foravit,

      Discipulum testans igne perire gravi.

A Domino noscas quod habes. benefeceris et si,

110

      Te laudent alii, mitis et ipse tace!

Cum possis eciam socios superare, caveto,

      Posse quidem satis est, velle nocere malum.

Verbis ingratis igitur vel quolibet actu

      Non contra socios dira venena geras!

115

Non est expediens, iniuria querat ut omnis

      Vindictam, fieri si quoque iure queat.

Omnem luxuriam fugiat, qui discere gliscit,

      Cum fetore quidem non bene iunctus odor.

Dedecet in fedis preciosa sciencia vasis,

120

      Stercore thesaurus nobilis esse dolet.

Vt doctus fias, mulierum cesset amamen,

      Doctrine zelo carneus obstat amor.

Spiritus et corpus mulierum putret amore,

      Mens alienatur negligiturque Deus.

125

Virtutes, mores, es, vires, gracia, fama,

      Visus, lucra, decus diminuuntur eo.

Ex tanto vicio consurgunt crimina, lites,

      Ire, bella, focus, fama pudenda nimis,

Cedes, rusticitas, obprobria, dedecus, ausus,

130

      Derisus, damnum, falsificata fides,

Corporis ac anime pestis, corrupcio, fetor,

      Pauperies, levitas, denique multa mala.

Pervagus hinc fit homo, lascivus, prodigus, amens.

      Totus ad hoc datus est, cetera peius agit.

135

Quam fortes, iustos, sapientes femina stravit!

      Quod Samsone, David et Salomone patet.

Absit amor turpis, sed plus Sodomitica sordes,

      Fetorem Domino dans super omne scelus.

Hoc speciale scelus Dominus plus vindicat ipse,

140

      Crimen ob hoc urbes quinque ruere simul.

In qua nocte fuit Cristus de Virgine natus,

      Quilibet interiit tunc Sodomita simul.

Vult Augustinus: scelus est cum matre cubare,

      Contra naturam plus sibi peccat agens.

145

Ergo precipue caveas a crimine tanto,

      Dignus comburi ni fore forte velis.

Et caveas nunquam socio sociabere tali.

      Actorem fedum ceu fugis, acta fuge.

Sis igitur castus sermonibus, actibus intus.

150

      In te conperiat digna, sophia locum.

Cerne, voluptati ne sit gula dedita multe,

      Que non doctrine, ventris amica manet.

Extollit carnem, terit es, cor supprimit illa,

      Dat stimulum carni, multa tacenda gerit.

155

Impinguat ventrem, dat somnum datque podagram,

      Multis morborum causa necisque fuit.

Hec pellem fulgere facit, cor reddit opacum,

      Preparat et pinguem vermibus illa cibum.

Precipitavit Adam, paradisi sede virentis,

160

      A patriis Esau depulit illa bonis.

Discipuli formam renuit pecorisque resumit,

      Ventri vel stomacho qui sua corda dedit.

Sint procul ebrietas et crapula, discere si vis!

      Vt discas, discas ponere frena gule!

165

Discipuli quidam comedonum nomine digni

      Sunt, quibus est visa lectio crebra gule.

Pastibus hiis certis non sufficit esse refectos,

      Aut in ir aut gremiis aut erit ore cibus.

Hiis locus et tempus studii sunt dedita ventri,

170

      Hiis et brutorum regula sola placet.

Hii non discipulis, cum porcis esse merentur,

      Hii non esse scolis, immo merentur haris.

Sobrietas igitur tibi sit potuque ciboque,

      Namque levi stomacho discere plura potes.

175

Quantumcunque potes, ieiunia debita serves,

      Tempore cum tener es, disce timere Deum.

Non lato lecto, non molli veste potiri

      Cures, dum membris non nimis obsit hiems.

Si tibi corporei sit cura superflua comptus,

180

      Signum lascivi, non sapientis id est.

Alea vitetur, ludi simul usus et omnis,

      Nam nocet id bursis et vaga corda facit.

A studiis reliquis alienat corda scolaris,

      Virtutes, mores consiliumque fugat.

185

Blasphemare Deum docet et turbare penates,

      Desperare facit dat misereque mori.

Privat, sternit opes, viciat, scelus omne ministrat,

      Furta docet, predas luxuriamque simul.

Sepe fit, ut gladius quam plures iudicis inde

190

      Exicio merito subdere colla petat.

Ergo tibi caveas predicto prorsus abusu,

      Ne mala, peiora, pessima damna feras.

Te rursus moneo crebras vitare coreas,

      Cordis ut a studio non vagitetur amor.

195

Vsu cor vanum reddunt spectacula vana,

      Fundamen stabile fert studiosus amor.

Hec sub luxurie vicio predicta tenentur,

      Que nisi vitentur, litus arare petis.

Fac, ne sis cupidus, fugias quoque nomen avari,

200

      In quo verus amor nescit habere locum.

Non Deus eius amor nec homo, sed bursa repleta,

      Ac e converso vix amat ullus eum.

Non alius deus est nisi sola, pecunia servo,

      Ardenter petit hanc, orat, honorat, amat.

205

Corporis ac anime proprie neglexit amorem,

      Hec paradisus ei, gloria, vita, salus.

Hanc cumulare studet, hanc est sua cura tenere,

      Pro nihilo reputat omnia preter eam.

