Antonio Baratella Polydoreis 3

Postquam animos Ecube furiis exasperat ultrix

Ad regem festinat iter sociata cohorte

Iliaca, passu volat alite tristis in urbem:

Haud secus, acta fame, properosa cupidine tigris

5

Prede atrox se crure acuit. Nil tristius audax

Tros timet in rebus, tantum est fors tuta misellis.

Iam videt Allecto gradiens duce limina regis

Exprobatque mente silens; magis estuat ira:

Inspectis foribus tetigit quas, ostia pulsans.

10

Hic aderat custos cui dixit: "Fide satelles,

Ad regem mox perge celer; dic prepete gressu

Huc hilaris veniat, opus est mora nulla sit, oro.

Anxia (dic) Ecube Polidoro fertilis auri

Relliquias quascumque gerit". Qua voce recedens

15

Nuncius heroi quecumque relata profatur.

Evolat audito rex auri pondere, vincens

Ingluvie probrisque Midam. Sic inquit: "Anhele

Te expedias: aurum des, proli cuncta reservo.

Est intus: miseri nescit tormenta doloris.

20

Nec poscas ne flagra sciat: des flebilis aurum,

Expedias foribus, solet ut ne querat alumnum".

His incensa magis ut aper spumosus ob iram

Insanit trux dente, manu qua vindice fodit

Lumina Bistonii lacerans sua dentibus ora.

25

Iliades animant se sparso in sanguine regis,

Distendunt quem falce solo: scelus, auspice Dira,

Est scelere exactum puerilis vindice fati.

Fit furor in populo surgens in gente tumultu,

Aufugiunt femella cohors, quas impete vasto

30

Traces alivagi furibunda clade sequuntur.

Tela agitant miseris: hec ferro concidit, illa

Fuste perit, pars caute iacet; sed regia mater

Iactibus in lapidum canis est lapidesque momordit.

Vertitur in rabiem Tracesque exosa malignos

35

Sithoniis ululavit agris, sic devia morsu

Exanimat gentem Polidoria funera placans.

At miser in celebrem Polinestor tendit Avernum

Luce carens trepidante gradu; fedatus et ora

Sanguine consiliit Stigii sacra transtra Carontis.

40

"Alme Caron, nostros manes ad inania Ditis

Regna nigri modo transfer" ait "ne premia poscas.

Ere vaco, imperiis locuples et censibus olim;

Si nescis, ego sum magnus Polinestor, avita

Stirpe satus, Mavorte potens: victoria sepe

45

Vallibus ex Herebi surgens mihi lusit ovanti.

Perdomui reges arcthoos strage rebelles

Finitimos in pace tenens. Heu, gloria fallax

Interiit, sic sum muliebri victus in astu.

Fata opulenta prius mihi macrent: omnia Fatis

50

Causantur concreta solo; quis sidere possit

Sensibus in propriis, et sorti ludere semper?

Icarus, astra petens alis sublimia, limphas

Ex alto ruit ore bibens. Vitanda profecto

Est fors celsa ruens si rumpat ad ima cadentes.

55

Troia potens sceptris animos iam Pallade tollens

Nunc impos combusta iacet; si maxima virtus

Sepe labat nulla est quovis spes certa triumpho".

"Trax, mihi vera probas; nihil his est certius, istec

Indiciis me scire putes; hac puppe serenos

60

Sepe traho heroas, miseris qui in rebus anhelant.

Qua boreas, eurus, qua circius efflat et auster

Conveniunt hoc amne chori; mea brachia remo

Hac rate multiplices traducunt sedula turbas.

Nec loquar orbigenas, his amnis gente Pelasga

65

Et Phrigia Stix gaudet atrox; plus gaudet acervis

Iliacis ferrum quos nuper misit et ignis.

Ne tot fata loquar, ne tot modo nomina dicam,

Hos cernes quecumque notans: tunc luce redempta

Inspicies tenebris speculans tot damna potentum.

70

Cuicumque exoritur effusum lumen Averno

Vt tabulis sua probra legat, formidet et inspex

Vt mage per proprias alienis cedibus herens".

Navita iamque senex Tracem devexit ad oras

Inferias, sua transtra regens. Iam Tracius heros

75

Desilit in ripas fatali sorte paludis.

His oculos tersit sordentes sanguine limphis

Auspiciis Plutone datis, quo lumen ademptum

Mox rediit; letus satis est in conspice visu,

Incedit speculans sit quanta potentia limphe

80

Qua superi intrare timent, qua visus ocellis

Redditur aspersis, qua iniectus quisque sacratur,

Qua puer Eacides fuit inviolabilis humens

Dum mersit sua membra Thetis. Vestigia preter

Tinctus erat, pedibus sic mors fatalis inhesit.

85

Iamque esalantes fumos prospexit Averni

Ante fores quibus ire pavet, quibus ire coactus

Passus torpentes acuit: sic appulit illuc.

Sedit avara Lues illic deformis, anhelans

In loculis quos plena tenet, quibus ere refertis

90

Macret et ad curas alis his sua pectora segnes.

Huic ait Otrisius: "Quenam es tam femina turpis?

Quo tendis? Quid mente putas? Me lumine terres;

Quicquid ades, locus hic, te inspecta, exterminat umbras.

Tu liventi acie sordens et crine soluto

95

Vt tenuis formica macres, trux ungue rapaci

Murilegum simulas truce sectans ungue leonem.

In te mille manus, oculi sunt mille; Gigantes

Centimanes excedis atrox. Tu lucibus inspex

Exuperas Argum. Quenam es? Die monstra petenti!".

100

"Dicor Avara, potens auro; si censibus impos

Extorquens aliena rapax. Hoc numine macrens

Plena tamen miseris sorte atra spargo venenum.

Fenoris ingluvie mentes illudo scelestas,

Vsuris sua vota replens; sua busta sepulcris

105

Abnego deducens animas in Averna capistris.

Dira Fames odiis armata, Superbia mecum,

Livor edax sua gesta animant ut numina plene

Nostra scias, viciis mecum scelus omne triumphat.

Noster est ipse cliens fueris cum nuper avarus.

110

Scis seriem, scis cuncta recors. Te ducere cogor

Intra Herebum: penas cernes quascumque gementum.

