Cristoforo Landino Xandra 2

Reference basis text: A. Perosa, 1939

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano

Other sections


1. ad Petrum Medicem

Nostri certa salus, Medices, quo sospite numquam

      Defuerunt sacris praemia virginibus,

Quo duce Tyrrhenis deductum montibus Arnum

      Praeferet Aoniis turba canora iugis;

5

Publica si quando cessant tibi munera et audes

      Instaurare brevi seria longa ioco,

Ne pudeat nostros percurrere, Petre, libellos,

      Et nugas hilari fronte probare meas.

Magnos magna decent, fateor: tamen haec quoque fessos

10

      Quae reparent animos, ne fugienda putes.

Scipio nam quantus, cessit cui Punica virtus,

      Fortia cum Libyci contudit arma ducis;

Hunc tamen in placido viderunt otia ludo

      Ostrea Campano spargere lecta salo.

15

Tristius in terris quam Stoica dicta Catonis,

      Nil Danai, Latii nil meminere viri;

Hic tamen ad multam convivia ducere noctem,

      Et solitus curas saepe levare mero.

Sic tu, quo magni populi flectuntur habenae,

20

      Dum legis haec, sanctum pone supercilium.

Saepe tibi reditus, Petre, ad maiora dabuntur,

      Si reparas mentem, qua geris illa, iocis.

 

2. ad Petrum Medicem

Carminibus nostris veniet tibi si qua voluptas,

      Vt releves animum, carmina nostra leges.

Quod si nec salibus poterunt ullove lepore

      Te retinere, Petre, tu tamen illa leges.

5

Sic rex Peliacus quamvis non docta poetae

      Suscepit laeta carmina fronte tamen,

Et magis offitium studiosi hunc movit amici

      Quam tardum vatis laeserat ingenium.

Ergo non munus, sed dantis munera mentem

10

      Inspice! Sicque libens carmina nostra leges.

Nam tam magnificus non est qui maxima donat,

      Quam qui parva libens sumere dona potest.

 

3. contra avaros

Divitias vobis varis quaerantur, avari,

      Artibus, ut multas arca recondat opes.

Atque alius terras primo sub sole calentes

      Et petat Eoo litora iuncta salo.

5

Alter ad extremas Hispani gurgitis urbes

      Merce gravem Tusco solvat ab amne ratem,

Adversasque hiemes durus fluctusque marinos

      Substineat navi saepe labante miser.

Ast hic militiae saevos tolerare labores

10

      Discat et ad sonitum castra movere tubae,

Saepeque brumales horrenti sub Iove noctes

      Exigat aut pluvio sidere currat iter.

Quid tamen hinc pretii post tanta pericula vitae

      Proveniet? Semper ut miser esse velim!

15

An tanti est digitos nitidis ornare lapillis,

      Vel Tyrio bibulam murice ferre togam?

Verum agite, o cupidi: sed quantum crescet acervus

      Nummorum, tantum crescet avara sitis.

Sollicita assiduis involvite pectora curis,

20

      Nec veniat vobis laetior ulla dies.

Me nec pauperies, nec tristior ulla cupido

      Impellet patrio longius ire solo.

Quod mihi si Musis fieri contingat amicum,

      Illarumque meo si sonet ore furor,

25

Tunc ego Persarum ditissima limina regum

      Ridebo, aut siquid pulchrius Indus habet.

Tunc dignum nostra carmen cantare puella

      Dulce erit, et dominae sic placuisse meae;

Tunc tua forma meis nitide depicta libellis

30

      Diffugiet nigros, aurea Xandra, rogos.

Verum agite, o Musae, mihi maxima numina, Musae,

      Iam liceat vestro pellere fonte sitim!

Me vestrum ventura aetas cognoscat alumnum,

      Eductum vestris sentiat esse iugis.

35

Quod si me indignum vos tanto munere, divae,

      Ducitis et nostri gratia nulla movet,

Hoc saltem tali libeat praestare puellae:

      Non mihi, sed dominae carmina vestra peto.

Quae si forte suo sic defraudetur honore,

40

      Invidia nemo vos caruisse putet.

Castior haec Helene est; fuerat nec pulchrior illa,

      Smyrnaeam potuit quae meruisse tubam.

 

4. ad Xandram

Callimachus roseam Graia testudine nympham

      Et dominae lusit cygnea colla suae.

Dicere sed Latio voluit te, Cynthia, plectro

      Hic, cuius nota est Asis ob ingenium.

5

At Petrarca tuas versu cantavit Etrusco,

      Laura, comas: doctus carmina docta facit.

Lauram cantavit, qua se sua Gallia iactet

      Et nuribus Tuscis cedere velle neget.

Ast ego nec Graia cithara nec posse Latina

10

      Sat videor: Tusce carmina nulla cano.

Et tamen imperium dominae sua colla volentis

      Dicier in versus surgere saepe iubet.

Quid faciam? Pudor est indictum linquere crinem,

      Possit Apollineas qui superare comas,

15

Nec narrare manus longas et lumina nigra,

      Labraque Paestanis non imitanda rosis.

Verum Scipiadae gracili tam grandia facta

      Ausus erat priscus ore poeta loqui,

Facta Sophocleo dignissima syrmate condi

20

      Exiguo versu dicere non potuit.

Teque ego, Xandra, canam. Proh sors indigna duorum!

      Huc se debuerat Mantua docta dare.

Ille duces vicit Latio Romaeque tremendos,

      Te virtute prior nulla puella fuit.

25

Nam neque tam moveor taurinis captus ocellis,

      Ista satis quamvis causa furoris erat,

Quam quod nec mores desunt in cuncta venusti,

      Libera nec quicquid nosse puella velit.

Sive illam videas tractantem seria, dices

30

      Pallada nequicquam posse decere magis;

Sive iocos, sed quos laudet censura priorum,

      Credas tunc Iulos illius ore loqui.