Nunquam thesauro tristis saciatur avarus,

210

      Potibus hydropicus, ariditate focus.

Non habet hunc mundum nec sperat habere futurum,

      Res mala, spes peior, pessima pena sequens.

Hic non mendicos nec amicos noscit egentes,

      Odit eos, crudus, non miseretur eis.

215

Cum debet, nimis est aliis expendere parcus,

      Cum quis eum pascit, munere largus erit.

Hic propter bursam falsus, periurus, iniquus,

      Discors, detractor, non caret arte doli,

Proditor, ingratus, villanus et absque rubore,

220

      Corporis ac animi vim mulieris habet.

Non est egregius, sapiens nec dignus honore,

      Vtilis haud mundo, non sibi nonque Deo.

Hoc facit, ut capiat bona, si qua parare videtur,

      Non hominis nomen, demonis immo meret.

225

Hoc vicio multos iam desperasse refertur,

      Qui proprie demum causa fuere necis.

Prodidit hinc Cristum Iudas, se Crassus et ipsum.

      Vstus aque guttam dives habere nequit.

Vt per luxuriam mundum iam perdidit equor,

230

      Sic per avariciam destruet ignis eum.

Hanc igitur fugias, ut dignus dogmate fias.

      Hanc fuge, quam bonitas, quam fugit omnis honor.

Non cupias aliena, tibi sis salvus ubique,

      Contentus rebus fac pociare tuis.

235

Non te paupertas hortetur furta, rapinas,

      Infamis pauper stercore stercus erit.

Pauperiem tollit de stercore fama refulgens,

      Vita sed infamis prorsus ad ima ruit.

Sis igitur largus, velut expedit et potes ipse,

240

      Sic bonus, egregius sicve facetus eris.

Largus solvendo, cum debes, largus emendo

      Libros et quicquid tu tibi noscis opus,

Largus honorando socios propriumque magistrum,

      Pauperibus largus, largus honore tuo.

245

Qui solidum solvat, nummus bene traditur illi,

      Denarius nummos tempore mille valet.

Largus doctrinam, decus, es de iure meretur,

      Hunc Deus ac homines, est quia liber, amant.

Qui miseret miseris, Dominus miserebitur illi,

250

      Dat, dabitur celum, mundus hic eius erit.

Dum vixit dives, dare noluit, indiget at nunc,

      Nec guttam reperit, qui sibi mittat aque.

Econtra miserans, quoniam dabat ipse, Thobias

      Gaudia nunc factus celica, dives habet.

255

Quid des, cui, largus, qui, quantum, cur, ubi, quando,

      Discrete videas, ut sapienter agas,

Nam nisi discrete, non largus, prodigus immo.

      Est leve largiri, sed racione grave.

Hec rursus documenta tibi mea bursa ministrat,

260

      Fac pariant fructum lecta legenda bonum.

Avertas oculos, ne sint ad inania prompti.

      Cor vanum capitis lumina vana notant.

Stultis non cures intendere vocibus aures,

      Deliciis numquam sit data lingua nimis.

265

Non manus ad tactus inhonestos prompta feratur,

      Olfandi ponas naribus ipse modum.

Omnes ad celum studeas intendere sensus,

      Vt digne celi sic repleare bonis.

Cum sociis sapiens non conversabere vanis,

270

      Vsu vilescit res bona iuncta malis.

Infames socios opus est vitare bonorum,

      Nam quales socios, talis haberis, habes.

Si fidos reperis, sapientes, moribus aptos,

      Hos pro thesauro te penes ipse tene.

275

Et decus et lucrum bona conversacio prestat,

      Vsu plus claret res bona iuncta bonis.

Pauperibus large sociis elemosina detur,

      Ceu potes, ac aliis hic quoque pone modum.

Lapsis, turbatis, pravis, dubitantibus, egris

280

      Trade manum, mel, fel, consule, profer opem.

Iratis, rudibus, provectos, moribus aptos,

      Cede locum, prosis, consule, sepe proba.

Cunctis deservi sociis - est quando necesse -

      Illis precipue, quos bona fama probat.

285

Fac sic, ut merito socius te diligat omnis.

      Fertur, qui servit non racione, perit.

Sis inter socios operosus ponere pacem,

      Si quis stultizat, non tibi risus erit.

Accidiam fugito, tristis, piger esse caveto,

290

      Sis hilaris, vigilans, promptus ad omne bonum.

Surgens ac intrans lectum crucis exprime signum,

      Vt stertas, vigiles tucius ipse tibi.

Hec subscripta duo Domini reverenter honore

      Omni, cum surgis, carmina mane feras:

295

"Te rogo, Criste pie, precibus meritisque Marie,

      Per loca salva vie me rege quaque die."

Ast omni sero, cum vis dare membra quieti,

      Tucius ut stertas, quattuor ista canas:

"Criste, Deus vere, sancte Genitricis amore

300

      Corporis ac anime sit tibi cura mee.

Hostis ab insidiis cunctis hac nocte tuere.

      Peccavi, fateor, tu miserere mei."

Cum bibis aut comedis, signo crucis omnia signes,

      Nomen cristicole fac mereare tibi.

305

Dilige, iussa fave, metuas reverere parentes,

      Subiectus paciens verbera, verba feras.

Plus eciam matri sis dulcis nulla retorquens

      Verba, nec existens ad sua iussa piger.

Patri vel matri quisquis maledixerit, ecce

310

      Iussit eum merita morte perire Deus.