Cum sis occisus, cum sis inhumatus, amice,

Non retraham te fune tamen. Pars esset agonis

Hic laqueus: tibi post tormenta severa dabuntur.

115

Ingrediamur opes miseras stridentis Averni;

Pulsemus, mora nulla, fores". Dea pulsat, et illas

Exaperit faciles: facilis locus ille misellis.

Illac quisque potest intrare et tollere penas,

Difficile est revocare gradus, tamen ordine certo

120

Hinc abeunt umbre purgato crimine penis.

Stix Herebum novies infausto sidere cingit;

Est impar ubicumque scelus. "Pergamus in Circum"

Inquit Avara. Intrant: primis in faucibus herent:

Vltrices Cure Luctus tristique Senectus,

125

Hic pallens se Morbus agit, Formido Famesque,

Forme terribiles, Letum, mala gaudia mentis.

Hic Sopor atque Labos, Bellum, Discordia demens

Eumenidum talamique vigent. Sine crimine morti

Damnati hic adsunt; infantes aute morantur.

130

Illa etas Phebes aliquali numine gentem

Hanc Phebe semota fovet. Sub pulvere ludunt,

Vocibus incertis flent, rident impare nutu.

Pretereunt animas, tenebrosa luce penetrant

Que fame, que laude carent. Miscetur in illis

135

Turba poli Domino fuerat que neutra per hostes.

Segnia cum fuerint neutralibus agmina gestis,

Neutra manent faciuntque nihil: sic ordine iusto

Nec bene nec prave prescimunt sorte tacenti.

Non procul inspectant gressu vexilla cohortis

140

Vilanimis que sedit iners, que semper oestris

Saucia, unda gemit mananti sanguine membris.

Hoc super inspectu surrisit Avara, tirannus

Non audet ridere pavens: mala gesta parantur

In tenebris, nihil est usquam letabile mesto.

145

Planicie in facili, penes hos, est cetus in iram

Effundens sua fata Dei. Dum perspice visu

Diva stupet turbam, vox est audita recentem.

Illac gurges erat quo vox insulsa Carontis

"Ha, miseri, torpetis!" ait "Per inania nunc vos

150

Regna traham: non est celos spes ulla vivendi.

Aspera spes vobis superest intrare, calores

Et frigus scelera alta pati". Qua voce trementes

Exagitant Superos furiis et voce maligni.

His rex obstupidus, duce diva, mestus et expes

155

Per primum descendit iter. Non limes ineptus

Est nimis, at semper nimbis involvitur aer.

Hanc sedem tacitam Limbum dixere priores,

Impunis quem turba colit. Gens illa profecto

Non coluit Regem plenis effectibus altum:

160

Spe tamen affectant, nec spes est prorsus inanis

Tam pietas est magna poli. Hic prima propago,

Hic Abraam, Racael reliqua cum plebe morantur.

Tot proceres olim, reserant sic Fata, Magister

Ad superos celestis aget, sua gesta Sibille

165

Et gens vera canent; quem Ihesum mundus adoret.

"Ante tibi ludos ostendam gentis amene

Quam videas tormenta miser; nam gaudia sepe

Visa animant mestos, refovent et robore vires.

Hoc ergo inspectu sis prudens: tolle futuros

170

Eventus in pace truces; nam pena ferenda est

Que scelere exurgit, meus omni in sorte quiescat".

Dixit; et extendunt pariles in tramite gressus

Qua frondes ad tempe virent, qua menia Lethe

Cingit, agens rivos, hac illac arva coronans.

175

Ille locus splendet tenebris concinctus opacis,

Temperies hinc inde viget; locus ille piorum

Dicitur, Elisio veteri sub nomine gaudens.

Insiliunt portas, felicia regna salutant.

Trecius si voce tremat, quis corde superbus

180

Pectore non agitet cladis sua damna propinque?

Tegmine sub lauri proceres extendere divo

Aspiciunt sermone sophon: sic usque sophias

Certatim exercent hilares examine docto.

Sic videt hos reduces fatali ad corpora sensu

185

Dum socio dea tanta refert: "Mens cuncta deorum

Inspicit arcanis illam si spiritus implet.

Tractat Apollonius que sit contructio, verum

Porphirius fert falsa secans, artemque loquendi

Hermes, Pitagoras numeros, Iubalornat et odas.

190

Querit Aristoteles Socratem, Plato querit et illos.

Quas metas natura paret, quo sidera motu

Postulat Euclides, Ptolomeum fixus Olimpo.

Querit Anaxagoram discreta mente, Taletem,

Diogenes secreta movens. Democritus arcet

195

Heraclitum studiis, arcet studiisque Zenonem.

Arte Diascorides referunt Hipocrasque medellas.

Empedocles canit ipse duces canit integer Orpheus.

Nominibus tantis dea visos nuncupat astu.

Parte equitant alia proceres radiantibus armis

200

Quos clarus Mars laude fovet. Ninus occupat hostes

Truncat et armigerum Zoroastem sanguine vincens.

Sic Vesois Tanaus predis furit agmine cauto

Finitimos in cede premens. Sic Arbatus enses

Strage aperit. Cirus Tamiri cadit arva cruentans.

205

Inspice magnates, Polinestor, parte sinistra

Rumpentens hinc inde choros. Ille Hector, et alter

Troiolus, ut sileam reliquos, Deiphebos et ille.

Sat procul aspicias Panasagora, cerne Sigilum

Ducentes in bella Scithas. Ii, vindice causa,

210

Marte Asiam rumpunt: spoliis regnoque triumphant.

Cerne penes fluvium: femellam cerne cohortem

Argolicos penetrare duces; Orithia turmas

Sternit et Anthiope, sevos lea qualis in hostes.

Illa est magnanimis Menalippe saucia frendens

215

Herculeis mucrone viris. Hic Thesea mulcens

Hipolite capta est quem fecit prole parentem.

Pantasilea furens (loquar hic ne plura furoris

Feminei) parat ense neces; modo perspice nimpham

Sanguine si fedet populos, post victima Pirhi.

220

Trax speculor silvam. Videas: est insita monti

Palmitibus fecunda sacris: sus, dama lepusque

Pullulat et capree quevis et preda per illam.