Cantat ut invidia possit torquere sorores

      Aonias, Phoebi vel superare lyram.

35

Cedite iam Charites, nam vobis doctior una est,

      Quae movet ad numerum nostra puella pedes.

Huic pudor in faciem ducit persaepe colorem,

      Qualem purpureas cernis habere rosas;

Sed pudor ingenuus subtingens ora genasque,

40

      Quem nimis amota rusticitate decet.

Quando gravis cuiquam, quando non cuncta modeste,

      Quando loquax visa est, aut taciturna nimis?

Haec possunt silices, haec ferrea pectora, tigres,

      Flectere et hirsutas cogere amare feras;

45

Nedum me, facilis molli quem pectore finxit

      Natura atque Erato mollia corda facit?

 

5. ad Xandram

Ergo sic nostrae transibunt dura iuventae

      Tempora? nec fiet mitior illa mihi?

Hocne fides meruit, qua me saevissima, numquam

      Notior in terris ullus amator erit?

5

Sed te non lacrimae non verba precantia flectunt,

      Non animum mollit nostra querela tuum;

Cedam ego: nam furor est tali servire puellae,

      Ferrea quae duro pectore corda gerit.

Iam tibi, iam liceat, miser o Landine, catenas

10

      Frangere et a duro demere colla iugo:

Sed nimis, heu, sero datur haec medicina furenti!

      Iam mea sanari vulnera nulla queunt.

Tunc potui, recta rectus dura mente vigebat

      Sensus et intacto pecore liber eram;

15

Nunc qua ducit amor, qua me rapit, usque sequendus:

      Heu nimium nobis imperiosus amor!

Ille quidem felix divisque beatior ipsis,

      Qui fugit imperium, saeve Cupido, tuum.

Hem, quibus annexi vinclis urgemur amantes,

20

      Hem quibus addictos legibus esse iuvat!

Est puer, est caecus, cui nos parere necesse est;

      Sed puer et caecus nocte dieque premit.

At verum fatear: nostra est haec culpa. Quis illum

      Arguat? Invitus non iubet ille puer.

25

Nostra nimis nobis nocet indulgentia; pectus

      Otia ni teneant, nullus adibit amor.

Haec possunt dulci venas complere veneno,

      Ignibus haec praebent semina magna malis.

Immo potens deus ille puer, cui caetera cedunt

30

      Numina; quem summus Iuppiter ipse timet.

Es pharetra et certa trepidandus, Phoebe, sagitta,

      Qua tumidae Niobes pignora multa iacent;

Non tamen his armis stimulos arcere molestos,

      Nec potes ardentes pellere corde faces.

35

Mille quidem iactet Mars se obtruncasse Gigantes,

      Terrigenum timuit cum fera bella polus;

Hic tamen et faculis pueri, puerique pharetris

      Cessit et, heu, superis fabula nota fuit.

Quid Venerem matrem, quid te Neptune, quid illum

40

      Nunc referam, falsi quem iuba texit equi?

Cuncta Cupidineae possunt vincire catenae:

      Stultus erit qui te deneget esse deum.

At mihi si liceat vinclis impune solutis

      Nunc animi certo vivere consilio,

45

Non tamen ipse meam cupiam fugisse puellam;

      Libertas tanti non erit ulla mihi.

An ego tam demens, tales ut linquere ocellos

      Atque tua forma, Xandra, carere velim?

Sis, licet, et Daphne penitus crudelior ipsa,

50

      Aut quae Mercurio clausit amoris iter;

Immitis nobis fastus obpone superbos,

      Inque meum exerce tristia iura caput.

Haec satius multo tibi me tolerasse putabo

      Alterius firmam quam coluisse fidem.

55

Quod me si primis properas extinguere in annis,

      Nil ego de fatis quod querar inveniam.

Nam Paris atque Hector, magnae pars optima Troiae,

      Et Grai ad Troiam tot cecidere duces;

Semina tam dirae cladis tribuisse Lacaena

60

      Fertur, nec Xandra pulchrior illa fuit.

 

6. ad Petrum Medicem de suis
et Maecenatis laudibus

Purpureis semper vernent tibi busta rosetis,

      Inque tuum tellus sit levis usque caput,

Vlla nec Elysios passim celebrata per agros

      Quam tua, Maecenas, rideat umbra magis,

5

Maecenas, inopes quondam miserate poetas,

      Maecenas Phoebi Pieridumque decus!

Te duce grandisonans consurgit in arma virumque,

      Olim qui denas vix cecinisset oves.

Alter erat tenuis pauper praeconis alumnus,

10

      Cuius erat Lalagen dicere posse labor;

Hic ubi Campanos a te deductus in agros

      Pauperiem verso sensit abire pede,

Protinus heroum Lesboo carmine laudes

      Et superum cecinit dulcia furta deum:

15

Nec mirum, tristi pulsis e pectore curis

      Libera si tantum mens agitabat opus.

Sed nunc Maecenas Tyrrhenis alter in oris

      Conspicitur, claris qui favet ingeniis.

Vos modo sublimi, vates, consurgite versu,

20

      Qui cupitis sacra cingere fronde caput,

Sive Sophocleis libet haec cantare cothurnis,

      Seu iuvat Aonii ludere more senis.

Nam Medicum Fesulis stabunt dum fulta columnis

      Atria magnanimis concelebrata viris,

25

Nec vos materies nec merces carminis unquam

      Deseret: hoc virtus praestat utrumque Petri.

Ille colit Musas, doctos colit ille poetas,

      Vnquam nec merita laude carere sinit.

Nam novit quaecumque armis, quaecumque togata

30

      Pace gerant clari nobilitate viri,

Ni fuerint magno Musarum fulta favore,

      Tendere in aeternum non reditura situm.

Ergo colit doctos, doctorum et carmine vatum

      Quae sint digna cani, maxima facta gerit.