Vt sis longevus terram super, est tibi scriptum:

      "Diligito matrem diligitoque patrem."

Iudicio Domini legitur vindicta ruisse

      Multa super natos, qui renuere patres.

315

Absolon est testis, subita qui morte peremptus.

      Egregio patri sponte rebellis erat.

De septem turba fratrumque triumque sororum

      Vindictam legitur morte tulisse Deum.

Infestos matri mater maledixit et omnes

320

      Tacti continuo peste fuere gravi.

Quando tempus habes, missas audire frequenter,

      Vt videas Cristum Virgine matre satum

Vtque fide plena visum devotus adores,

      Ipsi commendes teque domumque tuam.

325

Presbyteri digitis capias signacula demum,

      Illa, crede, die plus tibi tutus eris.

Hoc iuvenis quidam monitu faciendo parentis

      Fugit ab iniuste perdicione necis,

Vitavit foveam, quam proditor invidus egit,

330

      In quam detractor incidit arte sua.

Sancta sparsus aqua, signatus nomine trino

      In templum Domini fac reverenter eas.

Vertice velato vites intrare, facetus,

      Devotus, tacitus tramite iuris eas.

335

Altari coram flexus reverenter adores.

      "Regna Dei primo querite," Cristus ait.

Si vis Reginam per carmina nostra precari,

      Hec infra scripsi carmina sena tibi:

"Mater ave Cristi, sanctissima Virgo Maria,

340

      Partu post partum, sicut et ante, manens.

Virgo, que Cristum peperisti, lacte educasti,

      Me rege, me serva, me tueare potens.

Me tibi commendo, me, Virgo, relinquere noli.

      Ne peream, Cristo funde, Maria, preces."

345

Si forsan quisquam tibi prosit apostolus optas,

      Talia devota fundere verba prece:

"Sancte, rogare Deum digneris, apostole Cristi,

      Vt michi sit parcens debita cuncta, pius,

Vt michi dignetur misereri, sedulus ores,

350

      Nunc regat hanc animam, denique salvet eam."

Martyris auxilium si cuius querere gliscis,

      Quattuor hec infra dicere metra vales:

"Sancte Dei martyr, qui Cristi nomine passus

      Pugna presenti celica regna meres,

355

Pro me funde preces, ut victis denique bellis

      Leta petat merito spiritus astra meus."

Si confessoris cupis impetrare iuvamen,

      Istas contrito porrige corde preces:

"Inclite confessor, Cristi quoque serve fidelis,

360

      Qui dispensasti quinque talenta bene,

Nunc a peccato, post mortem morte perenni

      Pro me fac precibus liberer ipse tuis."

Auxilium sancte cuiusquam virginis optans

      Tales devoto pectore funde preces:

365

"Virgo, Dei martyr, que Cristi prorsus amore

      Carnis calcasti gaudia vana tue,

Suppliciter Cristum pro me rogitare procures,

      Carnis ut ac anime sim sine labe mee."

Cum Salvatoris crucifixi tactus amore

370

      Vis decorare crucem, sic reverenter ai:

"Salve, crux, in qua Cristus moriendo pependit

      Et per quam mundi tota redempta salus.

Criste Deus, qui factus homo pro crimine mundi

      In cruce migrasti, fac miserere mei."

375

Sic, si celestis quisquam, quicunque sit ille,

      Vis iuvet aut celi curia tota, cane:

"Pro me, sancte Dei, te queso, iugiter ora,

      Sancte Dei, precibus me tueare tuis.

Sit michi subsidium celestis curia tota,

380

      Spiritus ut vincat prelia cuncta meus."

Officium sanctum si vis audire moratus,

      Talem carpe locum, ne moveare rubens.

Vocibus intentus divinis esto quietus

      Et tacitus. certo tempore surge, sede.

385

Dumque fit officium, desistas sepe vagari

      Aut oculos circumvolvere quaque vagos.

Cum spuis aut aliquid fedi de corpore pellis,

      Conculces caute, ni locus aptus erit.

Tunc evangelii legitur cum leccio sancti,

390

      Pande caput, solitas fac tibi fronte cruces.

Aures intentas verbis adhibeto salutis,

      Gracia sit Domino fine relata Deo.

Virginis auditum nomen reverenter honora,

      Auribus hec tibi vox dulce Maria sonet.

395

Cum Iesu Cristi nomen canit ipse sacerdos,

      Flexa cervice fac reverenter idem.

Presbyteri manibus tunc hostia quando levatur

      - hostia facta Deus integer est et homo -,

Tunc genibus flexis, capitis velamine dempto

400

      Carmina devote quattuor ista move:

"Cristi corpus, ave, sancta de Virgine natum.

      Viva caro, deitas integra, verus homo.

Salve, vera salus, via, vita, redempcio mundi,

      Liberet a cunctis nos tua dextra malis."

405

Quando levat calicem manibus, cor surrige, iunctis

      Ac infra totidem carmina scripta feras:

"Cristi sanguis, ave, celi sanctissime potus,

      Vnda salutaris crimina nostra lavans.

Sanguis, ave, lateris Cristi de vulnere sparse,

410

      In cruce pendentis unda salubris, ave."

Vertice detecto cum sumis oscula pacis,

      Os tersum socio porrige nonque genam

Et dic: "pax tecum." nec dedignare facetus

      Oscula pro Cristo pauperis atque senis.

