Francesco Petrarca versus ex epistolis

Fam. 2, 7.
Expectationes anxias amputandas ut tranquille vivatur

Maior pars hominum expectando moritur.

 

Fam. 4, 10.
Ad Peregrinum Messanensem, super mesto casu
immature mortis amici

Indolis atque animi felicem cernite Thomam,

      Quem rapuit fati precipitata dies.

Hunc dederat mundo tellus vicina Peloro,

      Abstulit hec eadem munus avara suum,

5

Florentemque nova iuvenem virtute repente

      Succidit misero mors inimica michi.

Anne igitur grates referam pro munere tanto,

      Carminibus siculum litus ad astra ferens?

Anne gemam potius simul indignerque rapinam?

10

      Flebo. Nichil miseris dulcius est gemitu.

 

Fam. 8, 3

Post prelia tanta

Fortune ausonia saltem tellure recondi

Dulce michi, et patriis longum requiescere saxis;

Seraque cum fragilem tumulum convulserit etas,

5

Lenius hesperia cinis hic agitabitur aura.

 

Fam. 11, 3.
Ad Iohannem Aretinum Mantue dominorum
cancellarium

Heu magno domus arcta viro! sub marmore parvo

      En pater hic patrie spesque salusque iacent.

Quisquis ad hoc saxum convertis lumina, lector,

      Publica damna legens iunge preces lacrimis.

5

Illum flere nefas, sua quem super ethera virtus

      Sustulit, humano siqua fides merito;

Flere gravem patrie casum fractamque bonorum

      Spem licet et subitis ingemuisse malis.

Quem populo patribusque ducem Carraria nuper

10

      Alma dedit, Patavo mors inimica tulit.

Nullus amicitias coluit dulcedine tanta,

      Cum foret horrendus hostibus ille suis;

Optimus inque bonis semper studiosus amandis,

      Nescius invidie conspicuusque fide.

15

Ergo memor Iacobi speciosum credula nomen

      Nominibus raris insere, posteritas.

 

Fam. 11, 4.
Ad Philippum Cavallicensem epyscopum, familiariter

Valle locus Clausa toto michi nullus in orbe

      Gratior aut studiis aptior ora meis.

Valle puer Clausa fueram iuvenemque reversum

      Fovit in aprico vallis amena sinu.

5

Valle vir in Clausa meliores dulciter annos

      Exegi et vite candida fila mee.

Valle senex Clausa supremum ducere tempus

      Et Clausa cupio, te duce, Valle mori.

 

Fam. 24, 10.
Ad Horatium Flaccum lyricum poetam

Regem te lyrici carminis italus

Orbis quem memorat, plectraque lesbia

Nervis cui tribuit Musa sonantibus,

Thirrenum adriaco, tuscus et apulo,

5

Quem sumpsit proprium Tybris ab Aufido

Nec fuscam atque humilem sprevit originem,

Te nunc dulce sequi saltibus abditis,

Vmbras et scatebras cernere vallium,

Colles purpureos, prata virentia

10

Algentesque lacus antraque roscida;

Seu faunum gregibus concilias vagis,

Seu pergis Bromium visere fervidum,

Fulvam pampineo sive deam deo

Affinem tacitis concelebras sacris,

15

Ambrorum Venerem seu canis indigam,

Seu nimphas querulas et satyros leves

Et nudas roseo corpore Gratias,

Seu famam et titulos Herculis improbi,

Incestique aliam progeniem Iovis,

20

Martem sub galea, Pallidis egida

Late Gorgoneis crinibus horridam,

Ledeos iuvenes, mitia sidera

Tutelam ratium, fluctibus obrutos,

Argutum cithare Mercurium patrem;

25

Verbis auricomum pectis Apollinem,

Et Xantho nitidam cesariem lavis,

Germanam pharetra conspicuam et feris

Infestam, aut choreas Pyeridum sacras:

Sculpunt que rigido marmore durius

30

Heroas veteres sique forent, novos,

Eternam meritis et memorem notam

Affixam calamo, nequa premat dies.