35

Nusquam magnanimo genitus fortique parente

      Inceptis gravibus degener ipse fuit.

Nam tantum emicuit iuvenili in pectore quondam

      Consilium, quantum vix solet esse seni.

Inque dies crevit virtus crescentibus annis,

40

      Seque tulit gradibus accumulata novis.

Vnde et maturo gravior cum accesserat aetas,

      Nam cuncta ex usu mens meliora facit,

Quid mage iam sanctum vel quid divinius unquam

      Lydius Etrusca vidit in urbe leo?

45

Ergo agite, o vates, sublimi insurgite versu,

      Seu libeat natum dicere sive patrem,

Iam canite altisono Medicum pia carmine facta,

      Quis servata salus saepe fuit patriae.

Et si vos patriae pietas tenet ulla, parentes

50

      Iam patriae versu concelebrate novo.

 

7. ad Xandram

Quarta nimis misero mihi iam devolvitur aestas

      Ex qua, Xandra, tuus me male vexat amor;

Talis amor qualem nec mater sensit Amoris,

      Cum stupuit vultus, pulcher Adoni, tuos;

5

Pontica nec qualem sensit male sana puella,

      Aesonidae timuit cum iuga saeva suo.

Ardebant ambae misere, penitusque medullas

      Exurens ibat tosta per ossa calor.

At mea si spectes quantae praecordia flammae

10

      Involvant, quantis ignibus urat amor,

Vltima iam nostri poterit scintilla caloris

      Colchidos et Veneris exuperare faces.

Me miserum! Non ora cibus, non lumina somnus

      Intrat et in toto corpore nulla quies.

15

Multaque iam fractum quassant suspiria pectus:

      Sic miser in luctu tempora nostra tero.

Ah quotiens totas gelido sub sidere noctes

      Egimus ante tuas, dura puella, fores,

Tristiaque in iunctos torquens convicia postes

20

      Lugebam misero limina clausa mihi!

Heu, modo vernali suspendi flore coronas,

      Intexens rubris lilia cana rosis,

Et modo per rimam tenui sub voce querelas

      Immisi et tenui verba notata sono.

25

At cecini surdae; nam cum tibi carmina dicto,

      Protinus aspideis auribus ista caves.

Sed iam tam saevo subducere lintea vento

      Tempus adest; portum fessa carina petat!

Tempus adest requiem tanto praestare labori,

30

      Nostraque disrupto solvere colla iugo;

Seu iuvat aeterno pectus damnare furore,

      Altera mi dabitur, quae velit esse mea.

Tu, quamvis tibi sim marcenti vilior herba,

      Nec nostrae tangant pectora dura preces,

35

Amissum frustra quondam revocabis amicum;

      Ista tibi penitus verba superba cadent.

Novi ego: poscentes semper lusistis amantes,

      Irrisae cupitis sponte subire viros.

Oenone Paridem nimium patienter amavit,

40

      Dum putat igne suo posse perire Parim.

Ast ubi Tyndaridos iuvenis succensus amore

      Iliacas movit per freta longa rates,

Tum primum damnasse suos, male saucia, fastus

      Dicitur et flammis incaluisse novis.

45

Tum primum penitus non indulsisse furori

      Et doluit lentae damna subisse morae.

Ah quotiens patris recubans resupina sub antro

      Torsit in absentem talia verba Parim:

Men refugis tanto, crudelis, flumine natam,

50

      Qua sine iurabas posse placere nihil?

Illa ego, si nescis, sum quam laudare solebas,

      Praeferre et cunctis, perfide, Naiadibus.

Nunc aliam sequeris, pro qua Troiana iuventus

      Occidat et Priami Pergama celsa ruant.

55

Talibus implebat iuga proxima saepe querelis,

      Et gemitum audierat iam nemus omne suum.

Quin etiam lacrimis fluvios auxisse paternos

      Fama fuit: tantus sensibus ardor erat.

Non tamen his lacrimis Phrygiam retinere carinam,

60

      Nec Paridos potuit sistere vela sui.

Ergo si sapient, fastus fugisse decebit

      Pulchras: pulchra licet, nulla superba placet.

Quod si iam nobis advertis mitius aures

      Et flectis precibus pectora, Xandra, meis,

65

Quod mihi cumque olim dabitur, pulcherrima, vitae -

      Scribam sic - nobis nostra puella dedit.

 

8. descriptio montis Asinarii
ad Laurentium Crescium

Est mons aeternum tribuit cui nomen asellum,

      Quem Tusca octavus signat ab urbe lapis.

Hinc densis tegitur silvis et mollibus umbris,

      Floribus hinc rident prata decora novis.

5

Nec non et varii passim per gramina rivi

      Scabra inter rauco murmure saxa fluunt,

Et purum innumerae circum sua rura volantes

      Effundunt liquido gutture carmen aves.

Verticis at summo reginae Virginis aram

10

      Indigenae prisca relligione colunt;

Namque ibi miranda constructum ex arte sacellum

      Sancta sacerdotum pullaque turba tenet.

Hic nos, dum rapidi ferventia terga Leonis

      Altior et flavas urit Apollo iubas,

15

Laurenti dulcis, saevos ex urbe calores

      Fugimus; hic placido nos fovet aura gelu.

At te cui patriae celebres debentur honores,

      Fas erit urbanae taedia ferre togae,

Sollicitumque piis pectus componere curis,

20

      Civibus unde queas consuluisse tuis.

At me, quem magnis sors adversissima rebus

      Inferiore dedit, saeva, iacere gradu,

Sit satis umbroso viridis sub tegmine quercus

      Ludere Pierio carmina grata choro.

25

Quod si Castalios nequeam libare liquores

      Nec folia ex lauro carpere, Phoebe, tua,

Quis vetet imbellesque capras leporesque fugaces

      Vrgere alipede per iuga summa cane,

Aut pingui incautas volucres innectere visco,

30

      Aut gregis insidias fallere casse, lupos?

