Giovanni Quatrario elegiae 3

Festus in orbe dies summo celebrandus honore

      Instabat, quo virgo deum patefecit ab alvo

Virgineo, partuque suo reseravit olimpum,

      Progenies cum cara deo, Latiique stuporque

5

Cui domus Vrsino perfulgens sanguine montis

      Vsque per immensum produxit clara parentem

Suliacam dedit hic matrem qua clara priorum

      Stegmata finierant turbantes omnia parce,

Venatum Comes ire parat cui iunctior unus

10

      Frater erat natuque minor, Mediusque per equor

It Comes et reduci comitatur claxe Monarcam,

      Transalpes Rodanumque de parte petentem

Magnatum tunc turba fluit dominumque salutat

      Nobilitas antiqua domus et funera silvis

15

Concipiunt, rapidosque canes in vincla cohartant.

      Atria discessu complerunt sibila mistis

Vocibus et notus canibus pro nomine clamor,

      Guardia non Roccam misit per saxa ruentis

Impositam montis dudum pro nomine plani.

20

      Pyerides audite precor, non auribus ista

Displiceant, simulacra feram montique bicornis,

      Et loca que vestrum memorant spectantibus antrum,

Mons petit excelse purgatum saxeus aure

      Disiunctus medio vitreo in duo cornua fonte,

25

Multa per illiride prospectans equora thetis,

      Qui vocet hos colles alio quam nomine Nisam,

Hunc dextrum, levumque sacro moderamine Cirram

      Vel furit aut numquam Parnasum mente figurat,

Non nis mentis inops renuetque summus Apollo

30

      Marcia quo victus miserum stagnavit in amnem

Hunc colat, ast alium proles Semeleia liber

      Tristia qui spretus docuit miracula Thebis,

Fons latet obstruso saxis herentibus antro

      Dulcis aque liquidaque sua qui decipit unda,

35

Me memini quondam peregrinum fontis aventem

      Ductus ego citius pedibus tetigisse liquorem

Quum possent oculi limpham spectasse morantem

      Et subiti tactus mentem trepidasse favore

Pegasus hunc fodit genitusque cruore Meduse

40

      Fabula si verum memorat notissime vatum.

Vestibulum ante ipsum valvis sedantibus antrum

      Apta domus Nimphis extu peditantibus umbram

Non manibus constructa riget, forte ruentes

      Hunc lapides struxere locum formamque caverne,

45

Quam circum crescunt rupes humentibus undis

      Spumosas gelido sudantes vertice guctas.

Interea fessum studii si forte quiete

      Ire vacat nervosque pigros extendere gressu

Florida planities iacet inter saxa domosque

50

      Iuger non campi patiens sed digna choreis

Mennoidum sacrosque iuvans in calle poetas.

      Hic dirceus ager qui fecit nomina dirce

Digna mori manibus natorum morte mariti

      Quem perimit campoque iacet cumulata patenti

55

Ascripto sacris famoso crimine Musis.

      Hic locus est studiis Musarum comptus amenis

Et celebri calamo toto memorandus in orbe.

      Deficit ad laudes condignas gloria nostri

Carminis. Hortamur, summi cantate poete,

60

      Denique quo veris detur fiducia verbis.

Hic locus immense placuit tibi summe magistrer

      Astrorum clarusque simul septemplicis artis

Castella genitus mundo memorabilis Vgo.

      O mihi siqua Comes prestares gaudia vite,

65

Da pictas aliis variisque coloribus aulas,

      Da gazas aurumque simul, da feuda petenti,

Tu mihi que superest saxis da ducere vitam,

      In quibus ingenium calcar sumpsisse iuvabit,

Antipodum lucem remeans cum fuscat Apollo

70

      Linquimus has sedes castrumque petivimus amplum,

Quo Comitatus habet titulum nomenque superbum,

      Nocteque sub gelida sompno reparavimus arctus.