Sic vatum studiis sola faventibus

Virtus perpetuas linquit imagines,

35

Quarum presidio semideos duces

Drusum et Scipiadam vivere cernimus,

Nec non et reliquos inclita gentibus

Per quos edomitis Roma iugum dedit,

In quis preradians lumine vivido

40

Vt sol eminuit Cesareum genus.

Hec dum tu modulans me cupidum preis,

Duc aut remivolo si libet equore,

Aut vis aerio vertice montium;

Duc et per liquidi Tyberis alveos,

45

Qua ripis Anio rura secans ruit,

Olim grata tibi dum superos colis,

Vnde hec te meditans nunc tibi texui,

Nostrum, Flacce, decus; duc per inhospitas

Silvarum latebras et gelidum Algidum

50

Baianique sinus stagna tepentia

Sabinumque latus ruraque florea

Soractisque iugum dum nivibus riget;

Duc me Brundusium tramite devio;

Lassabor minime et vatibus obviis

55

Congressus placidos aspiciam libens.

Non me proposito temporis aut loci

Deflectet facies; ibo pari impetu

Vel dum feta uterum magna parens tumet,

Vel dum ros nimiis solibus aruit,

60

Vel dum pomifero fasce gemunt trabes,

Vel dum terra gelu segnis inhorruit;

Visurus veniam litora Cycladum,

Visurum Trachii murmura Bosphori,

Visurus Lybies avia torride,

65

Nimbosique procul frigora Caucasi.

Quo te cunque moves, quidquid agis, iuvat:

Seu fidos comites sedulus excitas

Virtutem meritis laudibus efferens;

Seu dignis vitium morsibus impetis,

70

Ridens stultitiam dente vafer levi;

Seu tu blandiloquens carmen amoribus

Dum comples teneris; sive acie stili

Obiectas vetule luxuriem gravi;

Sive urbem et populum dum scelerum reos

75

Culpas et gladios et, rabiem trucem;

Mecenasque tibi dum canitur tuus,

Per partes operum primus et ultimus;

Dum calcas veteres et studium recens

Vatum magnanimi Cesaris auribus

80

Infers, dumque Floro carminis hispidi

Limam seu tumidi carmine conficis;

Fuscum ruris opes et mala turbide

Vrbis, cur ve homini servit equus ferox,

Crispum divitiis quis color edoces;

85

Longis Virgilium luctibus abstrahis

Atque ad letitiam, ver ubi panditur,

Hortaris placide et stultitiam brevem;

Hirpinum profugi temporis admones,

Torquatum et parili carmine Postumum;

90

Dum noctes celeres et volucres dies,

Obrepens tacito dum senium gradu,

Aut vite brevitas ad calamum redit,

Aut mors precipiti que celerat pede.

Quis non preterea dulciter audiat

95

Dum tu siderea sede superstitem

Augustum statuis; dum tunicam suis

Marti, nec satis est texere ferream

Acceditque adamas; dum cuneos ducum

Vinclis implicitos curribus aureis

100

Per clivum atque Sacram victor agis Viam,

Quam pompam mulier dum cavet insolens,

Haudquaquam rigidas horruit aspidas;

Ius fractum hospitii dum memoras dolis

Pastoris frigii, nil Nerei minis

105

Pacatum Paridi vaticinantibus,

Dum Dane pluvia fallitur aurea;

Dum virgo egregiis regia fletibus

Tergo cornigeri fertur adulteri?

Letus solicitus denique mestior

110

Iratusque places dum dubium premis

Rivalem variis suspitionibus;

Aut dum vipereas iure venificas

Execraris anus, vulgus et inscium;

Dum cantas Lalagen, nudus et asperum

115

Et solus tacita fronte fugas lupum;

Infaustamque humeris effugia arborem,

Fluctusque Eolio turbine concitos.