Ipsaque iam nantes liventi calce supinum

      Pisciculos nobis flumina parva dabunt,

Nuper et emuncto poscenti villica lacte

      Occurret multa rusticitate decens.

35

O te felicem, quisquis civilia temnens

      Munera, florentis otia ruris amas!

Nulla hic mulorum poterit tibi rumpere somnos

      Turma, nec aerato calce recussa silex,

Nec faber ardenti nocturnum forcipe versans

40

      Ferrum, nec querula stridula plaustra rota.

Et procul hinc aberit (iuvat hoc quoque) nec mihi fastus

      Opponet totiens Xandra superba suos;

Non erit ad surdae cantandum limen amicae:

      Crudelis dominae iurgia nulla feram.

45

Totum praeteriit (sed quae sunt praemia?) lustrum,

      Ex quo, Xandra, tuus me male vexat amor;

Et tamen interea mitis quandoque fuisti,

      Multa sed, heu, minimo tossica melle bibi.

Nunc quoniam penitus nostro adversaris amori

50

      Inque dies minus est iam tibi cura mei,

Concedam: sed tu, ni me Venus impia ridet,

      Flebis adhuc fido verba dedisse viro.

 

9. conqueritur de amore

Fallitur, heu, si quis caecum iam credat amorem:

      Lumina tot capiti non ferus Argus habet.

Nam quae me tenebrae, quae me loca devia possunt

      Illius tutum surripere ex oculis?

5

Sunt ripae et ripas praetercurrentia curvas

      Flumina, sunt testes frondea rura mihi,

In quibus indignas cupiens deponere flammas,

      Nequicquam dominae iurgia saeva queror.

Me vos in vestris vidistis montibus olim

10

      Errantem frustra saepe latere, ferae.

Nam quid profeci? Sequitur deus ille nec usquam

      Improbus a nostro pectore flectit iter.

An tibi, saeve puer, mortalia caetera desunt,

      Quae possis faculis urere corda tuis?

15

An desunt superi? Iuncto seu foedere mavis

      Otia cum superis tutus habere deis?

Scilicet et solus quo tela cruenta fatiges

      Nunc resto; solum me tuus arcus habet.

Verum age, quandoquidem ternae, fera numina, Parcae

20

      Tam duras nobis imposuere colos,

Non ego iam nostrove modum finemve furori

      Deprecor. In magno est nullus amore modus.

Sed tua quid possit saltem mea Xandra pharetra

      Heu noscat, noscat quid sit amare malum!

25

Tunc, quamvis tigresque truces Siculosque gigantes

      Atque ipsam possit vincere duritiem,

Non tamen haec oculis cernet mea vulnera siccis.

      Dura puella quidem est: non tamen illa silex.

 

10. ad Musam

Nunc, age, sub densa ventis leve flantibus umbra

      Incipe versiculos, nostra Thalia, novos.

Incipe: vicinus crepitanti murmure labens

      Bellerophonteae sit vice rivus aquae.

5

Et nemora haec blandis non sunt incognita nymphis:

      Texerunt multas proxima lustra deas.

Saepe sub hac longas Dryades duxere choreas

      Arbore, nativum nec sibi numen abest.

Adde quod hic locus est unde omnis Etruria nostris

10

      Optima vel pars est subdita luminibus.

Hinc Apennini, tergum collesque Mugelli

      Cernimus et plani pinguia rura soli,

Hinc Florentinas et summa palatia turres,

      Christiferaeque patent candida templa deae.

 

11. de insomnio

Tristia mi misero, turbant insomnia pectus,

      Nec secura venit sensibus ulla quies.

Cur nostram totiens iratam, somne, puellam

      Obiectas oculis, visa tremenda, meis?

5

Hanc modo rivalis facis accepisse tabellas,

      Me coram et placido reddere verba sono;

Nunc illum nostra nimis exultare repulsa

      Fingis et e lacrimis gaudia ferre meis.

Non ipsis satis, ah, fuerat mea damna diebus

10

      Sentire et quantum Xandra superba furit,

Nunc etiam noctes nostro accessere dolori:

      Sic lacrimis nullo tempore liber ero.

Improbe, tu dulci mortalia corda sopore

      Lenire et curas demere, somne, soles;

15

Nunc tua me horrendis vexant simulacra figuris

      Et magis est ipso nox vigilanda die.

Felix Endymion, viridi quem mollis in herba

      Pressit et evinxit lumina fessa sopor.

Ah quotiens illi gelida sub rupe iacenti

20

      Incubuit tepido Cynthia pulchra sinu,

Et modo formosis puerum complexa lacertis

      Carpebat niveis oscula grata genis,

Et modo dissimili pingebat tempora flore

      Puniceis nectens lilia cana rosis.

25

His me, vel falsis, potuisses, perfide somne, -

      Nam quoque falsa iuvant - ludere imaginibus.

Verum alter tibi sum - sensi - Palinurus et in me

      Non mare sed dominae tristia bella cies.

 

12. Helisabetha moriens ad Bernardum fratrem

Quid iuvat in cassum tantas, germane, querelas

      Fundere? Num precibus fata movere paras?

Desine: nam quicquid nostrae de stamine vitae

      Restabat, rupit de tribus una soror.

5

Nec puduit primae miseram me aetate iuventae

      Perdere, nec: plenas dilacerare colos.

Crudeles divae, nostro quae funere nostram

      Incestare domum gloria tanta venit?

Non lacrimae fratris, non vos pia vota parentum,

10

      Non dulcis movit multa precata soror.

Ecce caput Stygiis iam iam moritura tenebris

      Mergor et ad Ditis limina fusca trahor.

Sed tamen, hoc superi norunt mihi dulce futurum:

      Ibo per Elysias, umbra pudica, domos.

15

Nam scelus admisi nullum, quo nostra doleret

      Mater, et in nobis militat ipse pudor.