Interea pasti repetuntur gramine sacro,

      Solis equi, currusque ferant, dent lumina terris

75

Claustra per archinentis erant contermina capro

      Surgitur ex laribus, dominos comitamur ad aras,

Hinc dubia in letis sumuntur prandia mensis

      Postque diem medium Arbonam discessimus illinc.

Hic tenebras lux orta fugat, pulcherrimus Vgo

80

      Paulisper iunctas canibus dat cernere silvas,

Et vacuo cusu letus, comitemque revisit.

      Tertius ecce dies, cum sol nutaret in alta

Parte poli, rerum longas contraxerat umbras,

      Ire loco placuit, finem compescere ceptis,

85

Ethereum quamquam velarent fusca colorem

      Nubila, pulvereum quamquam stillantia rorem,

In nemus hinc itur ramorum brachia texens,

      Cespitibusque fovens umbras negat hostia phebo,

Angrima cui nomen populi fecere priores,

90

      Vtque solet mater damnati crimine nati

Detinuit que forte diem, ne colla securi

      Subiaceant, gaudetque simul, trepidatque futuris

Securus pro cede sua, sic lucus euntes

      Inspicit, et gaudet solitum non linquere callem,

95

Pectore dilate volvens solatia cedis,

      Tristia suspiriis expectat damna futuris.

Mictimur hinc campis large spatiantibus illac

      Aprutiumque secans flumen, dat leva petendum,

Qua vada transiecto superabat cimbula fune,

100

      Obvius occurrit domini de parte Rogatus,

Aprutii cui iura dabat Regina Iohanna,

      Legifera torquere manu, prosternere sontes,

Citra qui nostras augebat gente cohortes,

      Huius in adventu domini letatur et ultro,

105

Nobilibus verbis sese veneratur, et inde

      Piscarie tumidum ligno trasnavimus amnem.

Tunc salubres cunti ripe deponimur ultra

      Pennensi, et Cibacatum cum nocte replemus.

Ampla loco turris largis fortissima muris,

110

      Que lateres constructa tenet, calcemque lapillos,

Prominet, aspectu superans vicinia largo,

      Non perfecta tamen, nubes tactura futuris

Temporibus, si vita suum non fallat amantem,

      Subiacet inque latus castrum quod parva domorum

115

Turba replet, magnisque suis sed tenditur arvis,

      Hoc, noctem ludoque cibo, sompnoque fugamus,

Mane novo cunti propriis accingimur armis,

      Et dominos iusse multa de parte phalanges

Circumdant, Peditesque simul diversa ferarum

120

      Funera vibrantes, partim fulgentia ferro,

Pars alia e fumo torpens ignobilis usu

      Sanguine silvano cupiunt tersisse rigorem.

Hic manibus directa tenent venabula strictis,

      Innitens aprum docto configere pulsu,

125

Hic sua mortifera tollebat brachia celse

      Verba simul, mentemque parans pro cede bipenni,

Astifer iste quatit ferrata cuspide lignum

      Eminus expulsum fidens transfodere porcum,

Plurima diversis commiscent aera telis

130

      Agmina que dominos nemori comitantur euntes.

Ventum erat ad ripam summis deiectibus altam,

      Radices cui nora rapit torrentibus undis

Auctus et ad tenuem rediens estate liquorem,

      Planicies nemorosa iacet ditissima lustris,

135

Quam medius currens limphis interluit amnis,

      Parte tamen dextra non multo corpore lucus

Horret, et hinc magnis ambitus collibus, illac

      Curvato flumen circumdat tesqua meatu,

Hunc iubet ambiri media stans parte cohortis

140

      Dux Comes, et docto producens ore loquelas,

Incipit affari, rebus quoque pandere metas,

      Non mentis vultusque ferus quem martia poscunt

Bella per armatas spargentia viscere turmas,

      Non tamen et risus molles descendit ad actus,

145

Nubilium festis dignos servire choreis,

      Sed medio frons digna manet ludique minarum

Apta ministeriis educens pectore sumptis.

