Domenico Silvestri consolatio

Reference basis text: R. C. Jensen, 1973

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


Consolatio Missa per Dampnem ad Phillidem
conquerentem de suis infortuniis, quod opus composuit
Coluccius Pierius cancellarius Florentie

 

Post te, Philli soror, Dampne decor alter in ortis

      Audivi questus sepe molesta tuos.

Namque ubi Flora sui spiramine freta mariti

      Vestierat ramos flore rubente novo

5

Tunc ego, namque aderam, mestissima murmura sensi

      Cum tua diriperet menbrula vulgus iners.

Iam liquidis Pean veniens Ganimedis ab urnis

      In gemino roseos pisce regebat equos.

Parrasio iam sacra parat per Dindima Fauno

10

      Nudus, et exuta veste Lupercus erat.

Faunus adest ponique iubet velamina, lusus

      Vestibus Heuritidos, Herculis esse putans.

Fit mora, preceptis quoniam stupet undique turba

      Murmure templa replens pre novitate rei;

15

Alterno sermone petit libaminis huius

      Causas et ritus quid velit iste novus.

Pan deus in templis facie rubicundus ad aras

      Eminet aurata cornua fronte gerens,

Pectus et ornarat nebris fulgentior astris.

20

      Crura genuque rigent; dat sibi capra pedes;

Fistula secteno calamo conpacta palustri

      Pendet, et in dextra sceptra recurva tenet.

Imperat hic sileant; totumque silentia vulgus

      Fecit, et accedens rostra Lupercus ait,

25

"Mortales temptare deum secretaque velle

      Scire nefas, solus is quia cuncta videt.

Creditis ad cursus igitur sine veste ministros

      Ortari incassum? credite, causa subest.

Sepe deo petitis nocitura, set omnia cernens

30

      Is licet immeritis utiliora facit.

Cernitis iratum. minimum rata fata putatis

      Effugere? humus vos debita pena manet.

Orgia Mineydes qua neglexere perose

      Lumina perpetuo nocte querentur aves.

35

In Niobem genitosque suos sevire potestas

      Latone natis vertere fela fuit.

Pampinei qui iussa dei rate nauta fefellit

      Equore squamosus terga recurva trahit.

In Calidona suos Pallas fuit ulta furores

40

      Florida cum vastum misit in arva suem.

Nec minor iste deus. parent sibi numina ruris

      Omnia, nec maius rustica numen habent

Hic fetu fecundat oves, armenta gregesque

      Servat, et a stabulis arcet ubique lupos,

45

Arboribusque satisque favens uligine nutrit

      Germina, et utilibus gramina rorat aquis.

Numinis ergo citi precepta capescite sacri.

      Currere se nudos femmina virque parent,

Et nulli placate deum ne molle retardet

50

      Ymbribus ibernis dira podagra pecus

Et pecudes, armenta, boves, tenerosque iuvencos

      Incolumes servet pinguificetque sues."

Dixerat, atque omni posito velamine turba

      Egreditur templum detunicata sacrum.

55

Ante Lupercus erat; cursus dat buccina signum

      Et velox currens, "currite," flamen ait.

Per iuga discurrunt nudi. quis talia cernens

      Temperet a risu? risit et ipse deus

Namque omnes misti iuvenes sine veste puellis

60

      Vincere cum valeant vincere nolle volunt;

Pone sequebantur. quasdam pudor ipse retardat,

      Et gemina retegunt grata pudenda manu.

Ante alias Pholoe celeri pulcerima cursu

      Emicat. hanc celerem fecerat ipse pudor

65

Cui niveo paulum tremulant in pectore mamme

      Palmula quas solidas clauderet una duas,

Atque apicem crines circum cumulaverat auro

      Persimiles; quosdam disgregat aura tamen.

Viderat Arcadius Pholoem cum veste Liceus

70

      Inscius et flammas traxerat inde novas;

Quam simul ac nudam vidit stupefactus eburna

      Membra notat; tecto crescit in igne calor.

Addidit in cursu lateri latus. illa Liceum

      Transit et hunc fugiens sepe retorquet iter.

75

Es quondam simili cursu me, Phebe, secutus

      Cortice cum cinsit candida menbra pater,

Nec secus Alpheus quondam per Acayca cursus

      Arva, Aretusa, tuos te sine veste videns.

Cetera turba retro est. iuvenum celer emicat ante,

80

      Posteriorque senum corpora tarda trahit.