Nec miserae novi Veneris mala gaudia, nec mi

      Turbavit facibus corda Cupido malis.

Ergo libens, quamquam nimis immatura, sub umbras

20

      Descendam: Manes et data fata sequar.

Impia nam fugiam nunc Tartara nec mihi saevas

      Incutient Dirae, lumina nigra, faces.

Non me Dictaei terrebunt iura tyranni,

      Iura umbris numquam diffugienda piis,

25

Non rimosa nigris implenda paludibus urna,

      Non erit inter aquas dira timenda sitis.

Horrescant aliae falcatos comminus ungues

      Et vetita extremum tangere saxa iugum,

Horrescant volucresque, rotas, scopulosque minaces,

30

      Flammiferumque caput, saeva Chimaera, tuum.

Nam nos Elysios campos et amoena colemus

      Flumina et umbriferum fronde virente nemus.

Vos cari, nobis iustissima cura, parentes,

      Bernarde ante alios, frater amate, vale!

35

Atque vale atque meo memor haec duo carmina busto

      Imprime, quae nomen sint habitura meum:

Iunior hoc parvo iacet Helisabetha sepulchro,

      Delitiae fratris delitiaeque domus.

 

13. de Bindo lusco

Quid mirum, uxorem luscus si non potes uno

      Servare a moechis lumine, Marce, tuam?

Centum oculos habuit quondam Iunonius Argus,

      Nec servata tamen credita nympha diu est.

 

14. de eodem

Vna quod siccat vigesima pocula cena,

      Non vitium Bindi est, sed iubet ipsa sitis.

 

15. epitaphium Philippi architecti

Suspicis aeternum vasta testudine templum:

      Etrusci mirum est hoc opus ingenii.

Sed nomen fabri quaeris iam nosse: Philippo

      Nomen erat, cuius hic lapis ossa tegit.

 

16. aliud pro eodem

Qui venis externis fama commotus ab oris,

      Virginis ut cernas splendida templa Deae,

Me quoque tam vasta celebrem testudine fabrum,

      Hoc tumulo clausum nosce: Philippus eram.

 

17. ad Franciam

Iunior ut cupido quam sis videaris amanti,

      Non nisi cum vetulis, Francia, carpis iter.

Procerasque fugis, cum sit breve corpus, amicas;

      Et nisi parva, tibi femina nulla comes.

5

Sic senior teneram mentiris saepe puellam,

      Mentiris grandem, pumilione minor.

Nunc rogo, qua possis luteum occultare colorem,

      Ora tibi cum sint pallidiora croco:

Haec via sola patet, si vis formosa videri,

10

      Vt sedeas nigris mixta cadaveribus.

 

18. ad Xandram

Nescio quid maius nostro, crudelis, amori,

      Improba ni fueris, poscere, Xandra, queas.

An me non macies totos tenuavit in artus,

      Vt iam contracta vix tegat ossa cutis?

5

An mihi non mediis flammas errare medullis

      Vidisti, et saevas dura per ossa faces?

Vidisti, heu, totiens: sed tu ni sanguine fuso,

      Ni moriar, nunquam me sat amare putas.

Ah dura et Siculis nunquam cessura tyrannis,

10

      Ipsam quae possis vincere duritiem,

Quae tibi - fac animam fato me perdere iniquo -

      Morte mea tandem, quae tibi palma venit?

I nunc atque animum tali submitte puellae

      Et miserum dominae sub iuga subde caput.

15

Quid tamen inde tibi post milia multa laborum

      Continget pretii, praemia quanta feres?

Mille vigil noctes circum durabis amatae

      Limen; erit gelidus saepe cubile lapis:

At vix illa duo toto tibi dicet in anno

20

      Verbula, tangendam vix dabit illa manum.

Haec me non fugiunt, novi. Sed nosse misello

      Quid iuvat, invitum si rapit asper amor?

Heu nimis infelix duro et sub sidere natus,

      Quem nectunt laquei, saeve Cupido tui!

25

Spiritus huic uni propria de sede revulsus

      In dominae maerens clauditur usque sinu,

Exul ubi infelix, alieno in corpore degens,

      Arbitrio servus nil agit ipse suo.

Nunc aquilae obductum plumis te, maxime divum,

30

      Asteriae credam concubuisse tuae.

Te credam nivei formam sumpsisse iuvenci,

      Cum mare per longum vecta rapina tibi est.

Ipse aries factus flavam Bisalpida novit

      Neptunus: flammis nec valet omne mare.

35

Quis nescit curvumque pedum simasque capellas,

      Phoebe, tuas, cum tu flumina pastor amas.

Liber at Erigonem falsa decepit in uva:

      Hos te inire dolos ipse iubebat amor.

Ergo si variis superos se condere monstris

40

      Invitos totiens, saeve Cupido, iubes,

Quid mirum si me tali exurente puella,

      Cogis in extrema vivere nequitia?

Sed tu nostrorum pars optima, Xandra, laborum

      Sola potes lacrimis consuluisse meis,

45

Et potes, et furor est, talem si perdis amantem.

      Quid furis? Heu, damno stant mea fata tuo.

Credo equidem: invenies qui circum candida flavas

      Colla comas docto grandius ore canat;

Invenies maiora tibi qui munera mittat -

50

      Flectere te quamquam munera nulla queant -

At mage me certus - cupiat quod sana puella -

      Nullus erit, nulli maior in ore fides.

Te potui prima misere periisse iuventa,

      Te potero cana, Xandra, perire coma.

55

Quin mea cum durae truncarint fila sorores

      Meque feret Stygia navita tristis aqua,

Idem amor haerebit, nec me ulla oblivia tangent,

      Non si Lethaei flumina tota bibam.

 

19. ad Bindum

Cur nisi purpureas ornat cui fusca lacernas

      Martora, nulla tibi, Binde, puella placet?