415

Quod faciunt alii sapiens imitare fideles,

      Fac bona sit populi vita magistra tibi.

Presbyteri digitis capias signacula demum

      Vertice detecto, flexus utrumque genu.

Si quid presbytero vel in ara forsitan offers,

420

      Recta tibi sit mens et reverenter agas.

Presbyterum transire videns cum corpore Cristi,

      Nudans flecte genu, sis ubicunque, caput.

Omnes celestes, terrestres, ima colentes

      Se flectant Iesu nomine, Paulus ait.

425

Sic demon quidam contactus carmine fecit.

      Arguit hoc fieri non amor, immo tremor.

Presbyteros ubicunque vides, reverenter honora,

      Namque vicem Domini presbyter omnis habet.

Sepe sacerdoti proprios fateare reatus,

430

      Ipsum te damna, iudicis ira cadet.

Ad quem cum vadis contritus pectore toto,

      Que dicturus eris, premeditatus eas.

Vade, Deum tamquam timidus, reverenter ad illum,

      Offensor veniam corde dolente petas.

435

Flectaris, dempto capitis velamine, sed si

      Precipiat, retegas, ne paciare caput.

Non equidem banco sedeas tua crimina pandens,

      Ast humili pocius sit tibi terra quies.

Non homo, sed Deus est hoc casu quisque sacerdos,

440

      Crimina secure confitearis ei.

Ambages linquas, tantum tua crimina pandas,

      Alterius culpe pandere facta nocet.

Quo scelus horridius, plus est fateare necesse,

      Visa medens curat, vulnera tecta nocent.

445

Ne sis, quem necuit demon, qui cetera fassus

      Presbytero tacuit turpe rubore scelus.

Quam cito peccati sentis gravitate gravari,

      Tucior ut vivas, confiteare citus.

Est sapientis enim vitare pericula caute,

450

      Nam multos subita morte perisse patet.

Presbyteri post hec confessus perfice iussa,

      Ad vomitum rursus velle redire cave.

Virgo Maria tibi fac sit specialis amica,

      Hanc decores, ores, hanc reverenter ames.

455

Pulsus ad hanc fugias, clames violatus ad ipsam

      Teque recommendes contribulatus ei.

Hec est virgo decens, David de semine nata,

      Mater, nata, soror, baiula, sponsa Dei.

Ista magistrorum, doctrine, discipulorum

460

      Est rectrix, calathus, docta magistra vie.

Hec est pupillis, viduis, iterantibus, egris

      Mater, consilium, pausa, medela levis.

Desperatorum, flentum, turbaminis estum

      Est spes, est risus, aura serena fugans.

465

Mundi, lapsorum, paradisi, flebilis orci

      Hec est vita, quies, porta beata, dolor.

Hec humiles, inopes, lapsos, peccata, fideles

      Exaltat, ditat, sublevat, abdit, amat.

Debilium, venie, pietatis, virginitatis

470

      Est baculus firmus, vena, patrona, decor.

Hec peccatores recipit, iuvat atque tuetur,

      Dum tantum fugiant sub sua tecta citi.

Hec castellani servans a demone corpus

      Ac animam, salvum denique fecit eum.

475

Hec quoque piratam, quod eam reverenter amavit,

      Eterna vetuit perdicione mori.

Hec desperatum pro nati crimine patrem

      Corporis ac anime mortis ab ore tulit.

Iudicis eterni stans coram mitigat iram,

480

      Semper pro nobis porrigit illa preces.

Hanc igitur, fili, dominam reverenter honora,

      Fac tua quottidie lingua salutet eam.

Iam primam clavem docui te carpere, lector,

      Que super omne, quod est, sit retinenda tibi.

485

De qua sufficiat. potuissem scribere plura.

      Que puto pro rudibus utiliora, dedi.

Ferre iugum Domini discas in mollibus annis,

      Moribus ut iustis conficiare tener.

Ex veteri ramo poterit vix torques haberi,

490

      De facili flecti virga novella potest.

Ecce secunda monet clavis decorare magistrum,

      Quinque modis fieri quod mea metra monent.

Primo pacifica vita, sapiente, faceta.

      Effectus causam dat bonus esse bonam.

495

Signant discipuli morum bene tramite recti,

      Quod doctor proprius morigeratus erit.

Addita stulticie viciisque sciencia multa

      Huius et istorum non nisi crimen erit.

Absint clamores, verridia, bella, tumultus,

500

      Si ludis, ludo ponere disce modum.

Te laudet stacio, dormicio, sessio, sermo,

      Non tibi sit nimium risus in ore frequens.

Sis ubicunque velis, regimen paciaris honestum,

      Tam veniendo scolas, quam redeundo domum.

505

Non tibi sit cursus, verridia nulla plateis,

      Non lapidis iactus non baculique sonus.

Nulla canum fiat furiosa citacio, clamor.

      Sit gressus, gestus, lingua modesta tibi.

Si socii faciant nimis intoleranda nocentes,

510

      Doctori, tibi non, ulcio digna licet.

Instrumenta scolis solacia, sibila, cantus,

      Talia nulla move, si quis, abesto, movet.

Dumque moraris ibi, facienda comestio non sit,

      Non miranda ferens, non novitate studens.

515

Sis totus coram proprio doctore facetus,

      Sis inter socios, sis, ubicunque potes.