Iamque fere exiliunt, agitata fronde molossi

Sectantur: concerne iocos! Premit ille misellum

225

Dente ferox leporem, damam capit alter inertem.

Carpit alanus, agens animos persuasus Adoni,

Spumosum feritate suem. Ne gloria desit

Virtuti Cephalus iaculo ferit eminus ursum.

Taxeus, Altee frater, Phexippus et illic

230

Venantur. Meleager (adest Tegea) sagictis

Figit aprum: tollit caput apri, pignus amoris.

Que leo stant facie, caper alvo, clunibus anguis

Bellorophon fera monstra necat. Penes antra Corebus

Auspiciis spingem Phebes interficit ultor.

235

Quid morer in verbis? Videas ad retia cervos

Hipolitum mactare leves, Acteona versum

Sub specie duplici cernas his esse catervis.

Lumina verte comes viridi qua pabula campo

Sacra Pales deitate fovet: locus ille superbit

240

Aucupibus, sapidas perdices carpit Oeta.

Ille coturnices, quaqualas capit alter, anates

Astur agit: iocus arte placet. Sic nare sagaci

Inventas volucres catulus per signa revellat.

Gens alia ad platanos qua rivus inebriat umbras

245

Magna sedet formosa togis, hic usque Ligurcus,

Hic usque Astiages, hic Thoas usque profatur.

Inspice per salices: turmas regit ore magister

Palladio, non ere capax; sua tedia pascens

Enormi studio scuticis examinat artes.

250

Hinc inde evolvas aciem: notat ille tabellas

Sollemnes pia lucra parans. Enucleat audax

Hic leges censor solio sublimis eburno.

Hic curat medicus egrotos arte biformi

Exhibita mercede fruens. Agit alter opimis

255

Mercibus ingenium precio mansuetus in omni.

Alter sculpit ebur, formas impingit et alter,

Certatim se quisque probat. Componit et aulas

Ille opifex; rebus mira est ea machina pulcris.

Altera gens subeunt, redolentia thura, sacellum

260

Libantes et verba polis, sed hipocrita nullus

Hic manet, intus atrox tigres precellit et ursas.

Tempe perexili mercede librarius amplis

Scripturis insudat inops. Parat ille macello

Stridentes vitulos vicina morte bidentes.

265

Per carecta latens massas agit ille fabriles;

Ille colit ruralis agros; premit ille lieum;

Ille suit clamides; sed lanas explicat alter;

Barbas ille secat; venas et sanguine tristi

Evacuat mercede pius; per rura liciscis

270

Pastor agit pecudes spacians ad pascua cantu.

Vestibula et nemorum cernas. Hic milia mille

Cerne animas in nocte vagas, penes ampla palestras

Turba agitant hilares florenti in gramine gestis.

Omnia nempe vides: sunt hic pia facta virorum

275

Que vivens quicumque facit". Sic indice gestu

Quisque redire cupit superas illimis ad arces;

Virtus quanta Dei est, manes ad Tempe beatos

Illustrat meliora parans animatque flagellis

Perpetuis umbras fallaces iustus in Orco.

280

Talia dumque stupent, vox ethere prosilit, aiens:

Talia dumque stupent, vox ethere prosilit, aiens:

"Huc, anime, properate gradus, afferte tabellas,

Este hilares. Vobis nunc maior pompa creatur".

Territus auditu tristis rex inquit Avare:

285

"Quis Superum sacra iussa tulit? Quo iure dehiscens

Huc volat? At quicquid faciet stat nempe stupendum".

His dea: "Mercurius quacumque in luce per umbras

Adventat: vox illa dei est. Nam discutit istic

Qui manes mereant, exacto tempore, celum:

290

Propterea strepuit 'hilares afferte tabellas',

Vt series quascumque sciat. Sic ordine sacro

Virtus tanta oritur, manes ad commoda ducens".

Conveniunt umbre que, tracto tempore, possunt

Optatum penetrare polum. Sic, poplite flexo

295

Iudicibus Ditis, sic Maie affantur alumnum:

"Care deus, retrahas nos spe radiantis Olimpi.

Non ab re huc producis iter; si stemus alacres

Elisia maior tamen est ad sidera plausus.

Tantum opus expedias, turbat mora semper inertes;

300

Res dulcis festina placet, stat in ethere Phebus

Vsque celer tribuens avidis pia lumina terris".

Alipes, egregio circumdatus ordine vultu,

Conspexit quoscumque placens; mox scripta benignus

Sacra legens animat festos ad gaudia manes

305

Quos utraque manu capiens in gurgite Lethes

Submersit, sic ore loquens: "Oblivia rerum

Condite lapsarum, limphis modo linquite curas!

Non bene conveniunt labor acer et ocia mentis

Exanimet si hec ille frequens; est semper Olimpo

310

Vnanimis requies, pax et spes certa manendi".

Dixit, et assumens animas quascumque capaci

In gremio discessit ovans; has sacrat ad axes

Arcthoos, variis eternat et axibus illas.

Mox ubi prospexit tantos Polinestor honores

315

Indoluit sua fata gemens: spes tota flagellis

Acribus est miseri lugentis strage propinqua.

Cui dea surridens: "Virtus" ait "alta sequatur

Qua profugos fortuna trahit; nil voce querenti,

Nil opus est lacrimis, datus es si sorte flagellis.

320

Noscitur adversis virtus: si limpha quiescat

Quid Tiphis virtute paret? Si turba salutis

Fungitur, incolumes non querit Apollo medellas".

Elisiis abeunt, segnes, iovialibus arvis;

Diva tamen festinat iter: Stigis amne minori

325

Iam steterant, penas volucres audire gementum.

Tunc dea: "Siste gradus, heros: locus iste vocatur

Vmbrarum purganda lues. Hic flagra parantur,

Tempore signato, quovis in crimine lapsis.

Pena tamen gravis est, sed spes iniuncta dolori

330

Tot mulcet tormenta sapis. Nam, fine benigno,

Anxia tristicies varium solatur agonem.

Posthac Elisie penetrant solatia manes

Vt Lethe sua membra lavent, et compote visu

Alipedis gressus et gaudia celsa morentur".

335

Integra consensus magni Plutonis Avara

Hismarium per saxa trahit. Mox rupe tremenda

Congressu instabili descendunt tramite ceco.