      Primus in explendis ordo censetur habendus

O socii, et calles tacite servare ferinos,

150

      Commissumque sibi quisquis tueatur honorem.

Retia vos subito leve contexite parti,

      Que vada setiferis panduntur voce fugatis

In fluvium, silvasque simul meliore receptu,

      Vos alii canibus quibus est fiducia morsu

155

Armatis certare feris accingite silvas,

      Ne fuga turbatos sperantibus auferat apros,

Ast alii doctis querentes naribus astent

      Immoti, dum tempus erit clamore tonadum.

Dumque ea pro iussu complentur fida benigno,

160

      Iacobus occurrit castri qui iura tenebat

Rossani, generosus avis comiteque parente,

      Retia cum canibus vaxallos duxit et amplas

Auxit opes, nemorumque necis doctissimus heros,

      Hic Comitis veniens lateri se iunxit et ambos

165

Pulcher honor iungitque manus contactus amicas

      Iste refert cum calle suo contenderet illuc,

Bis septem vidisse sues. Petitasse latebras

      In lucum, quem docta manus tunc retibus ambit,

Et digito monstratque locum non ficta locutus,

170

      Panditur in turmas vox hec venatibus aptas,

Et citius vento cuntas it fama per auras,

      Corda recalfecit factis plus frigore flammis.

Ibat agens socios fervens pulcherrimus Vgo,

      Fortis equo, letamque tenens sub pectore mentem

175

Gaudet ut e silvis erumpant monstra ferarum,

      Degeneres doceant animos, monstrentque feroces,

Vt puer Ascanius libie in convallibus astans

      Gaudet equo iamque hos cursu iam preterit illos,

Spumantemque dari pecora inter intertia votis

180

      Optat aprum. Aut fulvum descendere monte leonem,

Addidit ad laudem iuvenis plus iste laboris,

      Desiliit lato rapiens venabula ferro,

It pedibus stirpi cupiens invadere porcum,

      Grandis honor silvis. Propius constare periclo.

185

Quem quum coniunctus eram, retinere precando

      Frustrabar, passusque suos hac voce retentans,

Parce meo iuvenis temerarius esse periclo,

      Neve feras quibus arma dedit natura lacesse,

Ille tamen menti potius virtute calenti

190

      Obsequitur medio rumpens sermone loquelas,

Nobilium periere preces. Vis acta revulsit

      Multorum tandemque fero supereminet ardens,

Nuntius adventat nemoris de parte parati,

      Quid satis o domini narrat, discurrite silvas,

195

Tempus adest, nocuere more, veniamque merentur.

      Narretis nunc vera dee quis clamor ad auras

Exoritur sonitusque frequens per tesqua latrantum

      Insultusque virum, multus discursus equorum,

Dedignor, non ista meo commictite plectro.

200

      Interea vario torqueri murmure lucus

Incipit, et resono volvebat corpore voces,

      Fertur equo Comes arcta tenens venabula dextra,

Et parem nemoris cursu transfodit opaco,

      In flumen, silvasque rotat qua retia desunt,

205

Expectans si silva parit trepidabile quicquam

      Extimplo vox aucta virum, clamorque latrantum

Ostendunt turbasse feras, discurritur illis

      Hac, illac, rostrosa tamen frendendibus ora,

Hec ruit in funes summis conatibus expers

210

      Consilii, nisuque suo convolvitur illis,

Clamosam ferris prebens per retia mortem.

      Hec alia de parte furit, non impetus illi

Suffecit, licet ipsa trahat cum retibus omnem,

      Materiam secum nemoris sudibusve revulsis,

215

Sternitur in iaculis ferrata cede quievit.

      His fuerat proles, densisve territa silvis

Emicat in spatium, varians vertigine calles

      Ensifero letans equitum super agmina cursu,

Infelix, avidam canibus dans auribus escam.