Non coram proprio virgam doctore tenebis,

      Non baculum, nisi sit congrua causa, manu.

Non te presumas in eadem sede sedere,

520

      Annuat aut iubeat ni prius ille tibi.

Si manibus flores habeas fructusve decentes,

      Offer ei, capiet, pignus amoris erit.

Tam perscrutari quam respondere sedendo

      Vites doctori, rusticitate carens.

525

Cum doctore loquens caveas os ferre propinquum

      Ori, ne qua lues eius in ore fluat.

Promptus ad obsequium surgas, reverenter honores,

      Cum coram transit ac ubicunque vides.

Ire, redire, sequi te significato paratum,

530

      Reddere proficuum, reddere grande decus.

Grandius obsequium quo fessior egeris illi,

      Tanto plus gaude, plus tibi laudis erit.

Semper eum laudes, si quis culpaverit illum,

      Defendas presens, esto fidelis ei.

535

Semper eum dominum simulatque vocato magistrum,

      Totus honor tuus est, cum decorabis eum.

Nitere propter eum reliquos decorare magistros,

      Laudem pro modico lingua faceta meret.

Si comitaris eum, fac ne sis previus aut par,

540

      I post non longe, ne quasi solus eat.

Si magnus dispar fueris quandoque magistro,

      Ferme, non penitus te decet ire parem.

At dum discipulus doctoris dogmate degis,

      Si quoque rex esses, usque preire cave.

545

Si post te videas venientem, comminus here,

      Cede, salutatus transeat ille locum.

Si quid eum stantem vel euntem poscere flagras,

      Nunquam post dorsum, verba sed ante feras.

Cuius velle sciens sine iussu perfice promptus,

550

      Non "heus" aut "domine" redde vocatus ei.

Si cum quo loquitur, caveas accedere sponte

      Verba nec auscultes, que referuntur ibi.

Illo si coram liceat tibi forte sedere,

      Sic sedeas, ne sis in cruce crura tenens.

555

Versus eum versum caveas ostendere tergum.

      Surgere letanti fronte paratus eris.

Sermones aliis si permiscere videbis,

      Fac, comitatus eum, ne videare loquax.

Ille velut dignus sexus utrosque salutet

560

      Et resalutet eos, sit tua lingua brevis.

Eius de manibus si quid cecidisse videbis,

      Surripe continuo, porrige promptus ei.

Virgam, cultellum, vel quid si porrigis illi,

      Partem porrigito, que magis apta capi.

565

In thalamo clausum si forte poposceris illum,

      Ostia non subito te reserare decet.

Primo significes pulsu vel voce citando;

      Rusticus ac audax, ni facis istud, eris.

Non per scissuras spectes, quid fecerit ille,

570

      Et non auscultes ceu latro verba latens.

Quandocunque tuum doctorem surgere cernis,

      Vt decoret quenquam, tu quoque surge simul.

Si verris aut si qua moves aut excutis ipse,

      Fac pulvis coram. ne moveatur eo.

575

Si quid dedeceat doctorem forte videbis,

      Hinc illum caute sollicitare decet.

Corpore defectus aliquos si forsan habebit,

      Nec coram nec clam rideat ullus eum.

Plus anime titulus quam carnis forma notetur,

580

      Non ridetur homo taliter, immo Deus.

Non furiosus ei conare resistere verbis,

      Eloquio dulci vince benignus eum.

Ne sis in motu coram doctore legendo,

      Non linguam digito velle iuvare decet.

585

Ipsum diligito, metuas, pro patre teneto,

      Cum tibi sit vere moribus, arte pater.

Dat tibi divicias thesauri nobilis ille,

      Cui conferre nequis istius orbis opes.

Corporeis rebus genitor tua corpora pascit,

590

      Perpetuis animam sed fovet ille cibis.

Non solum fueris coram doctore facetus,

      Fac mores laudet sexus uterque tuos.

Ablue mane manus, faciem, si tempus habebis,

      Tegmina membrorum, membraque munda tene.

595

Imbre scolas madidus non intres vel nive tectus,

      Vt potes, excucias excucienda prius.

Ex te si sputum vel si qua superflua pellis,

      Qualiter eicias aut ubi, cerne prius.

Nulla lues naris vel defluat oris ab alto,

600

      Ne male quo casu quid maculetur ea.

Cum sociis ludens ludo paciare faceto,

      Non aliis tua sint dicta vel acta rubor.

Tunc animum, si te socius derideat, arce,

      Ne pluris risus causa sit ira tua.

605

Est pro villano villanum reddere stulti,

      Non paciens, sed agens rusticus esse meret.

Ex sociis si quis paciatur, fidus adesto,

      Promptus ad obsequium conpaciare, iuva.

De te mente tua vertas, fore quicquid agendum

610

      Velles in simili condicione tibi.

Doctorem modus est, si vis decorare, secundus,

      Vt discas totis viribus ipse tuis.

Nam bene si disces, poscetur quis tibi doctor,

      Doctoris laudes inde sequetur honor.

615

Te bene discentem bona quattuor ista sequentur:

      Laus, decus, utilitas, primitus fama tibi.

Hec eadem proprium doctorem deinde sequentur,

      Qui splendore tuo glorificatus erit.

Caros preterea sic letificabis amicos,

620

      Vt de te sperent lucra decusque sequi.

Denique confundes inimicos absque reatu,

      Fama tue quociens laudis adibit eos.