Hac paliurus atrox, hac sens affligit acutus

Crura, pedes rubefacta viri. Coccitus inondat

340

Regnum acre, effundens luctus stridore refertos.

Eacus et Minos hic et Radamantus Averni

Censores peccata agitant. Qui sede sedentes

Intrepida trepidos enervant voce furenti.

Dum dea cum socio, taciti, scelera alta viderent,

345

Sic Minos: "Quid, Avara, facis? Quis regius hospes

Quem trahis in penas? Quisquis sit, obambulet Orcum,

Discurrat tenebras et lamentabile regnum,

Post redeat lugubris herus: nos fune scelestis

Interea dabimus, completo examine, penas".

350

Obticet Otrisius, nec habet quid dicere possit

Tantum animus portenta timet. Cui limite tendens

Diva ait: "Hec gens est, si nescis, inscia morum.

Hic sunt iusticiam propriis qui nutibus omnem

Fregerunt, levitate acres; per stupra Frodissam

355

Hic sunt qui implerunt, asinino federe, turpem.

Hic est Semiramis, Paris hic est. Hic et Achilles

Incendit fornace iecur. Post tempora Dido

Sic Fatis agitur; ruet hic Cleopatra tenebris.

Devorat hic Titii iecur ales sepe renascens,

360

Sic vivax plerumque perit. Paulo ante latrones

Saxa agitant humeris, sociat quos Sisiphus asper.

Iam putridi centrum subeunt et inania mundi

Regna Acheron que fonte rigat; loca mesta fatigant

Grando nives, pluvie, tenebris suffectus et aer.

365

Imperat hic Pluto, sociant quem Fata, trilingui

Suppeditans stridore canem: vorat ore tirannus

Stridentes animas, lacerat quas unguibus uncis.

Assidet huic Stigii Demogorgon primus Olimpi,

Fuste domans et strage scelus; scelus acre gulosi

370

Vsque luunt: penas Erisicthon temperat esu".

Est locus inferior quo Stix elabitur astra:

Hunc ineunt titubante gradu. "Gens pessima censu

Hic queritur, stimulis volvens grave pondus acerbis.

Aurius antistes Iunonis, pondere pressus,

375

Crure labans e mole ruit. Trax, Phinea cernas:

Ille est delitias qui fauce epulatur inani,

Quas in parte tamen penis furantur Aelo

Occipite Celeno leves, et stercore mensam

Impinguunt: videas humana in fronte volucres.

380

Has Cetus et Calais, semen boreale, sagittis

Quippe fugant; iocus ille placet: iam turba duello

Victa dolet poscens, ala fugiente, parentem.

Neptunus pater est; Sirenes equore verso

Has cantu plaudente replet, Tritones et ipsas

385

Armigeri mulcent; mare placant ere sonanti.

Altera plebs ripa, ceno putente paludis

Volvuntur sub more suum, qui semper ob iram

Insulsi manibus rumpunt se et dentibus ultro.

Illic Almeon, illic Alphenor et Aiax

390

Dente, manu, sua fata luunt. Polinestor, ad urbem

Quam Ditem vocitant intremus, transtra vagemur".

Puppim consiliunt Flegias quam remige ducit

Corde tumens ciliisque minax. Mox antra penetrant

Ardens que Flegeton concingit, Martius amnis.

395

Vrbs ignita vomit flammas, enixa furores,

Extrema sub valle patens: Allecto, Megera

Thesiphoneque colunt fera menia, numine diro;

Nomen habent certis effectibus. Auspice fato

Virus agunt sic putre choris; sua colla genasque

400

Lambunt anguigeri crines et sibila certant.

Plectitur his Furiis, truce plectitur igne Tonanti

Insidians divina cohors. Hic quisque superbus

Plectitur. Hic pharao, Saul, hic sua crimina torret.

Suppositis facibus cruce penas usque latrones

405

Fallaces animam vivacem funere rumpunt.

Quid prosit miseris animas aluisse perennes,

Perpetua si morte strepant? Foret utile, lapso

Corpore, flammivagis animas periisse feroces.

Panditur hic scelerum quavis in sorte malinus.

410

Hic heresis tormenta capit, sic proditor ardet;

Fidentem nihil est peius quam fallere purum.

Prodens Scilla patrem, volucris fuit excita Niso:

Hanc videas volitare focis; sic Dedalus ardet

Artificem perdens demissum rupe nepotem;

415

Devorat Aglauros incendia. Hipocrisis ardet;

Tetra intus si clara foris, simonia flagellum

Igne animat voces blandas exorsa furenti.

Medea hic magicis operosa incenditur herbis,

Sic purgat sodomita nephas. Sic gloria fallax

420

Prorsus inanis alit quo semper strideat ignem.

Bellides, extra urbem, fractis e fontibus urnis

Haurire extimulantur aquas. Hixiona vertit

Hic rota et impositos sorti sub rebus agendis,

Qua stultus fidens Policrates iaspide rumbo

425

Inventa Mavorte furit: quo victus ad hostem

Interiit manibus magni suspensus Orontis.

Labitur hac gurges, ripis pomaria tollens

Quo Pelopis stat fonte parens: sitit usque per undas

Tantalus, usque famens fugientia poma relinquit.

430

Secedunt comites: Centauros milia mille

Sanguinea sub valle vident, ii sanguine pugnant.

Hic Folus, hic Chiron, hic Nessus vulnerat hostes,

Hic acies Teucris animant in strage Pelasgi.

Sic Danais dant bella Phriges: cum mobile primum

435

Corruet, hos inter pax fiet blanda rebelles.

Hic se Menonides annali funere perdunt,

Exsurgunt mox sede truces; meminere parentis

Menonis he volucres Argiva in clade ferocis.

"Secla per huc veniet (credas, Polinestor, Avare)

440

Rex Macedum (sic Fata canunt), Dionisius istac,

Eccellinus, agent Nero strages, Attila, Pirhus.

Silva est inferior que devia turbat euntes,

Non viridis, non sicca manens; has equore lapse

Arpie steterant stridentes fata per umbras.

445

Hic removent Teucris Strophadas, cledemque futuram

Edicunt sermone truci: sua gesta, loquelas

Cernimus; hinc abeunt rursus, Polinestor ad undas".

