Epistola Nicolai Michaelis Bonaiuti Florentini missa in figura de ymagine sancti Pauli incipit
Plura vetor coram praestanti praeside fari
Quae forsan debet sensus recitare fidelis,
Sed nequeo tristis cordis celare dolorem,
Quod rigido nimis eloquio narrare coartor
5
Si loquor indignum quicquam sermone reperto,
Parce precor praesul menti maerore gravatae.
Quis valet effari tantam cum pondere poenam
Quantam sustineo trepidans in pectore fesso,
Quod nullam curam video per corda refixam
10
Multorum qui celsi restaurare tonantis
Templa palam debent cumulatis viribus horum,
Cum gemmis simul et fulgentis mole metalli,
Sed potius gliscunt luxum cum mente prophana,
Bella parant circum tacti fervore superbo.
15
Si quoque reprendo mordaci voce potentes
Reges et cleros furiam vulgique labantis,
Nil mirum quoniam replico verissima verba
Pro caro servo Domini stellantis Olimpi
Qui seriem fidei lato narravit in orbe,
20
Dicta Ihesu docuit coram statione ferocis
Regis et imperio praecinto milite vasto.
Non ego sum fragilis vox sed doctoris ymago
Qui fuit electus geniti sermone perennis,
Quando Damasci cum fremitu pergebat ad urbem
25
Pro causa rigide turbandi nomina Christi
Qui fuit adtractus regni radiantis ad aulam,
Tunc arcana Dei dempto velamine vidit.
Vas fuit electum quod coram regibus orbis
Et ducibus terrae saevis et saepe tirannis
30
Iretovans replicando Ihesu mandata frequenter,
Eius doctrinam pandens et pectore firmo.
Non fuit ipse piger fallaci et corde gravatus,
Sed cito solicite sancto sermone peritus
In Siria docuit proceres vulgusque frequenter
35
Ac Arabes et Capadoces dictamine sacro
Praeceptum superi donum fideique patenter
Saepe minoris adhuc Asiae regionibus inquit
Vota Ihesu coram populo dans regibus illa
Grecia respexit quanto dictamine fandi
40
Fultus erat, quando Christi mandata ferebat
Sicut Athenarum multi statione locata
Phylosophi circum fari spectare valebant,
Saepe suas voces vigilans Macedonia sensit
Quando dabat vulgo normas et civibus eius.
45
Denique Iudaica rabie fremituque rigoris
Percussus fuit et nigranti carcere vinctus
Et ductus coram facie virgaque tribuni
Pro causa sibi patrandi vexamina leti.
Non ipsum valuit quadam cum caede ligari
50
Quod recitans coram praestanti praeside diro
Plura palam penitus Romanas venit ad aedes,
Vt sibi mandavit Christus velamine sonni.
Tunc socius Petri coram statione Neronis
Mansit cum saevam rabiem, deiecit ad urnam
55
Symonis infandi Sathanae dicione gravati,
Qui magicas artes nimio livore patrabat.
Deinde palam sensit gladio sua colla recidi,
Propter amorem almae fidei cum iussa docebat,
Porro die proprio quo Petrus funera novit,
60
Sic eius socius factus cum tempore longo
Plurima gesserunt caro pro nomine Christi.
Post vere magnus Dominus radiantis Olimpi
Misit eos circum rutilo splendore comatos
Ad faciem Constantini sub turbine noctis
65
Pro causa mundandi de purrigine leprae
Ipsum quando pio mansit compunctus amore.
Quod validus princeps Christi mandata recepit,
Christicolam normam sincero corde reclusit,
Ecclesiae sanctae decimas donavit ovantim,
70
Clerorum cathedrae tribuit fastigia laudis.
Sic socius Petri Paulus pro culmine gestus
Papatus Romae caram conservat habenam,
Vivendi seriem pandit sub Sole colonis,
Regibus et ducibus terre qui frena gubernant,
75
Et cleris sacrae mitrae qui pondera ducunt
Iussa docet superi caris sermonibus eius
Et rectum callem penetrandi regis ad aulam
Caelestis dempto vicii velamine monstrat.
Sic manet ecclesiae veneranda sede columpna
80
Splendida quae pugnat contra scelerata virorum
Pectora quae renuunt nato parere tonantis,
Qui rabiem Iudeorum fervore peroptant.
Sed Constantinus quando pia iussa recepit
Aeterni regis praesto cum corde fideli
85
Basilicas statuit fieri statione Quiritum,
Nec non in Latio variis et partibus orbis.
Et sancto Paulo gessit mirabile templum
Tam latum simul et pergendi tramite longum,
Quod superat proprio gremio quot Roma recludit
90
Illud et ornavit fultis candore columpnis
Marmore disculptis miro et fulgore metalli.
Postquam pontifices magni cum mente flagranti
Salvabant ipsum cumulatis viribus horum,
Cum rutilis gazis circum et plerumque lapillis
95
Tunc aras ornabant celsi et culmina tigni,
Disculptas portas latas et cardine valvas.
Nunc manet in caeno dirupto tegmine tecti,
Sunt eius postes fractae pro turbine nymbi,
Vndique cum rigidis petris altaria cingunt
100
Commotae ventorum pro dicione ruinae,
Marmoreas violant vasto clamore columpnas,
Sanctorum pictas facies quandoque procellae
Devastant etiam sculptas terrore figuras.
Et nemo retinet praestanti paectore curam
105
Restaurandi cum quodam fervore tenaci
Cum rutilis Baccis ipsum vel pondere gazae.
