Cantalicio spectacula Lucretiana

1. operis argumentum

Horrida Sequanicae gentis modo bella canebam

      Iamque mihi fuerat carcere missus equus,

Scilicet ut Gallus rex maximus omnia regum

      Vicerit Italici regna decora soli

5

Vtque per attonitos populos gentesque paventes

      Asperso tantum nomine fecit iter,

Cum mihi qui vatum pia pectora Delius implet:

      "Ista quid hoc frustra tempore scribis? -ait-

Borgiacos tantum meditatur Roma triumphos

10

      Et tu Gallorum scribere bella paras?

Edita quod dextris Lucretia Borgia fatis

      Ad thalamos tandem coniugis ire parat,

Tanta cave macules tristi nunc gaudia versu

      Et cave tam faustos commaculare dies

15

Inque tuo numeris melioribus utere plectro:

      Nil nisi Borgiacum nunc tibi in ore sonet.

Laetitia exultant simul omnia culmina Romae

      Cunctaque ludorum munera circus agit

Instruit et populus spectacula prisca Quiritum,

20

      Laetus et ut felix hic hymeneus eat.

Haec cane, si sapias: non est ad tristia tempus

      Et tua Borgiaca pendet ab arce salus!"

Ergo vale et veniam concedas, Gallia victrix:

      Ad tua cum tempus gesta revertar erit.

 

2. divae Lucretiae Borgiae

Magna dedit Sextus tibi munera, Borgia Diva,

      Curia magna dedit Romaque magna dedit.

At si non renuis munuscula parva clientum,

      Haec quoque sume pia, Borgia Diva, manu:

5

Conterit annorum series quaecunque sub astris

      Cernimus, ingenii munera certa manent.

 

3. ad Musam

Dic spectacula, dic, Thalia, ludos,

Dic Lucretia Diva quos honores,

Dic quos, dic varios vel illa plausus

Desertura tulit suos Quirites

5

Et caros modo Martios penates,

Ad consortia coniugis vocata,

Cui Ferraria delicata servit

Et quem pronuba Iuno magna fovit,

Tanta coniuge quae virum beavit.

10

Quae cum Romuleam reliquit urbem,

Lux de Romulea recessit urbe,

Lux omnis veluti recedit orbe,

Cum sol Hesperias subivit undas.

 

4. Romanorum amor in divam Lucretiam

Quam dilecta fuit Lucretia Borgia Romae,

      Quanta fuit pietas et generosus amor,

Sciret ut haec aderat tunc quae Ferraria praesens,

      Omnia monstrarunt templa, theatra, viae:

5

Hinc sua patritii reserarunt pectora cives,

      Hinc eques, hinc plebes; hinc puer, inde senex,

Quaelibet et totam matrona norusque per urbem

      Affectus magni signa dedere sui.

Haec ut Alexandro propius spectare liceret,

10

      Claudere cui superos et reserare datur,

Vtque suae Caesar frueretur honore sororis,

      Troianus maior quo neque Caesar erat,

Ad Vaticani divina palatia montis

      Constituere suo digna theatra loco.

15

Hic veterum quicquid iam spectabatur harena

      Vidimus et quicquid tradere Roma potest;

Sed tamen orchestram qualem nunc vidimus, unquam

      Tempore non habuit Roma vetusta suo:

Nanque suis ludis quoties de more sederet,

20

      Illa senatores ceperat, ista deos.

 

5. divae Lucretiae Borgiae et Alfonsi
Estensis ducis Ferrariae coniugium

Quam bene sortita est Lucretia Borgia tandem

      Coniugii tedas conditione pares!

Non bene simplicibus volucrum regina columbis

      Iungitur aut timidae torva leena ferae.

5

Quid nam nobilius produxit Iberia, quid nam

      Borgiacis melius Bethyca terra tulit?

Clarius antiquis Estensibus Itala tellus

      Nil habet aut vera nobilitate prius.

Coniugio tali, generosa Valentia, gaude:

10

      Nam tuus Estensi sanguine crescet honos.

Tu quoque Borgiacis, Ferraria, gaude hymeneis:

      Nam magis hoc fies stenmate mixta potens.