Non aliter melius confunditur invidus hostis,

      Quam quando noscit, quod sapienter agas.

625

Hec sine peccato vindicta fit absque periclo,

      Rusticitate caret, pondera laudis habet.

Intendas igitur studio discendo libenter

      Nec pigeat magno magna labore peti.

Querere ne pigeat thesauri nobile lucrum,

630

      Quem fur furari, demere predo nequit.

Hunc non grando potest, non alea demere, non vis,

      Non, quocunque feras, te gravat eius onus.

Si quoque contingat bona perdere temporis huius,

      Nunquam te vita deserit ille tua.

635

Doctor quando docet, sileas, des providus aures

      Et cor et aspiciat frons tua versus eum.

Non nunc illorsum, nunc orsum lumina vertas,

      Aspectu vario mens variata datur.

Scribendi studium vites ceu dulce venenum,

640

      Grammaticus fieri dum cupis ipse bonus.

Tercius ecce modus decorandi: promptus obedi.

      Que tibi precipiet, cuncta fidelis agas.

Fac cito dilecte, facie sine murmure leta,

      Non excuseris, quando favere vales.

645

Non excuseris, nisi sit iustissima causa,

      Si quid prosit ei, stare vel ire iubet.

Consilium doctoris habe, fac missus ab illo

      Promptus eas, redeas et sapienter agas.

Quando reversus eris, referas rem protinus illi,

650

      Ne corvo factis assimilare tuis.

Aptum doctorem nunquam mutaveris ab re,

      Vt fedans multas ne videare scolas.

Cunctis postpositis ad eum procurre vocatus,

      Non, quid vult, aut cur te vocet ille, petas.

655

Ante quidem solitam tibi si contingeret horam

      Cedere, fac doctor annuat ante tibi.

Cum recipis ferulam, reverenter porrige stans ir

      Ac discipline cuilibet aptus eris.

Ceu morbi causam medicina repellit amara,

660

      Verbera sic viciis sunt inimica feris.

Verbera doctoris pacienter suscipe dignus,

      Si quoque non dignum verberis esse putes.

Iusta vel iniusta fer verbera, verba magistri

      Nec dedigneris, sed pacienter agas,

665

In te quicquid agat, intencio sit bona, credas,

      Cum doctore tuo ne placitare velis.

Hostis blandiciis carorum verbera prestant,

      Que fel salvificat, sepe mel egra fovet.

Si te quam reliquos graviori verbere punit,

670

      Quod te plus aliis diligit ille, putes.

Nam natum, cui plus blanditur simia, pinguem

      Venator cicius decipit arte sua.

Est doctoris amor verus non parcere virge.

      Quem plus doctor amat, corrigit ille magis.

675

Quanto maior eris, humilem plus esse decebit,

      Vt te sublimet philosophia magis.

Discipuli formam, qui vult bene discere, sumat,

      Regis Francorum si quoque natus erit.

Quarto doctori si reddere poscis honorem,

680

      Sit merces alacris, integra, sponte, cita.

Est etenim dignum, quod mercenarius omnis

      Pro mercede sua premia digna ferat.

Qui cito, letanter, plene dat, tempore, bis dat.

      Qui facit econtra, rusticus esse meret.

685

Solvere doctori qui negligit aut dare non vult,

      Se quam doctorem negligit ille magis.

Doctori causam prestat turbaminis ille,

      Sepe suos nummos hic petit, ille rubet.

Discipulum talem vix doctor diligit ullus,

690

      Sepe libris spoliat, sepe repellit eum.

Ergo citus solvas, sic apparere magistro

      Coram securus de racione vales.

A doctore datur possessio nobilis intus,

      Cui data conferri premia nulla valent.

695

Quinto largiri nitaris munera sepe,

      Munere quam precio plus decorabis eum.

Doctorem gratis est lucrum vincere donis,

      Denarius solidum dans racione datur.

Inter discipulos sic te cognoscet, amabit,

700

      Omnia sic poteris poscere tutus eum.

Tucius accedes ad eum, tibi nulla vetabit,

      Si que iusta liquent, si vel honesta petes.

Sic te nitetur cura maiore docere,

      Sic tibi subsidium consiliumque dare.

705

Si legis assidue, sic tercia clavis habetur,

      Quod duplici fieri dat mea Musa modo.

Primo suppresse, nullo clamore legendo,

      Vox intellectum prepedit alta suum.

Lectorem proprium ledit modus ille legendi

710

      Impedit et socios, mens studiosa quibus.

Post hec distincte, quicquid legis ipse, legendo,

      Vt melius capias corde, quod ore legis.

Vt melius capias, reliquis cor surripe curis,

      Discere totalis sit tua cura simul.

715

Non te decipiat vigilandi tempore somnus

      Nullaque pigricies sit tibi causa nocens.

Fac tua sepe scole tibi sint viridaria festa,

      Libri sint viole, lilia pura, rose.

Mentis tota tue sit delectacio prorsus

720

      Leccio, ne pereant tempora cara tibi.

Si quandoque tamen piget, interpone quietem.

      Continue tensus molliter arcus agit.

Cum tempus fuerit, solacia quere modesta,

      Post hec ad studium, cum petit hora, redi.

725

Detur hiems, estas, autumnus verque labori.

      Perdita restitui tempora nulla valent.