Pronum te viridi cespite, fontium

Captantem strepitus et volucrum modos,

120

Carpentem riguo gramine flosculos,

Nectentem facili vimine palmites,

Tendentem tenui pollice barbiton,

Miscentem numeros pectine candido,

Mulcentem vario carmine sidera

125

Vt vidi, invidiam mens vaga nobilem

Concepit subito, nec peperit prius

Quam te per pelagi stagna reciproci,

Perque omnes scopulos monstraque fluctuum

Terrarumque sequens limite ab indico

130

Vidi Solis equos surgere nitidos,

Et serum Occeano mergier ultimo.

Tecum trans Boream transque Notum vagus,

Iam seu fortuitas ducis ad insulas,

Seu me fluctisonum retrahis Antium,

135

Seu me Romuleis arcibus invehis,

Totis ingenii gressibus insequor.

Sic me grata lyre fila trahunt tue,

Sic mulcet calami dulcis acerbitas.

 

Fam. 24, 11.
Ad Publium Virgilium Maronem heroycum poetam
et latinorum principem poetarum

Eloquii splendor, latie spes altera lingue,

Clare Maro, tanta quem felix Mantua prole

Romanum genuisse decus per secula gaudet,

Quis te terrarum tractus, quotus arcet Averni

5

Circulus? An raucam citharam tibi fuscus Apollo

Percutit et nigre contexunt verba sorores?

Am pius elysiam permulces carmine silvam

Tartareumque Elicona colis, pulcerrime vatum?

Et simul unanimis tecum spatiatur Homerus

10

Solivagique canunt Phebum per prata poete,

Orpheus ac reliqui, nisi quos violenta relegat

Mors propria conscita manu sevique ministri

Obsequio, qualis Lucanum in fata volentem

Impulit - arterias medico dedit ille cruento

15

Supplicii graviore metu mortisque pudende -;

Sic sua Lucretium mors abstulit ac ferus ardor

Longe aliis, ut fama, locis habitare coegit.

Qui tibi nunc igitur comites, que vita, libenter

Audierim, quantum vero tua somnia distent

20

Et vagus Eneas portaque emissus eburna;

An potius celi regio tranquilla beatos

Excipit, ingeniisque arrident astra serenis

Post Stygios raptus spoliataque Tartara, summi

Regis ad adventum, magno certamine victor

25

Impia qui pressit stigmatis limina plantis

Stigmatisque potens eterna repagula palmis

Fregit et horrisono convulsit cardine valvas?

Hec ego nosse velim. Tu, mundo siqua silenti

Vmbra recens nostra veniet tibi forsan ab ora,

30

Quis tria cara tibi loca nunc totidemque libellos

Exitus excipiat, nostris simul accipe verbis.

Parthenope infelix rapto gemit orba Roberto,

Multorumque dies annorum sustulit unus

Prospera; nunc dubiis pendet plebs anxia fatis,

35

Innocuamque premunt paucorum crimina turbam.

Optima finitimo quatitur sine fine tumultu

Mantua, magnanimis ducibus sed fulta, recusat

Invicta cervice iugum, civilibus usa

Illa quidem dominis, externi nescia regni.

40

Hic tibi composui que perlegis, otia nactus

Ruris amica tui, quonam vagus avia calle

Fusca sequi, quibus in pratis errare soleres,

Assidue mecum volvens, quam fluminis oram,

Que curvi secreta lacus, quas arboris umbras,

45

Quas nemorum latebras collisque sedilia parvi

Ambieris, cuius fessus seu cespitis herbam

Presseris accubitu, seu ripam fontis ameni;

Atque ea presentem michi te spectacula reddunt.