Cur tantum sequeris, cui pulchra monilia collo

      Pendent, cui digitis plurima gemma nitet?

5

Nempe aut in Veneris furto es stomachosus adulter,

      Aurea seu potius quaerere furta iuvat.

 

20. ad Franciam

Septima iam gelidae noctis devolvitur hora:

      Nunc optata diu dulcia furta feram.

O nox purpureis nunquam cessura diebus,

      Sis mihi perpetua, sis sine luce, precor!

5

Quos ego nunc referam, mea nox, te teste triumphos,

      Tu modo secreta contege cuncta fide.

Sed fluit, heu, tempus: satis est, mea Francia, surge!

      Surge, suam foribus, Francia, pelle seram.

En iam purpureum prono labentia cursu

10

      Oceano mergent sidera pulchra caput,

Ipsaque lux aderit Veneris contraria furtis.

      Surge, suam foribus, Francia, pelle seram.

Me miserum! Quotiens miseri falluntur amantes!

      His quotiens ridens fregit amica fidem!

15

En iam stridenti borea mihi membra rigescunt,

      Iam vitream fecit cana pruina togam,

Dum promissa mihi reserari limina demens

      Auguror, at molli nunc iacet illa toro.

Immemor et nostri geminas obdormit in aures,

20

      Aut in nos fictos ridet amara dolos.

Sed satis atque super lusisti, Francia, surge!

      Surge, suam foribus, Francia, pelle seram.

O mihi si magicae parerent carmina vocis,

      Salvaque Medeae gramina nota forent,

25

His ego te invitam duxissem, perfida, sacris,

      Quandoquidem sana mente venire negas.

Sed satis atque super lusisti, Francia, surge!

      Surge, suam foribus, Francia, pelle seram.

At tu crudeli domina iam durior ipsa

30

      Ianua debueras sponte patere mihi.

Quam fuit exiguum verso me admittere furtim

      Cardine: sic falli nostra puella cupit.

Illa quidem per se nostro indulgere furori

      Denegat, invitam se cupit usque rapi.

35

Vah minimo poteras binos obstringere amantes

      Ipsa tibi obsequio, sed nihil ipsa sapis.

Hem cui frondentes volui legisse coronas,

      Hem cui tot demens florea serta tuli!

Sed peream, si me posthac, ingrata, videbis

40

      Ad tua purpureas limina ferre rosas.

Te caries rodat, tibi Di.... sed dum queror, ecce

      Rimula perfulgens lumen aperta dedit.

Nonne pedum strepitum? Falsa vel imagine ducor?

      O me felicem, Francia nostra venit!

 

21. ad Leandram

Anulus en, dicis, quo pignore nocte futura

      Te mihi venturam, vana Leandra, putem?

Nec venis et rides et me sic ludere credis;

      Verum ego sic abs te ludier usque velim.

5

Nam modicum malo, quod continet anulus, aurum,

      Quam te, cui turpi pallet in ore color.

Detinet ergo auri - dices - te magna cupido:

      Immo, Leandra, tui nulla cupido tenet.

 

22. epitaphium Pauli in ipso concubitu defuncti

Hic iacet ignotum Paulus de plebe cadaver,

      Morte sed insolita nobilitatus erit.

Nam dum scortilli clunemque femurque fatigat,

      Deposuit vitam pene vomente suam.

 

23. ad urbem Florentiam

Hactenus egregiam niveo candore puellam

      Et dominae lusi lumina nigra meae.

Nunc tua maiori, praestans Florentia, versu -

      Dent modo fata viam - fortia facta canam.

5

Quid iuvat antiquas heroum dicere laudes,

      Aut quid Thebanos, bella nefanda, duces?

Nil mihi cum Priamo, nil tecum, fortis Achilles;

      Tu Paris atque Helene, fabula nota, vale!

Haec Grai, haec Latii quondam cecinere poetae,

10

      Tritaque sunt nostris auribus ista satis.

Dicam ego Romanae florentes urbis alumnos

      A patribus nunquam degenerasse suis.

Et referam versasque acies et moenia celsi

      Boniti plano iussa iacere solo.

15

Et vos, o Pisae, cantabimus, altera nobis

      Carthago, tandem nostra tulisse iuga.

Nec semel adverso iam fractas Marte Senenses

      Atque Lupam turpi terga dedisse fugae.

Quid Volaterranis sublimi monte superbis

20

      Profuit in summis moenia habere locis,

Dispositasque suis muris armare cohortes,

      Volvereque in nostros saxa superna viros?

Scanduntur rupes, tum denso milite porta

      Frangitur et medio ponimus arma foro.

25

Ah quam felici, praeclarae mater alumnae

      Roma, Fluentina moenia condis ave!

Hinc manibus nostri procero corpore Casca

      Foresi moriens sanguine tingit humum.

Casca unus solitus reginas sistere turmas

30

      Non tulit Etrusci fortia tela ducis.

Sed nimis heu gracili tam grandia proelia versu

      Ludo: meos humeros non onus omne decet.

Est furor, est cymba vasto me credere ponto

      Exigua; fluvios nostra phaselus amet.

35

Sitque satis dominam miseris urgere querelis,

      Mulcere et gracili pectora dura lyra,

Imparibusque modis teneros disponere amores:

      Haec tibi materies, parve libelle, datur.

Nec tamen exiguum talem dixisse puellam

40

      Duxeris: haec laudis gloria magna mea est.

Gloria magna quidem talem dixisse puellam,

      Cui similis quondam nulla puella fuit.

Nam niveos vidi flores vidique rubentes

      Virgineo mixtos molle decere sinu,

45

At dominae faciem si contemplabere nostrae,

      Pulchrius in Xandra est fusus uterque color.

Quale ebur aequabit dentes, quae rubra labellum

      Purpura? Quae vincent cygnea colla nives?