220

      Hic prendit non tactus adhuc, sed victa dolore

Complent ora suis nemorum stridoribus auram.

      Dissicit hic nando fluvium, cui lancea costis

Hesit, et emisso crevit tunc unda cruore.

      Vndique fit rumor, gaudent hinc inde cohortes,

225

Quisque suum vacuat spirantia viscera ventre,

      Inque novem subito pulcher stat corpora finis.

Taliter his gestis, comes heros funera lustrat

      Perque loci partes varias, que strata iacebant

Sanguinolenta, suo spargebant arva cruore,

230

      Visit, et in sotium subito se colligit agmen,

Solicitans animos rerum novitate morantes.

      Quid stamus Iuvenes, factis herere tuendo

Non opus est, tendit virtus inhiatque futuris,

      Tentemus silvis aliis extrudere siqua

235

Forte latent nostro non propulsata fragore,

      Cum canibus, nostrosque iuvat circumdare lucos,

Semita nos gressu longat que vepribus horret,

      Pannorumque rapax equitum male pervia calli,

Desilimus, manibusque ferum fert quisque sequentem

240

      In spatium, meliusque patens spectantibus arvum.

Obvia succurrunt rabidas vincentia fauces

      His campis misto multoque diaria bacho,

Mandimus instantes leti rapimusque vicissim,

      Et diversa locis ignens stat turba coronans,

245

Tandem repleti cibis animisque repente

      Tollimur hinc, multis volventes agmina campis,

Successu primo, turrim repetivimus amplam,

      Cum nox fusca suis orbem complectitur alis.

At postquam confecta die sermone recursant,

250

      Virtutem fecisse iuvat, spectasse pudebat,

Post celebres mensas, statuunt pro luce futura

      Quo domini silvas accedant more paratis,

Fessa suo quisquis deponat membra sopori.

      Rumpitur aurora sompnus surgente cubili,

255

Titonisque senis, tenebris renintentis eandem,

      Et phebus pelago madidus surgebat eco,

Non radiis penetrare valens, nam nubila terras

      Obvolvunt nix uda solo descendit aquoso.

Ardent corda viris nullo tepefacta labore

260

      Quin nemora exagitent, subiit melioris ymago

Ominis, et canibus capreos extrudere tesquis

      In campos quos silva rotat ceu claustra iacentes,

Cunta simul lubricumque equitum peditumque caterva

      Carpit iter, malefida ferens vestigia plantis,

265

Sed deus aut natura, dei frenata lupato

      Aspiciens nullo reprimi terrore virosque,

In subitum rediit melior conversa favorem,

      Propulit excelse tacitas super aera nubes,

Suspenditque nives, aliasquas cogit in horas,

270

      Incipiunt oculis silve se ostendere postquam

Rarescunt nimbi, melior quos aura fugabat,

      Mitior est aer, lucos spectamus apertos,

Stat tamen asconsus radiis nec fulget Apollo.

      Arva iacent nullos inseque levantia colles,

275

Larga situ nemorum multis spatiantia campis

      Ad cererem, satirosque leve aptissima partim

Differtis trabibus summo salientia celo

      Partim vota sui superant in messe coloni,

Vomere qui largis commisit semina sulcis,

280

      Hec aliis regio duplici sedatur ab arvis

Amne, latus dextrum pelago Piscaria inundat,

      Levum Nora suis torquet variabilis undis,

Et quamquam fauces pateant aditusque capaces

      Paulatim laxos acuunt currentia campos

285

Flumina, et in bivium a sese miscentur aquarum

      Dant metas, finitque simul non cognitus ultra

Nora, suum perdens maiori flumine nomen.