Dum silvam peragrant frondem truncavit ut, herens,

Rex baculo leniret iter: mox, arbore cesa,

450

Emicuit sanguis, testatus ut umbra fuisset.

Vmbra fuit, querulis infringens vocibus Echon:

Forte soror Phetontis erat, vel aquatica Lothos,

Vel Driope aut alia nimphe, vel Penea virgo.

Quantum est Astree numen si saltibus umbras

455

Dilacerent ob prava canes, si semper harene

Ignite exaniment animas Iunone cadentes?

Tanto in conflictu Capaneus Numina ridens

Si vivax in morte perit? Qua clade Lichaon

Opprimitur: lupus est, sua sic manifestat imago.

460

Iam nemus exierant: umbras prope saxa querentes

Semiustas videre vagi, videre cohortes

Assatas verubus, par cetera fervet aenis.

His nares replet trux fumis quisque satelles

Exultans nidore foci. Mox, dente famentes,

465

Dilacerant miseros alvus quos integrat extra;

Ludus is eternis animat sub cedibus umbras

Vivaces. Lex equa manet: si crimina corpus

Semper alit fera mors, anime det semper agones.

Hos penes aspiciunt devotum fenus agentes

470

Vt laceret draco dente furens; per colla crumene

Pectore dependent auro loculisque capaces.

Haud procul est putens manans ex tabe profunda,

Quo manes sua probra gemunt, quos stipite magno

Et mage lenones Stigialis turba flagellant.

475

Sardanapalus inhers stupris, virtute virili

Prorsus inops, hac strage ciet quam Lidius heros

Candaulis moriens Gige fert ob stupra marite.

Inquinat Esonidem demon cornutus ob iram,

Absirthum cum fuste loquens; hoc verbere risit

480

Gens Herebi. Aspiciens flevit Polinestor Avaram,

Que sibi tunc monstrat fetenti in stercore manes,

Blanditiis ad probra satos; ut virus iniqui

Blandimenta nocent fraudes paritura misellis.

In cruce pendentes, penes hos, agitantur ab auris

485

Longa cohors ut canna levis: sine pondere gens hec,

Eloquiis pregnans, pompas animavit inanes.

Hinc iter accelerant; cursu Flegetontis in imo

Conspiciunt ferventis aves: ee voce strepenti

Sic lamenta acuunt ut scindant quaslibet aures.

490

Vsque rotant fato tardos grex ille volatus

Fonte super sic usque calent; hoc agmine Cornix

Pandit Ericthonium, vicians ob visa ministras.

Hic rea Nictimene, cupiens temerare paternum

Inguen, agit tot probra dolis; hic Corvus amanti

495

Accusat nimphen ex albo ingressus opacum.

Hic volat Ascalaphus, cerealis grana marite

Exponens septena viro. Que vespere nomen

Accipiunt strepitu cum picis ethera pulsant.

Istac per spinas Epicuria vota sequentes

500

Vmbre habitant: cruor inde fluit, dolet ipse magister.

Tiresias, Mantho languent in acumine sentum.

Amphiaraus eques, vivus tellure subintrans,

Sanguineus spineta gemit, per senta tot augur

Intonat Euripilus quo plausit in Aulide Calcas.

505

Hinc penetrant tetros fumosa nube penates.

Hic mira pix arte bulit: sepelitur in illa

Lusor mentis inops Superis convicia rumpens.

Pons illic aderat quem transilit unus et alter

Quo levior sed Avara fuit: videre per estus

510

Sordentes populum, Gabadeos nuncupat Orcus,

Plumbea quos vestis fervore et pondere fessos

Seminecat fetore graves. "Ii Palladis aulam

Vix subiere, tamen se credunt esse peritos:

Sic ludunt celebres, vulgo presente, sophias

515

Ignavi quas damna putant. Sic, voce proterva,

Exagitant mores sacros damnantque poetas.

Hec dixisse sat est: mihi credas, Tracius heros,

Stercus olens sua pompa sapit; vestigia gentem

Hanc ultra stolidam, suscepto calle, paremus".

520

Per loca descendunt ubi prester, cammedrocontes,

Cum iaculis trux dipsa vigent: non parturit auster

Tot Libie phareas genere in quocumque chelidros

In quibus obscenis et dente ferocibus umbre

Sunt nexe post terga; manus cinguntur ab illis,

525

Perpetuos morsus, effuso sanguine, tollunt.

Morsibus ignitis cineres vertuntur in atros,

Post redeunt in membra palam. Sic inclita Phenix

Nascitur ad Libiem calidam, tamen impare fato.

Gerionis rabies immani corpore serpens

530

Seva triceps tormenta parat; cum coniuge Cadmus

Serpentes istic nec habent nec vulnera figunt.

Hic est illa cohors qui semper more nefando

Vixerunt ut asellus iners, qui Numina numquam

Crediderint, animas nec post existere corpus.

535

Naturam exagitans unus convicia dicens

Mox morsus serpente fuit: qui colla recinctus

Cauda multiplici fedabat sanguine vultum.

Cacus, Aventinas qui sanguine proluit Alpes,

Hic fruitur mercede truci: percussus ab imo

540

Alter fit serpens, redit hinc prior eius imago.

Sexcupes ecce draco, plantis mediocribus umbre

Hinc ventrem constrinxit atrox, sed brachia primis

Vnguibus, inde pedes postremi crura recingunt,

Occupat ore genas, mediis in cruribus infert

545

Tunc caudam que dorsa ligat; minus ibis inermi

Celsa volans victrix et victa recingitur idro.

Trax et Avara situs ascendunt igne coruscos

Spirituum quos ira agitat; hic stema Iocaste

Scilicet Ethiocles, Polinices usque cremantur.

550

"Aspice, Trax, miseros qui plagis sepe cadentes

Alternis se lite animant; si sanguine ferro

Se fratres vacuent, pietas est nulla vel impos.

Cum sit nulla fides, aut rara, colentibus orbem

Est umbris Stix ampla capax; ut stipite palmes

555

Par pare conseritur, parili sic sorde putredo.