Fulgeat, ut libuit, tersum perfulgeat aurum;

50

      Non tamen has superet, candida Xandra, comas.

Ipsa tuis oculis cedet Venus, ipsa deorum

      Regina incessus optet habere tuos.

Vna Fluentinis nata es tu gloria nymphis,

      In te congessit, quicquid habebat amor.

55

Sis modo - iusta peto - nostro non saeva furori:

      Hinc laus est formae tota futura tuae.

Laudamus, fateor, flavos in virgine crines,

      Candidulam frontem candidulamque genam;

Sed mage laudamus mores in cuncta venustos,

60

      Aut si quam precibus flectere possit amans.

Contra autem fastus qui non odere superbos?

      Quamvis pulchra, tamen nulla superba placet.

Oderunt superi crudelia pectora divi

      Et trucibus nymphis multa dedere mala.

65

Heu, poteras Phoebo, Daphne, gaudere marito

      Et coniux talem scandere laeta torum.

Sed dum illum dure refugis, vah stulta puella,

      Qui, modo sana fores, ultro rogandus erat,

Candida frondenti tibi sunt circumdata lauro

70

      Pectora et in ramos brachia versa novos.

Sic hominis veterem penitus mutata figuram

      Flumina, nunc arbor facta, paterna colis.

Sic Arethusa, sui nimium dum saeva querelas

      Alphei et placidas spernit, amata, preces -

75

Vel dictu miserum - vitreas mutatur in undas.

      I nunc, te Alpheo, dura Arethusa, nega!

Iphis Anaxaretis nimia feritate repulsus

      Ante diem Stygiae flumina vidit aquae;

At Venus indignos fastus non passa puellae

80

      In lapidem verti candida membra iubet.

Ergo si sapies externis docta periclis,

      Xandra, in me facilis mitia corda geres,

Neve, heu, sit tanti lacrimas vidisse furentis,

      Tristia cum falsus irrigat ora liquor,

85

Vt tibi vel minimum iubeat nigrescere dentem,

      Siquis adhuc miserans vindicat ista deus!

 

24. ad Bindum

Vt moechos abigas, uxorem credis amato,

      Binde, sacerdoti: creditur agna lupo.

 

25. ad Xandram

Quis malus, heu, rumor nostras pervenit ad aures?

      Me miserum, nobis Di meliora velint!

Vera sed haec fama est: abiit mea cara puella;

      Delitias nostras, invida Roma, rapis.

5

Heu, heu, quot nostrum rumpent suspiria pectus,

      Quot lacrimae ex oculis, flumina quanta cadent!

Vos eritis noctes testes et sidera nobis;

      Audiet et gemitus candida luna meos

Et coeli medium peragrans miserabitur ignes

10

      Saepe meos; novit quid sit amare dea.

Eoumque petens nonnumquam Aurora cubile

      Narrabit Phrygio tempora nostra viro;

Saepeque dum cano feret oscula grata marito,

      Cogetur nostris ingemuisse malis.

15

Hem cui desertus querar? Hem quae numina poscam?

      Si prodis partes, saeve Cupido, meas,

Nostrane perpetuis confides pectora telis,

      Semper et e nostro corde cruentus eris?

Illa tuus numquam quid possit sentiet arcus,

20

      Nec tantum pharetram cernet iniqua semel?

Heu durum quotiens gelida sub nocte cubile

      Vestibulum fecit mi, fera Xandra, tuum,

Vel quis carminibus tua limina saepe rogavi

      Et foribus clausis oscula quanta dedi!

25

Hoc tenebrae norunt, hoc novit rimula, per quam

      Ad te pervenit vocula saepe mea.

Cantabam, posti, borea mihi membra rigebant,

      Albebat cana penula nostra nive;

Seu pluviis poteram madidam vix tollere vestem

30

      Sive erat a glacie vitrea facta toga.

Te tamen interea tepidus, te lectus habebat,

      Auribus et surdis carmina nostra dabas.

Tu nostro in gemitu tam molles carpere somnos,

      Tu siccis oculis cernere nostra mala?

35

Nec satis hoc fuerat, nimis ah nimis aspera Xandra,

      Nunc me, nunc patriam, saeva, relinquis humum.

Meque abitus comitem, crudelis, spernis amantem,

      Vltima qui tecum Bactra aditurus eram.

Sed sic iussit iter. Credan? Te quis tamen egit

40

      Tam cito? Non abitus, sed fuga, Xandra, tua est.

Heu, mora parva mihi solatia magna fuissent,

      Dum mea, me miserum, fata dolere docent.

Nunc reliquum in silvis, postquam me Xandra relinquis,

      Tempus agam; silvas et iuga summa colam.

45

Est nive brumali mons horridus - hunc tamen aestas

      Floribus et viridi candida fronde tegit -

Vnde per abruptos scopulos se spumeus Arnus

      Deiicit et rapido flumine frangit aquas;

Arnus Etruscorum fluvium notissimus amnis,

50

      Qui radit patriae moenia parva meae.

His ego verticibus misero deceptus amore

      Tentabo flammas pellere corde malas.

Namque ibi Naiades grata testudine nymphas

      Mulcebo et Satyros; rustica sacra canam.

55

Et Dryades nobis aderunt, laetissima turba,

      Quae montes et quae florea prata colunt.

Quarum aliae tensis aptabunt carmina nervis,

      Et modulis capient pectora nostra novis;

Pars variis numeris suspendet in aera saltus,

60

      Ad citharam tremulos ducere docta choros.

Nullaque non, nostros placide solata dolores,

      Mi caput in gremio ponet amica suum,

Nec fastus totiens nobis iactabit amaros,

      Vt tu blanditiis facta superba meis.

65

Certatim interea sparsae per rura volucres

      Diffundent varios per nemus omne sonos.

Quas inter flammas Terei Philomena nefandas

      Dicet et ut pennas sumpserit ales Itys,

Et cur puniceis spargat sua pectora signis

70

      Prognes, cur natum raptet iniqua parens.