      Huc pedites aditus campi vicina tonando

Per iuga descendunt, certant demergere largo

290

      Aut animal bello validum pugnaque timendum,

Sive fuga dubiam petitans per plana salutem,

      Vtque Comes sotiique simul spectacla ferarum

Aspiciant, mistusque miles discursit in apros,

      Actentus largis speculans qui prestat in arvis,

295

Non tamen aspirat primo fortuna labori,

      Nam quamquam silvas multus venator oberret,

Ante tamen spatio rumor se iunxit equorum

      Descendes ac ulla queant animalia bellis

Exprimere, et plenum † turbare cubile,

300

      Iungimur imbelles. Cecidit de corde parumper

Fervor, et in dubiis versantur vota futuris,

      Tunc subitum vallis stridorem miserat apri,

Quem canis obductum multa vertigine tandem

      Actigit expectans multa virtute patronum,

305

Curritur, Ille canem luctatur scindere rostro,

      Ipse tenax giro ductus deluserat omnes,

Adiutus iaculis primum dedit ore triumphum,

      Post profugum leva capreum dant lina retentum,

Tuncque Comes reflectit iter collasque sinistrat

310

      Itque nichil facti pendens exordia, namque

Collibus aspexit per quos modo venerat agmen

      Setigerum fugitare retro manibusque revulsum

Indignans cur tantus amens nos luserit error,

      Cumque itur in campis rapitur quos flumen utrumque

315

Circuit in variis condentes bruta locellis

      Et capreos quibus ipsa dies moribunda reluxit,

Tunc populus Comitem silvas dispersus in omnes

      Sentit abire loco. Redeunt et multa ferarum

Corpora narrabant variis prostrata periclis,

320

      Ex quibus obdensas nemorum perque avia silvas

Nil nisi longinquus pervenit rumor ad aures

      Attentas domini capientes talia signis,

Iamque per erratis silvis exiverat agmen

      In spatium dominosque rotant et verba parantis

325

Expectant Comitis cuius pendebat ab ore

      Fulctus ab obsequium reverens exercitus omnis

Iacobus insidias struit et circumspicit arvum

      Non avidus mactare feras sed cernere cursus

Per dubios turbasque hilari miscere tumultu.

330

      Piscarie de parte iacet commistaque tesquis

Silvula lustrosis, flatu vessata latrantum

      Atque hominum iactu crebro questuque sonanti.

Extimplo offensus capreus non audet abire

      Sentibus et se reflectens hinc inde latebris

335

Prosilit in spatium tandem pulsore coactus,

      Cunta videns circum celerem texentia mortem.

Hic postquam periturus erat, sic forte putabat

      Cordibus in brutis quicquam si mentis inheret.

Gratus ero domino per quem secura tot annis

340

      Pasqua decerpsi. Reddam pro munere mortem.

Iam satis indulxisse dies sibi denique dignum,

      Emoriar, mors ipsa dabit nichil esse timendum.

Gratius ut fiat varios sinuabor in orbes,

      Atque canum allassus equitum peditumque catervas

345

Eludam, miscebo viros multumque rotabo

      Vt capiant fessum tandem pro morte triumphum,

Herois et tanti quondam sermone revolvar.

      Hec secum, cepitque fugam quam multus utrinque

Obliquus latrantum iactus territat atque

350

      Subsessor quacumque fugit sibi nascitur hostis.

Delia tantus errat rumor de gente cohortus

      Hosti equidem frustra tonuisset Iuppiter alto.

Nunc quoque per medios equites peditesque canesque

      Labitur et cuntos sperantes sistere predam

355

Evacuat cernitque vadum et se saltibus effert.

      Nunc similis capto est hominumque canumque coronis,

Nunc manibus se proripit et circumvolat agros

      Perfida turba canum sequitur certantque triumpho.

Certat quisque fere femori pendere priorque

360

      Aera deceptus collidit falcibus iste.

Dat spacium. Spes vana dedit titubare parumper,

      Nititur ille canes cursu vitare propinquos.

Et multos villat sperantes prendere rictus.