Et iam, Sexte, tibi fas est requiescere, pastor:

      Cesserunt votis omnibus astra tuis.

 

6. ad Borgiacos nobilitas et
origo domus Estensis

Tu qui Borgiaco satu nitescis,

Vnde Estense genus fluat requiris,

Iunxit copula quod tibi Thalassi:

Hoc est Italiae genus vetustum,

5

Gentis Dardaniae decora proles,

Quondam Antenoreae comes cohortis,

Quae sedem Patavi locavit urbis,

Nomen contrahit oppido sed illo,

Quod clari Veneti vocant Ateste

10

Et nos nunc male nominamus Este,

Estensis decor altus unde fluxit.

Cuius moribus et nitore capta

Et clara probitate sanctitatis,

Hanc Ferraria delicata gentem

15

Ad se pro meritis vocavit ultro

Et tantae dominam vocavit urbis:

Quae tot secula lapsa iam, tot annos

Tam illic omnia lance rexit aequa,

Vt Ferraria noscat atque dicat

20

Estensis sine principis corona

Non se vivere posse vel per horam.

Maiores taceo, patres avosque

Et claros atavos ducesque magnos,

Quorum nomina, gesta, facta, laudes

25

Magnum connumerare pondus esset.

Ad sponsi redeo patrem novelli,

Quem natum domus Herculem vocavit,

Tanti nominis incitata fama,

Saevos Herculis ut ferox labores

30

Omni tempore sustinere posset

Et splendesceret arte militari.

Quod non augurium fuisse vanum,

Gentes Italicae sciunt probantque

Et testis Veneti furor senatus,

35

Huius iam toties repressus arte,

Nec non Parthenope sacrique manes

Alfonsi veteris piique regis;

Sed Martis proprias tacebo laudes:

Nil hoc sanctius esse veriusque,

40

Nil hoc gratius esse fidiusque

Nostro tempore vel potest videri.

Est quam maximus hic quoque architectus,

Quod Ferraria tam novata monstrat

Et tam conspicuis recincta muris;

45

Huic par denique nemo comperitur,

Quavis vel melius refertus arte.

Cui quondam Helionora regis illa

Nupsit filia magna Ferdinandi,

Qua non vel Sypelea mater olim,

50

Non faecundior illa, quae maritum

Hercei Iovis ante luxit aras:

Natorum grege quippe perbeata,

Alfonsum dedit atque Ferdinandum,

Sysmundum, Hippolytum atque Cardinalem,

55

Inter qui rutilos micat galeros

Quantum Lucifer inter astra fulget.

Quorum maximus et decore primus,

Cui Lucretia Borgiana iuncta est,

Tota quae veluti favente nupsit,

60

Tota sic abiit dolente Roma.

Binas edidit illa sed puellas:

Quarum iungitur una Mantuano

Gonsagae domino, nitore tanto

Vt non inveniat parem, sed ipsa

65

Ipsam se superat, gravis, modesta,

Prudens et facilis, decens, venusta,

Illustris, pia, iusta, cauta, solers

Et cunctis Isabella liberalis;

Magnis altera copulata regnis,

70

Insubris ducis et benigna coniux,

Vero nomine dicta iam Beatrix,

Vxor quae poterat virum beare,

Ni Lucina manus favens negasset

Et stamen nisi Clotho sustulisset.

75

Estensis brevibus genus vetustum

Gentis diximus atque gesta verbis,

At si quid tamen absit ad decorem,

Id Lucretia Borgiana portat.

 

7. Borgia nobilitas

Non est Borgiacos necesse dicam:

Hoc novit genus orbis universus,

Norunt Occidui marisque Rubri,

Norunt hoc Zephyri Notique gentes,

5

Norunt hoc Boreae gelu nivesque,

Norunt Niliaci sciuntque Persae,

Norunt hoc Solimi sciuntque reges,

Norunt Teutonici feroxque Rhenus,

Norunt hoc Rhodani fluenta Galli,

10

Qui, quo lucidior potentiorque

Lapsu curreret et niteret amplo,

Iunxit Borgiacos sibi liquores.