Vidisti risumque michi vicina dedisti,

      Cum videas nudas per iuga summa senes.

Post alias Neduta vetus properabat aniles

      Vertice calva gradus, squalor et ora nigrat,

85

Rugaque sulcabat faciem. per pendula pectus

      Vt vacue burse utraque mamma fluit.

Curvula spectat humum, gilbamque annosa vetustas

      Fecerat. hec querno robore menbra iuvat.

Cum celerat quandoque magis quatiuntur utrimque

90

      Hec vacue burse percutiuntque latus,

Curvaque cum currat, scabroso podice nates

      Monstrat, et hanc scabiem sepius ungue fricat.

Collis erat quo templa manent. hinc semita montem

      Circuit obliquo tramite; larga tamen

95

Parte aliqua, sed stricta via est que proxima fanum

      Cum repetit, binos vix capit arta simul.

Hinc scopuli latus arcet iter; parte inde sinistra

      Ripa reclinarat arbuta senta tenens.

Hoc spatium breve callis erit. iam fessa propinquat

100

      Turba. Lupercus abit preteriitque locum,

Currentumque agmen sequitur. Thifalus et Arcas

      Singulus hunc callem transiliere brevem.

Hi flammam paucique alii sensere Liceii

      Dum superant cursu pretereuntque suo.

105

Iam Pholoe subit arcta. pedem tremefacta repressit

      Aspiciens ripam, procubuitque tremens.

Retro Liceus erat frustraque resistere turbe

      Conatur donec surgeret illa solo,

Sed turba currente globus supereminet ingens

110

      Impete cum subito, quem tolerare nequit,

Invitusque illam nitentem surgere primus

      Impetit. inde subit alter et alter item.

Illa diu revoluta solo bis terque quaterque

      Lubrica per surgens lurida fessa cadit.

115

Volvitur exanimis tamdem declivis ab alto;

      Saxa rubosque inter dilaceranda ruit.

Aspicis hanc tristis per saxa, Licee, ruentem

      Linquentem variis et sua menbra locis;

Cespitibus manare cruor quibus unde rubellus

120

      Est color et bacis qui prius alter erat.

Te premit ille dolor; gemitus tua pectora stringunt

      Vt nequeant fauces vocis habere viam.

Denique lassatus ait alta voce Liceus,

      "Solus ego causa sum tibi mortis ego

125

Nam nisi te premerem in cursu moderantius isses,

      Nec mea sed cursus cura fuisset ibi.

Hei quotiens oculos pedibus revoluta trahebas

      Alitus afflaret cum tua terga meus.

Me miserum! tunc lesa pedes; tunc tesqua per alta

130

      Heu tua ledebant candida crura vepres.

Ex illo poteram mestum conprendere casum,

      Accidat hoc simile si tibi forte loco.

Tramitis huius eram demens non inscius artti:

      Transieram sepe solus hec artta vie.

135

Cur ego non monui Pholoem, vel longius ipse

      Non tenui celerem voce manuque globum?

Nunc ubi te queram? laceros habet ista lacertos

      Silva tuos semper nomine nota tuo.

Altera conscendam iuga que contraria cernunt

140

      Hoc nemus, ut videam virginis ossa mee,

Dum tegit ossa caro, dum sit resoluta. ferarum

      Et morsus avium fuste fugabo," sonans

Dixit et ut fuerat colles ascendit ibique

      Exclamat nudus nocte dieque miser

145

Atque ibi clamando nomen dedit ipse Liceii

      Montibus. hec illis sunt data signa locis.

Cetera transierat casum miserata Liceii

      Et Pholoes turba, templa sacrata petens.

Vestibulum iam flamen habet cunctique secuti

150

      Inveniunt aditus hostia clausa sacri.

Turba fremit vestesque suas sibi quisque requirit.

      Quis deus ex alto dissit, "abite loco.

Vos neglesistis mea iussa. referte neglecti

      Ad vestram nudi premia digna domum."

155

Si delusa cohors temptat confringere portas

      Firmarant fortes pessula dura fores.

Inde sacerdotem manibus furibunda dyalem

      Percutit et laceram pettinat ungue cutim.

Pars simplex meruisse putat, sed dampnat avaros

160

      Docta sacerdotes in rapiendo vafros.

"Ista fuit cursus quoque causa potissima," clamant.

      "Plebs est ad verba credula stulta nimis."

Discedunt nocuitque michi quod proxima templo

      Tunc fueram latas arbor adepta comas.