Quo fit ut huc veniet quondam viciosus Vlixes

Vt penis se semper alat; Diomedis imago

Hac ruet et sontes qui in equi latuere cavernis".

Non procul inspectant undantes sanguine terras

560

Qui Phrigia Minor ante fuit; qui scisma tulerunt

Scandalaque in populis lacerant se semper ut hostes.

Hic turpi ingenio qui famam laude nitentem

Offuscant hac clade luunt; nil peius honores

Rumpere quam pulcros et risu plaudere coram.

565

Demonibus tamen hac multi cecidere ruina

Stridentes ut ventus aquis. Caput unus earum

Truncatus palmis caput ante ut lumen agebat:

Conqueritur caput hoc sociis quia fregit amores

Et natis patribusque pios, quia labra fuerunt

570

Causa mali, nomen fuit huic, tumefacta, Labrissas.

Cui comes imberbis vultu livente susurrans

Semisenex sua probra animat; color ille malignus

Barbaque rara hominem viciis quemcumque recensent.

Parte alia penetrant collem putredine plenum

575

Quo stimulant se falsa cohors, quo quisque protervus

Alchimista dolens massas alternat in aurum.

Qualis in Egina dolor est dum sexus uterque

Peste ruunt sub olente polo, pars valle iacebat

Febricitans, aliquot languebant cladibus umbre;

580

Brachia, crura, genas, ventrem pars sanguinat ungue

Ob scabiem furibunda truci, lare qualis equino

Est ad equum strigili dominum cum servus obhorret;

Non aliter tabem scoriant quam pisce seniles

Quis squamas mucrone aperit. Lis tanta flagellis

585

Insita perpetuis enervat turpiter umbras.

Non magis in Semelen exarsit Iuno, Learcum

Non Athamas cum morte premit quam dente canino

Se mordent anime, nudato corpore, semper.

Stabat Mirra ciens alia se in imagine patri

590

Obsimulans, invisa dolis; hic turba procellis

Exuriunt, sitiunt scribentes falsa tabellis.

Clade Sinon carpit, fuerit quia falsus, Alexum,

In nummis hac arte sagax; ciet iste Sinonem

Cum falsus sit equo, periurus ludicris astu.

595

Cernitur ulterius ingens super ethera turris,

Cornisono stridore stupor: prope quisque Gigantum

Ferventi in puteo mugitus edidit aspros.

Non plus assiduis vomer tenuatur in arvis

Quam tenuet sua membra dolor; non Appia callis

600

Est mage trita rotis quam sint sua pectora flagris.

Iuppiter his etiam tonitru plerumque minatur

Exosus sua gesta recors. Hic, inscius omnis

Eloquii, Nembroth stat, nexus colla capistris;

Stringitur in vinclis audax per membra Fialtes

605

Rugitus leo qualis agens: sic terruit orcum,

Horreat ut Pluto, Demogorgon, Cerberus, umbre.

Labe Tipheus inest, Briareus fortis et acer,

Antheus sine fune sedens. Per saxa vagantes

Trax et Avara lacum cernunt in valle profundum;

610

Ille lacus friget plus quam gelidissimus amnis

Arcthous cum sevit hiems: stat proditor atrox

Frigore concutiens hic dentes ibidis instar.

Frigore densantur lacrime; quis perdidit aures,

Quis nasum torpente gelu, quis frigore plantas,

615

Frigore quis manuum digitos amisit in undis.

Lexicus ecce gelu comedit furibundus Aphile

Cervicem, pallore fremens. Damnatus ob illum

Cumque tribus genitis cadit atra morte famescens.

Haud secus irascens Menalippo cruda Tideus

620

Ora ferox sua dente vorat; quo maius acerbat

Hostem supplicium, plus ultor gaudet ob iram.

Lurida iam regis miseri vexilla patescunt

Ante olidas extensa fores. Heu quanta ruinis

His lamenta insunt, dolor est heu quantus ad umbras!

625

Pars in strage iacent, qualis si funera vivus

Aspectet, sua busta videns, pars, tabe morantes,

Errecte titubant ut frons agitata sub euro;

Pars sursum plantas, caput infra continet egrum

Vt radix stat crinis humo, sic arboris instar

630

Vsque gerit foliis exute frigus ob asprum.

Territus inspectu curas impulsus ad acres

Rex Tracum se prorsus odit; stat qualis anhelus

Si quis litorem sua membra extinguere cernat;

Si quem percussit fulmen mortale, caterva

635

Illi astans trepidare solet; contagia morbi

Quisque sagax metuit, venturum funus abhorrens.

Cui dea: "Ne timeas, animes te robore; stultum est

Ante diem tormenta pati; spes usque timorem

Diminuat. Forsan penas patiere minores".

640

Prospiciunt Ditem medio qui pectore sursum

Ex glatie prodibat iners; iam pulcer et insons,

Nunc sons et turpis celesti in rege superbit.

Ipse trifrons quatiens faciem per quamlibet alam

Flamem agit mortale umbris; ut lumine linces

645

Exuperet, sextas acies alit ore trifronti.

Si tria discurrant lacrime per menta, liquores

Densantur fetente gelu; delapsa labellis

Sanguis spuma fuit, prorumpens virus Echine.

Quolibet ore animam spumantem sanguine rodit

650

Stridentem "Miserere parum" quas unguibus arcens,

Vt canis ad leporem prensum, furibunda lacessit.

Cimpheas segetes numero, thima, gramen et Hible

Exuperant tormenta Herebi, superantque volucres

Aeris, equoreos pisces fluvialis et unde.

655

Hinc abeunt, celerant peiori calle sinistro

Qua possint virtute gradus. Iam regia cernunt

Atria censorum; steterant mox ante tribunal.

Regia progenies aderat Polidorus, alumni

Vt noscat tormenta trucis. Polinestor alumno

660

Mox viso indoluit, metuens pia iura miselli.

Haud secus agna lupum formidat saucia pridem

Quem vidit se stare penes; timet haud secus ales

Accipitrem visum prius ungue exempta feroci.

Auspiciis Phebi Venerisque elapsus ad Orcum

665

Scripta dedit secreta puer quibus, auspice fato,

Libera stat virtus ad sidera celsa reverti.

Sic flens est orsus: "Iugulum modo cernite Trois,

Pretores, aperite oculos! Me Tracius hospes

Fedus amicicie perimens violavit alumnum.