Hos nobis genuit decora sumens

Vrbs a magnifico valore nomen,

15

Vrbs Hispanica clara, grata nobis

Vrbs et Romuleis amata semper:

Haec et magnanimos viros ducesque,

Haec et pontifices tulit beatos,

Haec et cardineos tulit galeros,

20

Haec Papam tulit et benigna Sextum,

Vnus qui reserat seratque coelum,

Quo nec Roma potens potentiorem

Nec vidit, fateor, decentiorem

Nec vidit, fateor, severiorem

25

Nec vidit, fateorque, iustiorem,

Summa qui sedet unus arce Petri

Et nutu latus unus omne mundi

Vertit, concutit, asserit, coercet,

Punit, liberat, allicit fovetque,

30

Leges regibus omnibus retractans,

Et iungit sibi pace principatus,

Pellens omnia pace bella parta,

Et cum pacificis suisque Christis

In Turcas meditatur ire sevos.

35

Addas Romuleos lares viasque,

Addas aedibus additum decorem,

Addas et renovata Vaticani

Et magno reparata tecta sumptu,

Addas Hadrianae superba Molis,

40

Molis moenia quae manu Cyclopum

Vel quae Palladis arte structa dicas.

Sunt haec sed monumenta magna Sexti:

Quid de Caesare Musa Borgiano

Hic nunc quid poterit referre nostra?

45

In vasto tenuis carina ponto

Longe fluctuat et periclitatur:

Maior Caesare, maior ille, maior,

Maior Scipiadis, Achille maior,

Torquatis quoque maior ac Metellis,

50

Marcellis quoque maior et Camillis,

Thebanis quoque maior et Pelasgis;

Sed nos Caesaris acta Borgiani

Iam cantavimus altiore plectro.

Nobis haec eadem tulit propago

55

Praesentem dominum piumque nostrum,

Quem nunc maxima Roma Cardinalem

Sexti pontificis colit nepotem,

Lumen Borgiacae decusque gentis

Et rubri iubar unicum Senatus:

60

Qui cum me duce concupisset artes,

Artes Pierias sophosque Phoebi,

Id quod non alii decem per annos,

Per lunas studio decem peregit,

Et iam sedulus ille diligensque,

65

Inter purpureas loquens tiaras,

Marci perspicuas sapit lucernas.

Iunctis gentibus his duabus, ergo,

Quid nam nobilius decentiusque

Et maius valet esse, quid per orbem?

70

Semper, Sexte pater, satis sapisti,

Me sed iudice nunc magis sapisti!

 

8. adventus Ferrariensium pro diva Lucretia

Viderat haud talem quondam Vetulonia pompam,

      Nil nisi cum plausus Tuscia tota fuit,

Nupserat Iasio cum iam Berecyntia mater

      Electrae et Coriti magna futura nurus,

5

Qui tunc Italiae latissima regna tenebant,

      Nunc ubi Viterbi moenia clara sedent.

Iuppiter, ignoscas: tua nec tunc gloria talis,

      Et soror et coniux cum tibi nupsit, erat,

Cum superum cunctae tibi convenere cohortes

10

      Et tua complerunt atria mille chori,

Produxit Romam veniens Ferraria qualem,

      Venit ab Estensi quae duce missa suo,

Iret ut ad thalamos iam Borgia Diva iugales

      Tectaque magnifici coniugis alta sui.

15

Prima fuit iuvenum veniens delecta caterva,

      Non ornata minus quam speciosa manus,

Principis Estensis quales decet esse ministros,

      Nullius aut quales principis aula videt:

Lucebant in equis cuncti, velut axe sereno

20

      Splendida sidereis ignibus astra micant.

Pone sequebatur paulo maturior aetas,

      Sed non inferior veste nec ore minor,

Quos inter rerum norunt qui dicere causas

      Et qui Pieridum castra sequuntur erant,

25

Nec non qui coeli motus et sidera tractant

      Et qui a secreti munere nomen habent,

Maxima virtutum cuncti simulacra ferentes,

      Insita sed virtus pectore maior erat.

Inde senes ibant, grata gravitate modesti,

30

      Vultibus insignes et gravitate patres;

Haec torquata manus lato fulgebat in auro

      Aureus et cultus omnibus unus erat:

Quos ego miratus quum contemplarer euntes,

      Visus eram Curios, Roma, videre tuos.