      Cogitur infelix obiectibus undique factis

365

Obversus rabidas iterum quoque radere mortes.

      Illic rictosos posses spectasse melamphos

Spartanasque alias alios quoque nare valentes

      Et morsu innobates dorceos Archades atque

Cumque nothis variis varia de gente creatis

370

      Namque dolosa matris cernetur stirpe lacissa

Atque nape meliore licet concepta sub alvo,

      Hanc lupus inque canem calidam dempsit adulter,

Protrabar in longum faciam fastidia verbis

      Ni meus iste canum sermo resercetur ab ore,

375

Sed prius ex digitis calamus pelletur inanis

      Quam vos, o catuli, fratres avidique gemelli

Preteream Boccarde niger, Spangiole nivalis.

      Ista canum species simplex generosa parentum

Amborum quos una dedit fetura sororem

380

      Et fratrem mirum servantes semper amorem.

Tristanus virtute sua magnoque decore,

      Vir fuit et frater fratri nec nupta viroque

Cedebat Gisopta suo vel nomine vel re.

      Avinione tulit grato pro munere condam

385

Hos Comes ex terris nuper sublatus in astra.

      Cum regina suum pro se misisset Achatem.

Mors nemorum Tristanus erat qui monstra ferarum

      Perdomuit fortisque gerens in bella trilicem.

Morte superventus cara cum coniuge tandem

390

      Aera dimissis catulis vitamque reliquit.

Hii capreum longi fessum certamine cursus

      Infestant patruisque vigor resipiscit in illis.

Cogunt in Cererem madidam transisse sequendo

      Quam noviter sulcis avidus commisit arator,

395

Cornipedi malefida fere vestigia dantem.

      Subsidet oppressu pavidumque retentat anelum,

Sistitur attractu primo morsuque retrorso,

      Procubuit subitoque canum iacet ore sepultus.

Vt cecidit multa tandem vix falce revulsus

400

      Totus erat vulnus remanent pro viscera pelle

Credo equidem varios cum se volvebat in orbes

      Meque Comes querebat, enim constringe cachinnum,

Quo cora, periisse velit ne carmine ficto

      Scripturus miseri variem spectacula fati.

405

Sic fuit et talos tetigit nostrosque cadendo

      Infelix rabidis stravit se faucibus escam.

At tu pulchre nimis procerum pulcherrimus Vgo,

      Gaudia tot letis nostri miscesque sinistri.

Et nihil effectum fuerat te iudice si non

410

      Culpasset vestro mordendus ab ore Iohannes.

Et Sulmonigenas nemorum sat letus inertes

      Risisses. Ludisque tuis verecundus haberer.

Quid referam, veniaque sua culpabitur auctor.

      Munere pro magno vester venerabilis abbas

415

Proth venerandus homo domino mentitus amico

      Dat geminos fratres, nigris quibus integra villis

Pellis erat, tactusque manuum passura dolenter

      Illis ira modum super rabiesque nefanda,

Affuit applausu nulla placabilis arte.

420

      Qua precor et dantis femorum genitalia vellant

Castigent venerem antiquam rapiantque futuram

      Auctoremque suo repetant mendacia damno.

Que michi decepto tantum potuere ruborem

      Imprimere, ac turbis variis fecisse cachinnum.

425

Alter erat fratrum nostro suspensus ab armo,

      Funicolo villis vario quem tempora postquam

Ad nostri duxere feram contermina iactus,

      Irrito languore suo non arrigit aures,

Non acuit mentem, gemuit, nec fune ligatus

430

      Non trahit enissus laqueum violatque tenentem.

Truncus erat, nullo vivebant corda favore.

      Hunc postquam delusus eram sub laudibus illis

Vi traho tractumque fere proiecto sub armum

      Iam fesse, pauca potuit virtute triumphum

435

Eripere et laudes domini peperisse tenentis.

      Degener ipse fugam arripuit ceu turba luporum

Agmina cunta canum foret apparerentque trementem.