165

In ramos inrita meos ruit illa caterva

      Frondibus ut retegat quisque pudenda sibi.

Tunc ego cognovi doleant tibi vulnera quantum

      Cum tua vulgus iners menbra tenella rapit.

Vndique diripiunt vi brachia nostra comasque

170

      Et de me quicquam non nisi surcus erat.

Multifidus michi quisque gemit super arbore truncus,

      Scissuras stridens urit et aura meas.

Tuque aderas; iam gemma tuo sub cortice turgens

      Ruperat in flores, dante calore, rubros,

175

Inque tuas etiam frondes ea nuda caterva

      Inrumpit, carpens ut sua menbra tegat.

Tunc gemitus mecum questusque offensa dedisti

      Et michi narrasti Demophoonta tuum,

Teque putans lusam, laqueo suspensa furorem

180

      Qualiter extremum finierisque diem.

Tunc etiam nostros dixi mestissima casus

      Cum tenuis cinxit brachia nostra liber.

Mutua tunc ambos nostros solamina casus

      Mulcent, nam nostrum munus utrique datum.

185

Que cunctis sunt nota quidem. modo miror, ad aures

      Nam nova pervenit alta querela meas,

Cumque novis vetera video monimenta resumntis;

      Iure videris enim plurima posse queri.

Sed minus ut doleant tua iurgia cerne labores

190

      Alterius vel quam quisque dolere potest.

Vulnera si videas que fert oleaster amaras

      Dum tulerat baccas, nunc et oliva gerit!

Tunc, minus ne doleas, radices scindit aduncus

      Vomer et inlisus sepe ligone gemit.

195

Rusticus et frondes et ramos deripit altos

      Cornuaque ad stirpes feda fimumque serit.

Hic piat in nymphas conuntia facta quousque.

      Mutatus sexus tristis et ille sapor.

Nec prodest dulces illam traxisse liquores

200

      Vel populis signum pacis adesse sacre.

Nam sua quadrifida renovate sepius unde

      Mutarant ante pomula lecta diem,

Et cum nativum detraxerit unda saporem

      Sal super infusum feniculumque coquit.

205

Sic mensis macerata in pabula grata feruntur

      Atque acuunt gustum salsea facta viris,

Tempore cumque hyemis baccas maturuit arbor

      Bacchiferas quassat pertica longa comas.

Tum legit agricola sua poma rigente pruina.

210

      Brachia perfringit igne cremanda sua.

Si sibi forte aliqua super arbore pomula restant

      Pictarum volucrum turba frequenta vorat.

Si flores, carpit sevo cum vulnere raptos

      Rusticus ut domino florea dona ferat;

215

Sique tuos homines fructus populantur acerbos

      Cum vix pubentes canula lana tegit,

Atque aliquos servat unusque nec impetus omnis

      Diripit, et multa pomula facta vides.

Sed nubes si forte cadat cum floret oliva

220

      Vrit is et flores pomaque cuncta vapor.

Quis vel olivarum queat enarrare labores?

      Sole prius clauso clauderet umbra diem.

Num nigras pistrina molunt asinaria baccas

      Saxea vel textas vasta trapeta terit?

225

Sic ipsas laceras et mollia crustula tortor

      Imperiis trudit vigmineis. macera

Spiratas terebrata trabes deducta per astas

      Stringitur impulsis ortilione seris.

Perfluit inde liquor tot conservandus in usus

230

      Equora quot guctas, quot polus astra tenet.

Cornea cum prohibet vesci pulmenta sacerdos

      Nullus hoc est sapidus absque liquore cibus.

Fercula quid cicerum, lentum, quid et inde faseli?

      Hoc sine non pultes ulla popina facit.

235

Hunc sentis olla subiectis stridere flammis.

      Sepe nisi extinctos suscitat ille focos

Regia nulla forent inopum vel pabula; nulla

      Que non infusus condiat iste liquor;

Comburitque oleum paupercula queque lucernis

240

      Nocte trahens digitis pensa voluta colo.

Nullus adhuc medicus egris afferre salutem

      Posset non habita sepe liquoris ope.

Floribus et rerum variis speciebus et erbis

      Corpora commistus sucus hic egra iuvat

245

Vlcera nata viris ferre vel vulnera facta;

      Vel tumeant menbra, mollit oliva cutim.

Cuncta volunt olei misturas unguina multi.

      Misturis olei nulla medela caret,

Nec satis externis morbos medicare sed intus

250

      Per postes ani viscera feda luit;

Plena venenosos capiunt olearia vermes

      Curetur capitis ut mala tabe cutis.