35

Vltimus Hippolytus, sponsi radiantia gestans

      Tempora, in hoc felix ordine frater erat,

Estensisque domus alii duo lumina fratres,

      Filius et quem dat Felsina Bentivoli.

Hos circum harmonici mulcebant omnia cantus,

40

      Qualia Thraicii carmina vatis erant:

Tympana praetereo, superum quatientia coelum;

      Innumeras taceo praetereoque tubas.

Post ubi Flaminiae ventum est ad limina portae,

      Borgiaca his iunxit se veneranda manus:

45

Obvius exierat Caesar nam Borgia, cuius

      Curia claudebat Romaque tota latus;

Ora Iovis qualis iunxit sibi thyrsifer Euan,

      Gentibus Eois agmina victor agens,

Vtraque congressus postquam simul agmina iunxit,

50

      Protinus ad summi pergitur ora Patris,

Qui, quum tot plausus et gaudia tanta videret,

      Deposuit senii pectore quicquid erat;

Inde sacri montis celsos subiere penates,

      Osculaque optato sacra dedere pedi

55

Et tandem invitis noctis redeuntibus umbris,

      Dispositis iussa est turba manere locis.

Hos tibi vir primos tribuit, Lucretia, honores;

      Hinc tua iam dicam quos tibi Roma dedit.

 

9. pedestres cursus: cursus puerorum

Vrbe quod a tota Lucretia Borgia amari,

      Se quoque quod tota nosset ab Vrbe coli,

Affectus teneris etiam cognovit in annis,

      Cum pueri cursus exhibuere suos.

5

Hi quoque nanque tibi pedibus contendere iussi,

      Egerunt partes non male, Sexte, suas:

Nanque ubi certa tubae senserunt signa sonantis

      -Oraque spectantum plena favoris erant-

Vt Pandioniae coeli per aperta volucres,

10

      Sic stadii celeres corripuere vias,

Quisque sibi appositae sperantes praemia palmae,

      Praemia qui obtinuit sed tamen unus erat.

Qui velut ante alios quantum prior ille Molossus

      Primus et obliquam corripit arte feram,

15

Ante alios tantum dextra prior extitit omnes,

      Qua metam attingens munera victa tulit.

Non tamen iccirco socii rediere dolentes

      Vllaque moeroris signa dedere sui,

Victorem sed enim socium comitantur ovantes,

20

      "Vivat Alexander Borgia!" quisque sonans,

Cognorant pueri quoniam quoque, Sexte, dolore

      Laedere tam faustos non decuisse dies.

 

10. cursus iuvenum

Nec non haec eadem validi spectacula cursus

      Praestitit his ludis laeta iuventa suis,

Pro quibus exhibitis victori praemia danda

      Non olea aut quercus, non oleaster erant,

5

Coccina sed data sunt pretiosaque vellera Serum,

      Qualia Borgiaci dona decoris erant.

Sexte Pater, multum Romanis, Borgia debes,

      Hos tibi tot sumptus qui voluere dare;

Non tibi, Sexte, minus Romani, Borgia, debent,

10

      Te duce quod sumptus tot potuere dare.

 

11. cursus senum

Vos quoque Borgiacum replestis honore theatrum

      Pulchraque gessistis ludicra vestra, senes:

Nam stata sunt vobis etiam certamina plantae

      Donaque qui vestrum vinceret ampla seni;

5

Aequius at fuerat vos decertare sedendo,

      Quam sic decrepitas exagitare nates.

Vt stetit ad signum pariter cursura senectus,

      Cepit et, ut mos est, iam sibi quisque locum,

Collegere suas pendentes undique brachas,

10

      Sordida quas poteras dicere vela magis;

Cumque sonante tuba titubantia crura moverent,

      Ipsi etiam excusso ventre dedere sonos:

O quales risus, o qualia sibila, quum se

      Provolvunt pingui praecipitantque luto!

15

Vnus erat, prima qui cum cecidisset harena

      Curvaque coenosa terga teneret humo,

Vltimus ut vidit socios hinc inde iacere,

      Surgit et increpito calce resumit iter

Evaditque omnes metaeque ad signa propinquae

20

      Pervenit et tremulus praemia victor adit.