670

Carpsit avarus opes animans sex mille talentis

Ad clades, ad probra dolos. Si matre scelestus

Interiit, tamen hic penas patiatur atroces.

Vindicat illa scelus, conciso corpore, Teucrum;

Strage anime mulcete, patres: hoc imperat equus

675

Iuppiter. Hinc pereat Polinestoris umbra cruenti".

Rettulit huic Minos, sociis stipatus amicis:

"Vade, vale, letare, puer, tormenta sequemur;

Hic Astrea viget, nemo est impunis Averno".

Talibus exultans rediit Troianus ad axem

680

Astrigerum qua tuta quies, qua vita perennis

Fulget in eterno, contemplans sidera plausu.

Acribus insultans Minos Polinestora verbis

Fune ligat post terga manus. Mox fune satelles

Pendenti enervat sursum sua membra deorsum.

685

"Trax, scelus infandum, quecumque et crimina profer!

"Censor" ait "dic probra celer. Tot probra tabellis

His inscripta legas, aperi iam limina scriptis.

Crimina ni referes vibratus fune, fatendum

Est pena maiore scelus; calx naribus acris

690

Mox dabitur, stringet laqueus tua tempora mordax.

In cipo pollex cuneis obstrictus uterque

Te coget stridere nephas; scarabeus obintrans

Vmblicum, voces faciet te pandere sevas.

Sanguine fustis agens crus stridule, postus et igni

695

Sub pedibus lamenta acuet. Pix ignea tinget

A capite incipiens tua membra in clade triumphans.

Si nihil hec prosint faciam te cuncta fateri

Pertrucius. Dic cuncta, malum! Te lignea scindet

Ductilis impositum sub acutis machina dorsis".

700

Subticet Otrisius, librans incommoda, qualis

Est vulpes in voce canum, sed brachia litor

Fune iterum torquet connexa ruenti ab alto.

Trax miser, ob crudos stridens cruciatus agones

Iam penas tolerare nequit. Lamenta reorum

705

Visa prius faciunt ne pandat crimina penis.

Sic secum: "Cautum est clades vitare futuras,

Si possim, scelera alta silens; si fune flagellis

Pendulus exciderim, funi mea brachia linquam,

Non tamen eventus vitabo hac strage futuros.

710

Vult Minos delicta loquar: tormenta parabit

Hoc peiora satis; seriem mihi dixit eorum".

Sic utrumque agitans disponit dicere sordes

Ne flagris tot flagra greget; scelus acre piandum

Est scelere infausto. Sic orsus crimina elargit:

715

"Infelicem animam plus ne exanimate flagellis,

Censores, peccata loquar; mihi credite, dicam

Vera quidem Stigias ac si iurata paludes.

Vsque fui mendax, ornans opprobria gestis,

Iniustus, sermone sagax; hac arte parentem

720

Consequor ex atra manuali stirpe creatum.

Secessi patriis, expes et pauper, ab oris,

Post redii censitus eques. Sic dives in auro,

Sic locuples famulis, turba venerabor ab omni.

Laudibus in tantis regali ex sanguine cretum

725

Me Scithico confessus eram; dum regia fallax

Stemate castra rego, cecidit rex morte senili.

Me Traces properant sceptris regemque salutant

Dicentes: 'Probus esto choris!' Per sidera iurans

Tracibus Astream sum fraude operosus atroci.

730

Turpe est, confiteor, si degener occupet alte

Defuncte pia signa tribus: hoc crimine penas

Multiplices mereor, pompa complexus inani.

Nunc, reus infelix, aliena in laude rubesco;

Turpe iacet quod sorde venit, lex imperat ater

735

Ne corvus simulet pavonem, pulcer amictu.

Sum genere in quovis delicti sordidus, atras

Luxuries ut gallus agens, per cuncta superbus,

Invidus ad cives, viciis sum fomes iniquis.

Quid sceleri cumulem scelus ordine? Cuncta patescunt

740

In scriptis: affirmo nephas. Informis avarus

Transfixi iugulum Polidori falce scelesta.

Ha, precor ut penas aliqua pietate paretis,

Si pietas est ulla Stigi! Confessio prosit

Vera aliquantisper, minuens pietate labores".

745

His risit Minos, risit Radamantus et alter.

Sic Minos metuendus ait: "Confessio sontes

Non Herebo placat tormentis anxia dignis:

Vox vera scelerum contrito corde, satisdans

Criminibus, peccata lavat. Non ista, misellus,

750

Implesti, in superis extendens crimina terris.

Vt lex nostra iubet meritos potiere fragores.

Pace, miser, tua damna feras: in prepete gressu

Frigore sub gelido, loca scis, in secula langue.

Te quia regali mentiris sanguine cretum,

755

Prodideris quia morte Phrigem, mutileris acerbam

Hic prius ense manum, linguam mutileris et acrem".

Discessit mestus lacrimis et sanguine tingens

Qua transit Polinestor humum. Data frigora frigens

Insilit ad limphas semper mansurus olentes.

760

Optat ut hec Traces noscant incommoda, prorsus

Vota suos tetigere deos. Mox Fama susurrat

Tracibus infernos obitus plagasque tiranni.

Quid iuvat illecebris convicia pascere semper

Si finis tormenta parat? Quid profuit ira

765

Post cineres Mario, quid Sille, sanguine rumpens?

Perdidit Ariunam Damasippus, perdidit hostes

Munatius sed uterque ferox. Quid perfidus infert

Domitius tenebris Bituitum fraude superba?

Quid ferit ense Clitum surgens ex stirpe tirannus

770

Eacidum tot probra fovens? Quid Cenea prodit

Beronice? In Romam quid sic Catelina superbit?

Regnat ubique scelus, nihil est sine crimine terris

Si inspicimus fera gesta chori. Quid tanta virorum

Ingluvies regnat, torvos enixa paratus?

775

Turpe est si vicium regnet, si strenua virtus

Intereat confusa dolis. Scindamus atroces

Insidias, animent mores preconia nobis!

Simus amore graves, odiis ex pectore pulsis,

Insignes probitate pia qua Lucius ardens

780

Inclitus extraxit Cepionem carcere tristi.