      Vade canis maledicte tue maledicta parentis

Vbera vade foco pereat quete educat edes.

440

      Tu moriare senes pulsus dehinc morte senecta

Extrahat articulos macies totusque rigescas

      Rugosus saniemque fluant de corpore squame.

Sis villis exutus iners, pro vellere musce

      Et pulices nigrent penetrent tua tergora rostris.

445

Hec satis inque canem, sed cur notissimus error

      Implicuit nigro me spem posuisse latranti?

Omnia nigra malum portendunt sepius omen,

      Tartara nigra manent, dominis nigresscit eorum,

Assimilis vere furvens depingitur omnis

450

      Demonis effigies, subito nos territat Indus

Nigrantesque herebi dominis pagana dicavit

      Relligio facies, fantasmata nocte videntur,

Sed peregrina quidem nimium mea vota morantur

      Tristia si verum memorat Terentius ipse.

455

Fata canis furvens edi, cui se ingerit infert

      Ergo deceptum poteris risisse Iohannem

Vgo valens nemorum nec se clamabis inertem

      Gratia salva tui maneat vigeatque perennis.

Et melior lusa veniat sententia mente.

460

      Sed repet spatiata nimis mea cimbula cursum,

A quo discendens vanum sat lusit in equor.

      Post caprei celebrem casum letanter in unum

Lassa famos populos cumulat largusque paratus

      Et Cereris Bachique simul mentesque reprensant.

465

Venantes, dominus tripode prosistit inerti,

      Baronesque simul numero quos dicere longum est.

Me tamen ex turbis quum memorare necesse

      Ne nevum turpem vocitent in corpore mendam.

Diligis alme Comes minimi non inmemor altis

470

      Atque vocas, pareo, placuit pretendere dextra

Sublatam mense patinam verbisque sequendo

      Delige quem melius poteris tibi suscipe bolum,

Nec pudeat raptim socios equare, Iohannes,

      Tempore cunta placent, amat hoc qui respuit illud,

475

Desipiasque loco sapere est variumque videri.

      Obsequor et flexus capio quid promptius extat.

Forte capo semesus erat cui pinguia collum

      Vestimenta beant, sinui qua iungitur, ergo

Hocque traho credens sinui non esse ligatum.

480

      Decipior, tractum, scapulas suspendit at ille

Spinam spina trahit, tumidos ab domine clunes.

      Naufraga sicque manu suspensa est navis ab alta.

Subrides cogisque parum nutare sed audax

      Sublatam rapio tanto quoque turbine predam,

485

Quid iuris morisque simul contendere pulcrum

      An iusto maculer tanta sermone rapina?

Postponam clipeo forsan mea pectora, forsan

      Qui ferrum ferro poterit pepulisse petulcum?

Parvum parva decent, fateor, sed magnaque magnum.

490

      Antigono Cinicus petiit querendo talentum.

Rex ait, plus est cinico quam competat ille.

      Ast assem respondit enim minus esse quod illi

Competeret regi. Cinicum dimisit inanem.

      Fecit ut obscuras faceret somnia mentes

495

In dando capiendo simul, sed lucidat illas

      Magnus Alexander pugili cum traderet urbem.

Invidiam tanti refugit quoque muneris ille,

      Fortuneque sue dispar fore dixit, at ipse:

Non te quod deceat quero nunc sumere, sed quid

500

      Me dare. Monstravit donum decuisse minorem,

Non sibi sed danti domino captare coequum.

      Vinco equidem, et tanta licuit michi sumere dextra

Intactum si forte foret iam fine caponem,

      Et decuit tanto tantum me sumere acervo.

505

Alme Comes, te dona decent non parvula magnum.

      Finis erat mensis cum Iustitiarius orat

Discessum phebumque videt restantia celi

      Declivi properare fuga breviterque ruentem.