Vellera mollescunt oleo superarrida fuso

      Quo sine non posset pectine lana trahi.

255

Temperiem capiunt isto moderante metalla.

      Hoc acuit suco pila peruncta silex.

Non resecat lignum mordacis lamina serre

      Stridentes moderet ni liquor iste sonos.

Sepe ignem generent girgilla fricata rudenti

260

      Ni sit hoc extinctus ipse liquore calor.

Nec cuius fuerat generis, quod in artibus usus

      Tot dederit, prodest. putridiora gerit

Tergora, si sanies infecerit ulla ferarum;

      Corrumpit pecudum fetor oliva putris.

265

Forsan equi terebrata putret clavo unguis acuto,

      Hanc nisi saniem fervidus igne trahit.

Si cunctas huius erumpnas dicere coner

      Bis repleat Phebi cornua plena soror.

Sed redeo ad massam quam detorquentia linquunt.

270

      Mollia sunt avium crustula facta cibus.

Si magis et duras nuculas mola liquerit ullas

      Innicit in furno pistor et igne coquit.

Delegit ast aliquas mulier pia vota datura,

      Delegit ad lapidem queque suprema fricat

275

Nucleus interior donec patet undique rosus,

      Quem trahit actritum parvula cuspis acus.

His sutis per fila cavis pia dieta precesque

      Dis data per numerum femmina virque notat.

Nonne parans sacra palmaria liba sacerdos

280

      Vere capit medio menbra novella sibi?

Omnia tunc hominum sectos ex arbore ramos

      Dum sacra perficiunt agmina ferre vides.

Tunc vulgus puerile canens sacra carmina celis

      Flaminis e manibus frondea menbra capit,

285

Datque olei fomes in lampade lumina templis.

      Hec sibi grata tamen munera trina puto,

Nec minus est gratum quod dicta est Palladis arbor.

      Postquam percussit cuspide Pallas humum

Sorte sua contenta manet. solamina, Philli,

290

      Ex huius capias, Philli, labore volo;

Felicem te malo voces. tu nuntia veris

      Tu vates aperis multa futura viris.

Tu reddis volucres mites feritate relicta.

      Tu iam firmasti flaminis officium.

295

Quod fors non memoras oblita referre iuvabit.

      Dici facta sua prospera quisque cupit.

Tunc bene si recolis populo cum iurgia duro

      Seditione virum procere mota forent

Perque alios proceres in eum quem flumine quondam

300

      Servavit positum stirpea cunba ducem,

Cumque horum vindex ingratos terra dehiscens

      De medio populi sorserit ore viros,

Bisque decem decies et quinquaginta rebelles

      Vsserit irati flammea teda Iovis,

305

Tunc Moyses duodena tribus in federis arca

      Inde sacerdotis sceptra locare iubet

Atque ait in medio plebis, "cum fulserit ortus

      Crastinus, est virga queque notanda michi,

Et cuius quecumque prius sua germina rumpet

310

      In florem et fructus flos dabit ipse suos,

Iuppiter hunc prolemque suam delegit in almum

      Flaminis officium perpetuumque sacri,

Primitiasque dedit et sacri iure perhenni

      Vota ministerii premia grata deo."

315

Audiit hoc quercus quoniamque sacrata tonanti

      Censuit hanc virgam fronde virere sua

Atque comas ornata suas de glande vetusta

      Brachia concutiens adstitit ante Iovem.

Et iam Phebus erat et erat germana rogantes

320

      Hic ut det laurus hec quod oliva comas.

Pampineis redimita comis Semeleia proles

      Instat proque suis vitibus orsa rogat.

Arboree Iovis ante pedes venere caterve

      Innumere; supplex premia queque petit.

325

Iuppiter aspiciens turbas hinc inde fluentes,

      Sic michi, post aliis inde secutus ait,

"Cesaribus tu serta dabis. tu vatibus almis

      Dulcia fronde tua premia cinge comas.

Omina des palme populis et pacis, oliva,

330

      Sitque tuus semper fomes in igne liquor.

Et quercus michi sacra sua responsa sub umbra

      Quisque petet firmam qui volet esse fidem.

Et michi liba dabit cedron sub robore quercus

      Ad tactum virge sacro adolenda foco,

335

Quamquam parva fides vellus nisi roris in imbre

      Areat et sacra lana madescat humo.

Nutristi iam glande viros; diademate querno

      Pro conservato tempore cinge comas.