Libera iam virtus radices inserat amplas

In nobis se laude parans qua Maximus ere

Captivos Fabius Penos absolvit ad urbem.

Nos alat humanis clementia rebus: ob illam

785

Cornelius sepelivit herum. Data basia gnate

Sponte Pisistratus toleravit mitis amanti.

Nostra sit officiis meus semper grata receptis

Par superans paritate avida; sic funere regni

Actalus imperium Romanis liquit honestus.

790

Est nimis obscenum, fuerit si ingrata voluntas

Obsequiis hinc inde habitis; hac turpis et atrox

Pompilius stravit Ciceronem fronte benignum.

Quolibet ingenio foveamus rite parentes,

Sint quavis in sorte siti; sic damna parentis

795

Cocta Gneum fligens animoso vindicat astu.

Germane soboli mentes acuamus ut ad nos

Auxiliis et pace hilares; sic Castor agendis

Polluxque unanimes vixerunt, sidera posthac.

Simus solertes patrie pietatis ad ulnas

800

Cogentes sua vota palam, qua Curtius undis

Mergitur putribus morbis ut liberet illam.

Dulces ad gnatos, quibus exit postera proles,

Simus eis tutela sagax; sic pignore Balbus

Constitit aufugiens inimica morte subactus.

805

Dedecet in stirpem pravam nimis esse severos,

Sufficiat si pena datur; sua pignora damnans

Brutus lege fuit nimis atrox vulnera cernens.

Iusticie auspiciis vigilemus semper honestos

Effectus ad gesta graves; quo luce Zalencus

810

Ob prolem caruit, proles cecatur et una.

Vsque pudiciciam factis et voce paremus,

Quam nescit virtute vacans; ne capta labaret

Stupris Virginius natam detrusit in auras.

Publica nempe fides servetur corde fideli.

815

Est regum servandus honor: nec fraude nec ira

Seditio in dominos animet turpissima cives.

Hannibalem contra Romanis Marte Saguntum

Exhibuit probitate fidem: ne Penus in auro

Plauderet ingenti, se et gazas igne cremarunt.

820

Semper quisque pari tedas in amore iugales

Servemus, dum Fata sinant; qua lege pudica

Alcione et Ceix vixerunt nutibus equis.

Stemus in adversis patientes; roborat acrem

Iacturam pax firma animi, qua Scevola flammis

825

Imposuit dextram, credens stravisse tirannum.

Sectemur proavos sincera mente; Camillus

Est titulos sectatus avi. sceleratus honores

Degenerat stirpis vicians Hortensius altos.

Dos est magnanimi constantia rebus agendis

830

Si libret concepta probe; cui Pontius herens

Elegit mortem potius quam linquere regem.

Integret effectus nostros moderata voluntas

Infectet ne gesta furor: succensus ob iram

Noluit Architas servum punire nocentem.

835

Exeat amplus amor odiis et lite capaci;

Quid rixis frendere iuvatur? Collega Neronis

Livius officio fidenti pace quievit.

Contineat prudens avidis si infamia surgat

Offuscans illustre decus; Samnitibus aurum

840

Neglexit pauper Curius, probitate locuples.

Abstineat Veneri dapibusque verenda propago

Si famam servare cupit; Cato Drusus opimis

Indulsere epulis, sic indulsere Dioni.

Compta rubore genas aliquo verecundia signet

845

Ne ambitio nos iugis agat; quo Crassus in alta

Sede sedens socerum rogat ut secedat ab ipso.

Demus ad heroes meritum decus usque verendos,

Cuique suus prestetur honor; quo laudibus hostes

Emilii asportant legati busta sepulcris.

850

Mutemus mores pulcris in rebus anheli

Tollentes pia facta palam; Torquatus aratro

Discessit consul pandens proba gesta Senatu.

Omina fortune timeamus, amara bifrontis

Si dulci nos melle riget; qua Nassica censu

855

Dives, inops lusus, casum deflevit atrocem.

Vitet avara lues nos, tabes prodiga vitet.

Stet pulcer per utramque modus; parasitus ab ista

Sergius evehitur, genitor pelopeius et illi.

Omnibus in gestis mendacia agentia fraudes

860

Sunt animis fugienda probis; hec degener amens

Herophilus tractans cecidit simulatus honori.

Turpe quid acturi timeamus nos sine teste,

Est testis mens vera hominum; meditemur honesta

Vt Salomon semper, Socrates ut honesta loquamur.

865

Dulcibus in studiis quibus est industria compos

Sudemus virtute hilares; qua dote triumphans

Carneides epulis sepe est oblitus edendis.

Mentibus ingenuis Superos foveamus; eorum

Libemus delubra pii, sacra thura cremantes

870

Poplite succiduo, sibi flentia verba dicemus.

Mitibus in sacris regem speculemur Olimpi

Concinctum radiante choro. Speculemur honores

Plausibus in tantis diversa et gesta polorum.

Omnia pretereunt, nihil est in sorte cadenti

875

Optandum. Que cura fremat? Qui ignita sacellis

Thura adolet supplex, est felix pace deorum,

Sorte data exultans, adversis usque benignus,

In letis adversa timet. Nihil inficit illum

Vnanimem cum quo stat gloria semper Olimpi.

880

Quid gens stulta furit si sit post busta cadaver?

Si semper mens nostra viget, vel meret ad Orcum

Vmbra ferox avidis, probitate aut gaudet in astris.

Officiis humiles Polinestoris acta ferocis

Spernamus, virtute probi; spernamus Avernum

885

Mente pii, astrigeros cupiamus stare per axes.

Hic opus exigitur; quale est cecinistis, honorem

Pierides efferte suum, super astra poetas

Tollitis eternos, sua nomina laude sacrantes.

Ipse ego sum vates, cecini si Elicone libellos

890

Vestra labris pia labra fovens. Mea cingite lauro

Tempora; nam lauri sunt premia digna poetis.

 

Laus Deo. Amen.

 

Explicit liber Polidoreidos Anthonii Baratelle

De Laureia agri Patavi. Deo gratias. Amen.

 

895

Fert octingentos liber hic duomilia versus

Atque unum quadraginta sinu; creat arte sapores

Interius placidos et cortice ludit acerbus.