Ne vanus fias, consorcia despice vana,

      Moribus et studio consociare bonis.

Vana super speculas raro spectacula queras,

730

      Fac lateas pocius, clarius ipse leges.

Vtque legas melius, victu tibi sobrius esto,

      Crapula discipulis ebrietasque nocent.

Custodi libros. est querere perdita tarde.

      Qui bene conservat, rem reperire valet.

735

Dedecet inmundis manibus te volvere dicas,

      Munda petunt mundas sepe voluta manus.

Clavis quarta monet dubitata rogare frequenter.

      Omnis enim patefit sepe rogando via.

Doctorem, socios, doctos contabere sepe,

740

      Et minimos eciam, discere si qua potes.

A minimis dubitans non dedignare doceri,

      Vt sublimeris tucius, ima petas,

Damnans elatos. est indignacio stulta,

      Nam facit indignos nobilis artis eos.

745

Te quoque si socius dubitans interroget ullus,

      Doctus eum leta fronte docere velis.

Hec tria te moneo, vis quando rogare magistrum:

      Primo suppliciter lingua benigna roget.

Impetrat auratum responsum sermo benignus,

750

      Mel cor dulcorat, mollia dura movent.

Conveniens tempus rursus discerne facetus,

      Est sermo verax: "Omnia tempus habent."

Demum cerne locum. sapientis ubique rogare

      Non est. vult certum res sibi certa locum.

755

Clavis quinta monet retineri dogmata mente,

      Qua sine patrande perditur artis opus.

Hanc querens perlecta legas repetendo frequenter.

      Acquirit stabilem leccio crebra locum.

Sepe docens alios melius possessa tenebis.

760

      Artem distribuas, plus erit aucta tibi.

Vt quoque plus memores, cum multis plurima confer.

      Ex ferro ferrum sic tenuatur enim.

Si repetis, repetita doces confersque frequenter,

      Hec mentem memorem sepius acta dabunt.

765

Clavibus his habitis poteris reperire sophiam,

      Qua decus et lucrum sub tua tecta fluent.

Iam rudibus claves patuerunt quinque sophie.

      Doctorum regimen dat modo carta sequens.

Hec tria prudenti sunt observanda magistro,

770

      Quis sine non tanto nomine dignus erit.

Doctor discrete se primo corrigat ipsum,

      Sit sua discipulis vita magistra suis.

A viciis caveat, virtutibus hereat, absint

      Fastus avaricie luxurieque fimus.

775

Doctorem dignum non sola sciencia reddit,

      Moribus ars sterilis est olus absque sale.

Se bene doctor agens duplici fit dignus honore

      Ac peccans duplici verbere dignus erit.

Ergo viam rectam capias sine crimine primus,

780

      Et sic secure corrige, solve, liga.

Est scriptum: gratos fructus bona parturit arbor,

      Nam talis fructus, qualis et arbor, erit.

Victu, vestitu te, ceu res poscit, honores,

      Discipulis honor est nam tuus omnis honor.

785

Non homo plura valet quam se facit ipse valere,

      Glorificat dignos vestis honesta viros.

Vestes non curtas, sed tamquam clericus esses,

      Longas et latas sufficienter habe.

Femineos comptus, longos fuge ferro capillos,

790

      Omnia vana cavens artis honore tue.

Fac sapienter eas, decet ut, sociatus honeste.

      Norma magisterii querit honore frui.

Doctores, socios artis decorabis amando

      Ceu caros fratres invidiamque fuges.

795

Non tua sublimet te vox nec deprimat illos,

      Non detractoris more nocere iuvet.

Artis fac studium, non sollicitamina falsa,

      Discipulos multos accumulare tibi.

Dum decores artem, decus ars dabit et bona lucra.

800

      Qui caret arte bona, vivere fraude parat.

Moribus ut proprios informes - ecce secundum -

      Discipulos. artes moribus absque nocent.

Evulsis viciis virtutes insere liber,

      Ne timeas pravos fuste domare tuo.

805

Ne paciare malos laxis transcurrere frenis;

      Quando recalcitrant, utere calcar eis.

Si quis et indomitus pharaonis corde potitur,

      Morbifera pocius peste carere velis.

Fermenti modicum paste corrumpere molem

810

      Ac solet inmensos parvula flamma rogos.

Ne timeas, ut deficias pellendo venenum.

      Vsque iuvat dominos ars bene recta suos.

Discrete caveas, ubi, quando, qualiter, ex quo

      Discipulum ferias, ne furat ira nimis.

815

De digitis baculum feriens ne feceris ipse,

      Ni penam secum participare velis.

Quantumcunque potes, viciis prohibeto potiri.

      Si facis hoc, eciam celica regna meres.

Qui datus est heresi, fac ne tua tecta subintret,

820

      Demone displiceat forcius ille tibi.

Fur, taxillator, pathicus, rixator, adulter

      Absint, ne viciis hos paciare frui.

Vsu si quis habet Domino maledicere celi,

      Aut domitus redeat aut refugabis eum.

825

Si quis patre carens matri maledixerit usu,

      Ceu pater hoc illi ne paciare scelus.

Maiores nunquam toleres violare minores,

      Extinguas strepitus, prelia cuncta manu.

Discipulos in pace tene, verridia sterne.

830

      Est ubi pax, studium pingue vigere valet.

Quantumcunque vagos poteris prohibere vagari,

      Rustica neve velis dicta vel acta pati.