Ante Theatinam repetat quam cursiger urbem,

510

      Vi multa substentus abit tandemque valete

Dixit, io domini vincat successus aventes,

      Nec minimum mactasse feras apros capreosque

Quindenas. Callem rapiens evanuit illinc.

      Restabat campi spatium quem flumen utrumque

515

Terminat ammistum filia flavebat inani.

      Hic sotii caprei surgunt, quos digregat ardens

Visque canum celoque ruens ceu strictus in alas

      Ancipiter, socias turbat stridore columbas.

Obvolvunt campos cursu non exitus illis

520

      Piscarie de parte patet, sed nora sinister

Datque vadum undarum pauper non actus ab imbre.

      At pelagi dextrum porci navere per amnem.

Nec dominum fugiunt aliis nam regnat in arvis.

      Hic igitur laudis variis cursuque peractis

525

Sparsa manus militum campis se colligit atque

      Constipant Comitem pacem cui linquere silvis.

Iam placet et votis plenum finire laborem.

      Vertimur et castrum solitum turremque replemus.

Nex silet et placido demulcet menbra sopore,

530

      Quam pepulit lux orta sequens sonnosque fugavit.

Tunc dominus rerumque memor, nam seria ludis

      Ammiscere satis didicit, circumspicit ipsa

Menia, dilatat fossas operique ministros

      Ingerit et longius prospectat temporis usum.

535

Principibus natura viris cur nescio multum

      Vt sapiant concessit enim superentque minores,

Pectore et absconsi presciscant signa futuri,

      Quos veniens rebus consors iam detegit ordo

Cantandus meliore lira; nos ista sequamur.

540

      Cessimus hinc sero cimbaque renavimus amnem.

Nosque Theatinis campis comitatur Apollo,

      Et subitam noctem terris diffudit Olimpus.

Silva situ furvens noctis furventior umbris

      Angrima nos sorbet torvis densissima ramis.

545

Precedo vestrumque meo propello periclum.

      Vgo libens vultusque novo preterritus ictu

Ammonet et dictis: caveas hic virga molestat,

      Hic truncus, nunc flecte caput, nunc pende sinister,

Nunc dexter, foveamque cave rivumque voracem,

550

      Contrahe nuncque pedes. Tandem vix nocte maligna

Indennes sacra Arbone requevimus ede.

      Nocte alia hospicium Manupelli sumpsimus. Illinc

Guardia vos retrahit festum celebrare propinquum.

      At me Sulmo meus florum flos inclitus omni

555

Aprutio, redolens morum gravidusque metallis

      Allicit et senio mater confecta iacenti.

Ite alacres domini, virtus vos tempus in omne

      Perpetuet serusque dies vos redat Olimpo.

Hec cecini tantillus ego. sed marcia quisnam

560

      Principia eventusque canet. Crepitusque tubarum

Vexilloque suo sine se volitante per auras

      Castraque saxose subcinta cacumine montum

Defecisse simul. Vicinos pace superbos

      Armata tetigisse manu. Monstrasseque ludis

565

Quid rabie succensus erit poteritque coruscus.

      Non humeros tantis onerabo credite nostros

Emonium hec vatem cupiunt vel forte Maronem.

      Crescit in immensum virtus etate leonis

Vt catulus cui nulla suos sua sanguine rictus

570

      Preda fovet, sed vivit adhuc de cede parentum.

Creditus ipse sibi postquam per gramina taurum

      Cornupetare videt. Natura irrisus in ipsum

Se movet, et retinet. Movet et se seque retentat,

      Nutat et insolitis primum se credere bellis.

575

Mox semel expertus. Fidens disquirit hiando

      Quod voret. Et tamen stratis quinque pepercit.

Sic iuvenem nostrum Comitem tentata iuventus

      Exercet. Memoroque viro procumbite tanto.

Vtque sibi lenem reddat patientia mentem.

580

      Qui sibi vicinis cupitis bene degere terris.