Quid mirum si nunc doleo maerore coacta,
Si rigide loquor et reprendo pectora vana
Multorum ecclesiae qui ducunt frena sub axem.
110
Aeterno regi quondam fundare solebant
Magni pontifices commoti pignore puro
Templa simul precium variis praebere colonis
Pro causa restaurandi cum tegmine muros,
Et siquid trepidat latis penetralibus horum
115
Sive super culmen firmando limina postis.
Tertius Eugenius sanctae fundare Mariae
Basilicam statuit tactus fervore fideli,
Cum nix Augusti calido cum tempore venit,
Descendendo palam monstravit ab aethere signum,
120
Tunc ornavit eam mota dicione lapillis.
Cuius adhuc festum populus de prole Quiritum
Celebrat captis faculis thalamisque superbis,
Saltando circum lascivo pectore motus,
Tunc epulas quaerit, pateras et dona Lyei,
125
Assatas carnes vinum et cum nectare mixtum.
Non almae matri sincero pignore dignas
Laudes exclamat, potius libamina Bacco
Nec non et Venerem male sano corde ministrat,
Quod melius foret in templo praebere Mariae
130
Pro causa servandi circum oracula sacra
Multum thesaurum stolide quem perdit in illis
Luxuriis etiam ludis livore patratus.
Pontificis magni sincero pectore motus
Sensus ab imperio Phocae pro munere cepit
135
Phanum narratum solito sermone rotundum
Cui nomen tribuit genitricis regis Olimpi,
Quod fuit ornatum pulchro splendore metalli,
Pridem quod nimium vesano corde gravatus
Constantinus ab erroris fervore citatus
140
De variis spoliis illud vacuasset et auro,
Sed tamen in toto mundo est mirabile templum,
Marmore consertum et fixis dicione columpnis.
Quid recito quicquid peragebant corde benigno
Pontifices quando Romana parte manebant,
145
Sic illos merito quoniam patrare decebat,
Ymmo debebant digna ratione ligati,
Sic agere assidue sancto pro nomine Christi.
Sed cum Gallorum praesul statione vigebat
Solicite Benedictus enim fervore fideli
150
Cum multis trabibus tribuendo pondera gazae
Basilicae Petri reparari tegmina gessit,
Sicut adhuc sistunt adeo constare videmus.
Gregorius postquam tali regione creatus,
Qui fuit eiusdem partis statione locatus
155
Restaurando molarem sanctae virginis egit
Praefultum mira specie formaque decora,
Quod superat cunctos Romae penetralibus actos.
Pastor eadem stauratus regione patravit
Salvatoris ovans templi velamina tecti
160
Tam pulcherrima, quod tota dicione Quiritum
Altera non constant, depulso corde labanti.
Quintus et Vrbanus Gallorum semine cretus
Cum sociis praesto Romanam venit ad urbem,
Qui vere fieri miranda oracula gessit
165
Basilicae salvatoris de marmore pulchro
Quae secum retinent digne sub tegmine celso
Ossa pii Petri partem Paulique sodalis,
Cum rutilis gemmis circum et fulgore metalli
Tunc ornavit ea et miro velamine cinxit
170
Argenti sculpti pariter cum floribus auri.
Sic multi quando Gallorum sorte manebant
Magni pontifices animo gessere fideli,
Sed tamen ecclesiae Pauli confracta morantur
Atria quod sibi nil dignum tribuere favorem.
175
Sed doleo postquam cum mansit sede Quiritum
Ytaliae propria pastor de stirpe creatus,
Nemo templa Dei vivi salvare paravit
Restaurando palam cumulato pondere fisci,
Siquid eorum devastant livore ruinae.
180
Ni Bonifatius ardenti cum pectore fecit
Tecta mei Pauli fieri velamine denso
Nec tandem valuit curam replere benignam,
Quod sibi sors tribuit nigrae vexamina mortis,
Quod manet eximium dirupto tegmine templum,
185
Multotiens ipsum vasto cum turbine nymbi,
Devastant adeo motae dicione procellae,
Mors mea pro leto ipsius praecordia torquet,
Dat mihi mordacem crudeli pondere luctum.
Sola mihi spes in defesso corde ministrat
190
Quod facias reparare palam cum viribus illud,
O Martine pio praesul de germine Romae,
Qui simul ecclesiae venerando culmine virgam
Conservas eius pariter conducis habenas,
Qui satus egregia sistis de prole columpnae.
195
Carus amor patriae quoniam tua pectora cogit
Tecta simul fieri cumulato pondere census
Basilicae Iacobi sancti et cum voce Phylippi,
Ne dirupta nimis coram sint lumine plebis.
Sic merito debes motus fervore fideli
200
Solicite sedem Pauli salvare libenter,
Restaurans quicquid latis penetralibus eius
Deficit et vastant veniendo furore procellae.
Respice cui sancto devote munera gestas,
Quam fuit acceptus coram splendore tonantis
205
Dum vivens stabat rutili sub cardine Phebi.
Respice quanto doctori servire laboras
Cum puro studio mentis censuque metalli
Quando suum templum digne reparare fatigas.
Respice quod socius Petri pro culmine sacro
210
Stat, simul assidue stabilito more gubernat
Ecclesiae cleros et eorum iura ministrat,
Dat populis normas magnis et regibus horum
Stat coram facie regis caelestis Olimpi
Pastorum facinus, dempto velamine noscit,
215
Pontificum simul et carae probitatis amorem.