Moribus et studio laudans hortare iugatos,

      Blanda verecundis sit pia lingua piis.

835

Plene solventes et munera grata ferentes

      Cognoscas, decores, auxilieris eis.

Munera suscipiens plene laudare memento,

      Fac, ne dent frustra munera grata tibi.

Nam recte, qui sic faciunt, addiscere querunt,

840

      Tales sunt digni laudis, honoris, opum.

Instrue, sollicita, moneas generaliter omnes,

      Vt studeant, caveant et sapienter agant.

Fac memores hortatus eos, bona quanta sequentur,

      Intima si repleant uberis artis ope.

845

Prememores, que lucra, decus, que gracia, que vox,

      Quantus apud mundum fructus apudque Deum,

Quis honor, ex caris quod erit solamen amicis,

      Si bene discendo se sapienter agant.

Plus quandoque valent quam verbera talia verba,

850

      Accendunt, animant ad meliora bonos.

Premonitos facias, si quo transmiseris illos,

      Laudet ut actores ordo modusque suos.

Nulli vicino prorsus paciare noceri,

      Plus prope vicinus quam procul orbe parens.

855

Inter vicinos resonent bona cantica de te,

      Hii prodesse valent hiique nocere tibi.

Si multos tecum ducis sociandus ab illis,

      Ordine premoneas utque decenter eant.

Fac thalamos propria presencia sepe requirat,

860

      Vt videas, quid agant. plusque timoris erit.

Moribus errantes quos videris, argue tute,

      Sepe pigros stimules indomitosque domes.

Sint alienigene cure tibi, sis pater illis,

      A patria moti qui tua tecta petunt.

865

Omnes sepe mone Domini mandata timere

      Atque quod inpensent de meliore via,

Missas, sermones ut vel loca sacra frequentent.

      Sepe valet monitus ad meliora frequens.

Ieiunandorum prenuncia lingua dierum

870

      Sit tua discipulis, prosit ut illud eis.

Dilige ceu natos, horteris, dirige, serva,

      Hospicio ne sint ulla pericla, cave.

Sollicitudo frequens tibi sit, ne culpa tuorum

      Det subito casu damna dolenda foco.

875

In thalamo, sapiens, ubi videris esse periclum,

      Candele prohibe ne teneantur ibi.

Vt decet, hospicium te mundificare iubeto.

      Hospitis est mundi nuncia munda domus.

Pulcra decet sedes, cui congruit, alta magistrum

880

      Discipulosque decet ordine banca tuos.

Omnia quod vir sis tua dent decorabilis acta,

      Laudant actores ordo modusque suos.

En sit postremum tradendo viriliter artem;

      Quattuor hec racio postulat esse modis.

885

Primo continues studium, dum tempora prestant,

      Aut alios doceas, aut tibi sepe legas.

Fac tibi sis merita dignus mercede recepta,

      Ars tua te laudet, ditet, honore levet.

Exige sic faciens mercedem more virili,

890

      Nam mercede carens pena dolenda labor.

Ne spernas inopes, quamvis non solvere possint,

      Pro quibus arca Dei munera multa dabit.

Si quis in extrema sit paupertate gravatus,

      Induc discipulos huic pietate frui.

895

Promoveat properata tuos doctrina scolares,

      Qui sint in populo lux tibi, fama, decus.

Non igitur pigeat pondus sufferre laboris,

      Ne stertas tempus, cum vigilare petit.

Desine, cum studii te postulat hora, vagari,

900

      Mus furit et ledit, cum catus omnis abest.

Ebrietas non inpediat nec crapula mentem,

      Subdita corda gule victa vigore carent.

Et te si quisquam dubitans interrogat ipsum,

      Dulce satisfaciat lingua suavis ei.

905

Preterea doceas distincte cuncta legendo;

      Ordine si careat lingua, placere nequit.

Confusus sermo non det pro luce tenebras,

      Absque modo fusus tedia sermo parit.

Nunquam verba vigent non intellecta docentis,

910

      Fructificare negant semina sparsa male.

Ante quidem quam lingua scolis documenta seriscat,

      Hiis primo metris invocet illa Deum:

"Matris amore tue michi sit tua gracia, Criste,

      Vt mea fructificet nomine lingua tuo."

915

Post hec incipiens suppressa voce docere,

      Paulatim tenuet lingua perita sonum.

Quantumcunque potes, dicens immobilis esto,

      Exterior vagitas cor notat esse vagum.

Non tua membra tibi sint instrumenta loquendi,

920

      Nam soli lingue convenit illud opus.

Tercius ecce modus: studeas tibi sepe legendo,

      Provideas, erret ne tua lingua docens.

Ad fora stultus iens stultus remeabit et inde.

      Post non penituit, qui fuit ante cavens.

925

Testibus atque bonis racionibus esto paratus,

      Proficit armorum copia grata viris.

Cura scribendi non desit, cura legendi -

      Leccio - negligitur, scribere quando viget.

Quarto continuo Latinis tempore verbis

930

      Hospicio cunctos omnia coge loqui.

Nostre nunc claudat, discrecio limina Muse.

      Omne, quod est nimium, tedia ferre solet.

Iste liber merito sit Vita scolastica dictus.

      Sit Iesu Cristo gloria, laus et honor.

935

Hec Bonvicinus de Ripa, noscere lector

      Si vis, conposuit carmina dante Deo.