Que patrie fortuna tue pax quanta sepulcri

50

Audisti. Quid Roma parens? hoc querere noli,

Hoc melius nescire puta; melioribus aurem

Ergo adhibe et rerum successus disce tuarum:

Tityrus ut tenuem senior iam perflat avenam,

Quadrifido cultu tuus ut resplendet agellus,

55

Vt tuus Eneas vivit totumque per orbem

Et placet et canitur, tanto quem ad sidera nisu

Tollere conanti mors obstitit invida magnis

Principiis; miserum Eneam iam summa premebant

Fata manu iamque ore tuo damnatus abibat,

60

Arsurumque iterum pietas Augusta secundis

Eripuit flammis, quem non morientis amici

Deiecti movere animi, meritoque supremas

Contempsisse preces evo laudabitur omni.

Eternum, dilecte, vale nostrosque rogatus

65

Meonium Ascreumque senes salvere iubeto.

 

Var. 10

En domus Andreae Veneti Ducis ultima quanta est?

      Alta: sed assurgens spiritus, astra tenet.

Publica lux iacet hic, et quartum sidus honorum

      Stirps Danduleae, gloria prima ducum.

5

Hunc animi vigilem temeraria Graecia sensit,

      Et levis antiquo reddita Creta iugo:

Hunc, comes Albertus Tyrolis, nostra perurgens

      Vastatis propriis, qui meruit veniam.

Hunc, Iustinopolis fervens et Iadra rebellis,

10

      Pertimuere trucem, percoluere pium.

Hic Genuam bello claram, pelagoque superbam

      Fregit ad Algerium, servitioque dedit.

Iustus, amantis patriae, magnos cui fecit amicos,

      Ingenio praestans, eloqui omnipotens.

 

Var. 30

Discolor ut Nymphae tetigit vestigia pellis,

Lectior et cunctis nimis invidiosa puellis,

Nescit habere locum, refugit sub claustra reverti.

Et tibi purpurei decus addidit innuba serti,

5

Teque per arva canens varios legit undique flores,

Et timet humentes pedibus calcare sorores.

 

Var. 49

Lelius antiquis celebratum nomen amicis

      Durat adhuc faustum nomen amicitiis.

Hic magno dilectus avo: placet ille nepoti,

      Scipiadum geminus perpetuusque decor.

5

Tertius alter ego est: sed mentior: unus et idem,

      Dimidiumque animi vir tenet ille mei.

Dimidium dixi, totum dixisse decebat.

      Faveris ergo michi, si sibi, care, faves.

 

Disp. 4

Quid mea fata mihi toto speciosius aevo,

Dulcius aut animo poterant meliusve tulisse,

Quam si forte tuis capiti nova laurea nostro

Pressa foret manibus! Fateor, tunc alma sororum

5

Ex Helicone sacram veniens huc turba choream

Duxisset; cytharam melius sonuisset Apollo

Serta gerens, adamata sibi Peneia primum,

Post longum dilecta mihi; spectasset ab astris

Laetus honoratam, placato numine, frondem

10

Iuppiter, et rapidi posuisset fulminis iras;

Denique nulla dies fulsisset lumine tanto

His oculis, cunctos nec fulserat ulla per annos.

Obstitit heu! votis semper mihi dura paratum

Imminuens Fortuna decus, tantoque favori

15

Invidit; tibi, me propter, tam multa viarum

Aspera, tot laquei: soli mihi nempe tetendit

Insidias; desiste queri; mea tota querela est.

Agnosco expertus fraudem, moresque malignos,

Mortales quibus illa ferox intercipit actus,

20

Omnia permiscens. Proh sacra licentia monstri!

Quin alium mihi tunc eadem Fortuna parabat,

Nequicquam praeventa, dolum; ne nobilis Vrsus

Scilicet ipse meo praesens foret auctor honori.

Vix tridui spacium restabat, ut omne senatus

25

Tempore ius hausto flueret, breviorque potestas

Quae quondam sine fine fuit. Deus ipse nocenti

Occurrens direxit iter, vix fine sub ipso

Temporis, immensae perventum ad limina Romae.

Obvius intranti fueras comitemque ducemque

30

Pollicitus; vetuit quoniam sors, esse nequisti.