His ego, Xandra, tuos, nimis crudelis, amores

      Pensabo studiis - sic ego rura colam -

Seu canibus tumidas agitabo ad retia capras,

      Et leporem imbellem per iuga summa sequar.

75

Vos cari comites et tu, Florentia, celsis

      Aedibus et templis facta beata, vale!

Iamque iuvat gravidas humeris aptare pharetras,

      Et caeca hirsutas fallere casse feras.

Sed quid ago infelix? Quo me furor impius urget?

80

      Nil prodest nostris haec medicina malis.

Nullus amor, nulli pectus sanare labores

      Mi possunt: medio pectore Xandra sedet.

Illa mihi quondam teneram furata iuventam

      Prima dedit leges imposuitque iugum.

85

Illi igitur seram fas sit servire senectam

      Principium fuerat, sic quoque finis erit.

 

26. ad Xandram

Quo ruis hinc? Ne Xandra dolos neu perfida fraudes

      Necte! Licet fugias: te tamen usque sequar.

Te sequar extremae properantem ad litora Thyles,

      Aut qua decurrit Indus in Oceanum,

5

Nedum Romanos cupias si visere colles

      Et Vaticani limina sacra Petri.

Arne Fluentinis pergratum flumen alumnis,

      Tuque mihi in primis, urbs memoranda, vale!

Te invitus linquo, fateor. Sed nigra puellae

10

      Lumina, sed dominae cygnea colla trahunt.

Hac ego non horam possem spirare relicta,

      Hac sine nec Darii ditia regna velim.

Hoc seu fata mihi dederint Parcaeque malignae

      Nascenti, seu nunc sic trahat asper amor,

15

Heu, latet. At quaecumque fuit, vis maxima certe est,

      Quam contra vires nil valuere meae.

Ergo sequar! Sed vos, quis nondum perdita vitae

      Libertas proprio pectore tuta sedet,

Expertus moneo: venturo obstate furori!

20

      Capta semel nunquam corda furore vacant.

 

27. quod Roma Xandram admiretur

Dives erat quondam formosis Roma puellis,

      Quarum nunc cineres ossaque cana tegit.

Errantemque suis vidit te, Cynthia, laeta

      Porticibus flavis spargere colla comis;

5

Vidit et, egregium cum Lesbia pulchra Catullum

      Vreret, et dixit: Lesbia pulchra mea est.

Vidit et arrisit, facies cum blanda Corinnae

      Sub iuga Nasonem cogeret ire suum,

Atque oculos Nemesis figentes corda Tibulli

10

      Vidit: erat vatis carmine nota sui.

At nuper Xandrae vidit cum lumina nostrae,

      Iuravit nihil hac posse decere magis.

 

28. ad Iohannem Antonium de carminibus Burchi

Plurima mitto tibi tonsoris carmina Burchi;

      Haec lege. Sed quid tum? Legeris inde nihil.

 

29. ad Musam quod Florentiam
ad Iohannem Antonium pergat

Curre sed extemplo Tuscum visura leonem

      Atque Fluentinas, candida Musa, domos.

Verum ubi sublimem turrim portamque Senensem

      Intraris, recta perge subinde via,

5

Et Veterem transi Pontem, quem mollibus undis

      Suffluit et placidis irrigat Arnus aquis.

Exhinc sericeas intervectere tabernas,

      Et Mercatorum compita pulchra Fori.

Neve Malum post haec Callem transire timebis,

10

      Namque habet hic falsi nomina vana metus;

Neve iter inflectes, quamvis sit propter eundum

      Lustra Lupae: fugit hanc nulla matrona viam.

Hinc trivium a Paleis dictum et Laurentia velox

      Templa petes, opibus nobilitata novis.

15

Non tamen hic vastis moles miranda columnis

      Inque dies surgens te remoretur opus,

Nec latus in dextrum, dum magna palatia magni

      Suspectas Cosmi, pes tibi lentus eat.

Sed breve quod spatium superest, decurre, Camena;

20

      Sic demum in Gallam, Musa, ferere viam,

Dulcis ubi aediculas carique subibis amici,

      In cuius primum fessa quiesce sinu.

Exhinc quam multam memori refer ore salutem

      Iohannemque meum longa valere iube.

25

At te quid Romae faciam si forte rogarit,

      Dicito me veterum discere relliquias,

Quas oculis si quis poterit iam cernere siccis,

      Hunc hominis pectus non habuisse putem.

 

30. de Roma fere diruta

Et cunctis rebus instant sua fata creatis,

      Et, quod Roma doces, omnia tempus edit.

Roma doces olim tectis miranda superbis,

      At nunc sub tanta diruta mole iaces.

5

Heu, quid tam Magno, praeter sua nomina, Circo

      Restat, ubi Exquilias sola capella colit?

Nec sua Tarpeium servarunt numina montem,

      Nec Capitolinas Iuppiter ipse domos.

Quid Mario Caesar deiecta trophaea reponis,

10

      Si quod Sylla fuit, hoc sibi tempus erit?

Alta quid ad coelum, Tite, surrigis amphitheatra?

      Ista olim in calcem marmora pulchra ruent.

Nauta Palatini Phoebi cantaverat aedes,

      Dic tua, dic Phoebe, nunc ubi templa manent?

15

Heu, puduit statuas Scopae spectare refractas,

      Haec caput, ista pedes, perdidit illa manus.

Nec te, Praxiteles, potuit defendere nomen,

      Quominus ah, putris herma, tegaris humo;

Hanc nec Phidiaca vivos ostendere vultus

20

      Arte iuvat: doctus Mentor ubique perit.

Quin etiam Augusto Stygias remeare paludes

      Si licet et vita rursus in orbe frui,

Inquirens totam quamvis percursitet urbem,

      Nulla videre sui iam monumenta queat.