Tuque, Auguste, tuis ecterna laude triumphos

340

      Postibus apposita fronde teneto sua,

Nec minimus videatur honos quod ad arboris umbram

      Agricole facient festa theatra tue."

Ad Bacchum revolutus ait, "sine munere vitis

      Non tua sit. sed dos plurima ditet eam

345

Cui quasi in spetie color unus; poma saporem

      Cuncta quasi retinent nec variata nimis,

Sed tua diversi teneat sua poma coloris

      Vitis. hec una rubet; albet hec; ista crocet.

Alter et his sapor, alter in his, atque alter in istis.

350

      Hic levis, hic firmus, neuter et iste sapor.

Causa licet sepe fuerint mera litis oborte,

      Vsque tamen firme vincula pacis erunt.

Cum dederit iugulum frigro Megentius ensi

      Excussus linquens terga furentis equi,

355

Tunc michi repletis reddentur vina lacunis

      Et, Latium, templis musta litate meis

Cum leges renovabo sacri monimenta cruoris.

      Post fruges habeant vina litata locum."

Atque alias speties hominum donavit in usus

360

      Vitibus innumeras, quas sua silva docet,

Preque aliis ceraso rubeum dedit ipse colorem;

      Inde salutifera medica poma gerit.

Obtinuit frondes ecternas inde cupressus

      Funeris ut signa tempore quoque daret.

365

Altius extendens petit alta cacumina palma;

      Vt faciles penset impetrat alta gradus.

Crustaque castanee voluerunt hyspida morsus

      Orrentes ursi vulnificique suis.

A tinea numquam neque vult putredine rodi,

370

      Cuius odore fugit vipera tacta cedron.

Altera poma timens ledi sua grandia cedrus

      Si caderent curvans brachia querit humum.

Sic cunctis tribuit sua dona Diespiter ipse

      Atque arbor gaudet munere queque suo.

375

Hinc nondum casus lacrimans oblita sinistri

      Restabas tristis, Philli, dolore tacens.

Te deus aspiciens non quid vis possit amoris

      Nescius est motus, Philli, dolore tuo;

Nam Iovis est proprium miserescere. "amigdole munus,"

380

      Inquit, "et vireat virgula fronde tua."

Turba fremens abiit. sic iam Romana reliquit

      Atria mesta cohors. fastibus inde datis

Altera lux aderat. Moyses comitante caterva

      Mane tabernaculo condita sceptra videt.

385

Ruperat in florem lacrimas tua planta tumentes,

      Et flos in fructus, munere leta Iovis.

Sic Arrontee florentis amigdola virge

      Ornavit summas Phebo vidente comas.

Tunc dux narravit, "libamina sacra (videtis?)

390

      Sunt data Levitis primitieque sacris.

Testis adest virga quam federis arca recondit

      Vt populi maneant signa rebellis, ait.

Cetera si cessent tibi que felicia narras,

      Hoc satis est liceat ne tibi iure queri,

395

Philli soror; nostro fletum solamine solvas

      Et sortem nostram conpatiare simul.

Tu, quod amor valeat, amplexus et obscula quondam

      Experta es. cunctos cuncta probasse iuvat.

Penitet heu quotiens sprevisse recordor amantem

400

      Et totiens Phebi deseruisse preces

Hei quotiens mecum! quid ego connubia tanti

      Maxima cur renui stulta puella dei?

Dum virgo fueram quod virginis esset agebam.

      Egissem nupta queque placenda viro.

405

Maximus iste deus michi non dare munera nupte

      Que dedit an poterat plurima? quippe puto.

Corpus humi positum deus iste perunxit amantis

      Leucotoes donec turea virga fuit.

A Clitia offensus quam Phebus amaverat ante

410

      Non penam Clitie, sed sua dona dedit.

Hic cervi, Ciparisse, tibi de morte gementi

      Perpetuas precibus prebuit iste comas.

Tu lusus percussus agens a pondere disci

      In proprio semper flore legere puer.

415

Pellicibus si tanta dabat, si dona nocenti

      Et michi non habite premia tanta dedit,

Que michi legiptimo coniuncte iure marito

      Quantaque contulerit munera Phebus amans?

Sic mecum crucior et dulcis amoris ymago

420

      Ecternum cruciat quam michi mente gero.

Omnia, Philli soror, experta remicte querelas;

      Nam contenta tua sorte manere potes.

Carmina Phebeie quecumque puella videbit

      Dampnes ad instar spernere nolle deos.