Exoritur clamor spectantumque undique plausus

      Nec modicum risit Sextus ab arce Pater,

Vltimus accepit cum praemia, cumque trementes

      Deformesque luto sic abiere senes;

25

Se vicisse tamen meruisseque dona putarunt,

      Quod se, Sexte, sciunt sic placuisse tibi.

 

12. cursus meretricum

Festa celebrabant veteres solennia Florae,

      Signa quibus casti nulla pudoris erant:

Haec quoque, ludorum si permisisset honestas,

      Borgiacis ludis Roma datura fuit,

5

Pro quibus hic cursu certantia scorta pedestri

      Vidimus et risus non habitura parum.

Prima Labulla locum capit et Laufeia secundum,

      Hinc Calvina suum, post Catiena suum;

Naevia quinta suum cepit lupa, Lesbia sextum,

10

      Strenua de numero septima Maura fuit.

Inde omnes cum se sublata veste recingunt

      Et stetit ad signum nuda caterva genu,

Saeva per effusa est circi latus omne mephitis

      Cossessumque omnem teter obivit odor,

15

Tartarei qualis vel faucibus exit Averni,

      Exhalat qualem vel Vetulonus ager.

Post ubi prostratum corpus movere pedemque,

      Curriculi in media mox cecidere via;

Maura sed, ad metas directo tramite currens,

20

      Lenonis vicit laeta favore sui.

Scorta per haec nudae veteris spectacula Florae,

      Si nescis, voluit Roma referre tibi.

 

13. cursus Iudeorum

Vt monstrandus amor tibi parte pateret ab omni

      Et tibi, Sexte Pater, gaudia plena forent,

Exhibuit Solimas etiam ad spectacula gentes

      Et tibi quae poterat nunc dare Roma dedit:

5

His igitur posuit rapidi quoque praelia cursus

      Dignaque victoris munera danda pedi.

Conveniunt alacres verpi, recutita iuventus,

      Improba Christiferae gens inimica Crucis:

Dactylus et Cainus primi, maioribus orti

10

      Qui quondam Christo composuere necem;

Hos sequitur Galaphus Baruchusque ex gente creatus

      Dixerat in Christum quae mala verba prior;

Inde Baruf faedusque Mirach, Senebica propago,

      In cuius fuerat fel et harundo manu;

15

Belzefus et Balafus, nati de semine eorum

      Qui rapuere sacras sortibus exuvias;

Inde Mylach, Barabas, Rypheal, Scariothia proles,

      Quae iam prodiderat vendideratque Deum;

Compluresque alii, durum crepitantia quorum

20

      Effugiunt Musae nomina, plectra, chelis.

Post vero cepere locum signumque morantes

      Intenti expectant, diis odiosa cohors;

Quo simul audito, calcem movet ecce profanum

      Vulgus et extremum signat ab ore locum,

25

Hebraica inter se iudeaque verba sonantes,

      Inter spectantum sibila mixta iocis.

Magna sed humentis cecidit per lubrica circi

      Et iacuit medio pars revoluta luto;

Altera prosequitur cursum, preit altera, quorum

30

      Primus erat, populi voce iuvante, Mylach,

Quem pede cum quidam supplantavisset, ephaebus

      Evolat et metas attigit ante Baruf.

Ridet et ingenti quatitur clamore theatrum,

      Insidias flentis dum videt ora Mylach,

35

Testantis Ionam, Balaam Ionatamque Natanque,

      Dum repetit pedibus praemia rapta suis:

Quod fieri iussit sententia iudicis aequi

      Atque ablata Mylach praemia victor habet.

Mox facie coram Divae duxere choreas,

40

      Ducere quas Iudae gens recutita solet.

Nunc erat ad Christum, Lucretia, vertere tempus

      Gentis Iudaicae quicquid in Vrbe fuit,

Forma Meduseum tua cum miranda decorem

      Vincat et evadat iam tibi quisque lapis.

 

14. Equiria

Restituere etiam Megalesia prisca Quirites

      Circensesque suos et populare sacrum,

At non per septem spatia emisere quadrigas,

      Nec metas rapidis praeteriere rotis,

5

Sed nunc, Sexte, tibi celebravit Equiria Roma,

      Qualia sub nostro tempore moris habet:

Bubalus immo suum spatiumque cucurrit asellus,

      Causa voluptatis cursus uterque novae.