Torqueor, et cunctas qui lustret nuncius oras

Mittitur. Ille autem Campanis fessus in arvis,

Teque nec invento rediens, spem sustulit omnem.

Vltima iamque dies aderat, nec postera tempus

35

Lux dabat; urgebat consumpti terminus anni.

Me quoque magnanimus Comes accelerare monebat

Iam gravidus curis, peperit quas fortibus actis.

Post modo, nosti hominem, expedior; subitumque vocati

Romulei proceres coeunt; capitolia laeto

40

Murmure complentur; muros tectumque vetustum

Congaudere putes; cecinerunt classica; vulgus

Agmina certatim glomerat, cupidumque videndi

Obstrepit. Ipse etiam lachrymas, ni fallor, amicis

Compressis pietate animis, in pectora vidi.

45

Ascendo; siluere tubae, murmurque resedit.

Vna quidem nostri vox primum oblata Maronis

Principium dedit oranti, nec multa profatus;

Nam neque mos vatum patitur, nec iura sacrarum

Pyeridum violasse leve est; de vertice Cyrrae

50

Avulsas paulum mediis habitare coegi

Vrbibus ac populis. Post facundissimus Vrsus

Subsequitur fando. Tandem mihi Delphica serta

Imposuit, populo circumplaudente Quiritum.

Hinc Stephanus, quo fata virum iam tempore nostro

55

Maiorem, non Roma tulit, me laudibus amplis

Accumulat. Rubor ora mihi mentemque premebat;

Indignum tales onerabant pectus honores,

Mulcebantque simul: siculo nempe omnia Regi,

Nil mihi; nam quis ego? veruntamen illius alto

60

Iudicio dignatus eram. Tum regia festo

Vestis honesta die me circumfusa tegebat,

Et dominum referens, et tanti testis amoris,

Quam, lateri exemptam proprio, regum ille supremus

Rex dederat gestare suo. Solusque loquentis

65

Iste animo ingenium, labiis mulcentia verba

Sufficiebat honos: coram mihi namque videbar

Eloquii spectare ducem Regemque serenum,

Vellere qui primum se continuisset in illo:

Impetus hinc, spesque alta nimis, fiduciaque ingens,

70

Ceu praesens is ferret opem. Descendimus una,

Omnibus explicitis, atque hinc ad limina Petri

Pergimus; et sacras mea laurea pendet ad aras,

Primitiis gaudente Deo. Sua numina testor,

Haec inter tot laeta, oculis tu solus, amice,

75

Tu deeras, votis quotiens precibusque petitus,

Mente tamen, memorique animo tua dulcis imago

Certe aderat, semperque aderit, nec tempore sedes

Deseret acceptas; sic illam pectore in alto

Sculpsit amor, fixamque adeo vetitamque moveri

80

Maximus artificum vivoque adamante peregit.

Hunc verbis (quia iam vereor ne longius aequo

Carmen eat) finem statuo. Tuque optime, Regi;

Dum vacuum invenies curarum, meque fidemque

Commendare meam placido sermone memento.

85

Sum suus ex merito, sibi me meaque omnia soli

Devovi: ingenium, calamum, linguamque manumque,

Et si quid superest aliud. Mihi charior ipse

Sum, postquam dedit esse suum; dominoque superbit

Mens mea. Nunc autem, quoniam sibi reddere maius

90

Nil valeo pro tot magnis, sub nomine crescit

Africa nostra suo; tenuis (nisi gloria sordet)

Parva quidem, at grandi studio longoque labore

Invigilanda mihi. Iamque ipsa superbior ardet

Ad sacros properare pedes, noctemque diemque

95

Orat iter comitemque viae. Vocat eminus ambos

Inclyta Parthenope; sed adhuc nos Gallia vinclis

Nostra tenet blandis; tandem tamen ibimus, et nos

Limine suscipies pariter, pariterque videbis.

Vive, vale, nostrique memor lege, dulcis amice,