Quicquid enim poterat te delectare repertum est

10

      Et tamen ardet adhuc Roma placere tibi.

 

15. cursus equorum barbarorum

Dic certamina, Musa, dic equorum,

Quos nunc barbaricos vocant caballos:

Hi, cum Borgiaci per ampla circi

Missi carceribus fuere primi,

5

Tam velociter appulere metis,

Quam velociter appulisse dicas.

Non credo Aemonios fuisse tales

Pernicem Balium levemque Zanthum,

Nomen Thessalicae decusque dextrae;

10

Nec tales etiam fuisse credo,

Quos priscis celebrata dives annis

Aelis curriculo Iovis probavit.

Quos cum cederet ante Mantuanus,

Excusso puero repente solus,

15

Qui tot iam niveus bravia vicit,

Currens proxima pone, Borgianus,

Addens calcibus et citatus alas,

Vinci nescius et peritus arte,

Laetus praeteriit tulitque palmam.

20

Non quod vicerit ille nempe miror:

Caesar Borgia, erat tuus caballus!

 

16. cursus equarum

Meonidae qualis fuerat celebrata Podarge

      Aut, Epirotae, quas genuistis, equae,

Aut quae conceptus ventorum flatibus implent,

      Romulidae, tales exhibuistis equas.

5

Hae quoque Borgiacis ludis novere placere

      Atque ultra vires agglomerare pedes:

Cuncta elementa tibi studeant cum, Sexte, placere,

      Id quoque non mirum est, si studet omne pecus.

 

17. cursus equorum veredorum

Vidimus exhibuit simul et quos Roma veredos

      Hique voluptates contribuere suas:

Nanque globum circum de se fecere per omnem,

      Quisque ubi currendo creditur esse prior.

5

De grege sed subito poterat qui vincere solus,

      Posse suum Dazus dissimulavit equus:

Vltima qui cum iam spatii metamque tenerent,

      Emicat et primus protinus ante volat.

Errat Borgiacis ludis ratione carere

10

      Et mentis quisquam munere credit equos!

 

18. cursus asinorum

Quales Parrhasiis feruntur arvis

Vel quales vetus educat Rheate,

Tales Roma dedit benigna asellos

In spectacula tam probata circi

5

Et certamina pulchra Borgiani.

Hos cum carceribus suis locarent,

Partim foemineos maresque partim,

Ruditus petulans repente montis

Implevit pecus alta Vaticani;

10

Mox e carceribus caterva laxis,

Non desiderio coacta palmae,

Sed desiderio coacta asellae,

Hac illac ruit omne per theatrum,

Rudens, immemor et proterva cursus,

15

Iam sessoribus absque tota currens,

Quos excusserat antequam subiret

In circi medias petulca partes:

Horum pars rediere magna retro,

Pars portas petiere consuetas.

20

Vnus de numero magis peritus,

Cui vates Asinariam studenti

Plautus legerat atque ruminarat,

Iam cum saepius ad fores palati,

Ad quas praemia meta sustinebat,

25

Multum furfuris ante devorasset,

Illuc cum modo sarcinas ferebat,

Et ventris studiosus et recordans,

Recto tramite mox viam resumens,

Circi quod reliquum fuit peregit

30

Et, dum se solitos referre credit

Pastus furfureos, tulit bravium.

Hoc quid, dicite, quid putatis esse?

Succedunt bene cuncta Borgianis!

 

19. cursus bubalorum

Vltima bubalici steterant spectacula cursus:

      Haec etiam genii non habuere parum.

Postquam informe pecus ferratis naribus amplis

      Adfuit et calces constituere pares,

5

Terga, dato signo, stimulis agitator acutis

      Confodit et feriunt spicula longa cutem:

Iuncta catervatim currunt informia bruta

      Nec circi rectas praeteriere vias.

Iamque propinquabant palmae totumque theatrum

10

      Insonat et circi plausibus omne latus;

Terga ferit constans laxis agitator habenis

      Et pecus insana voce fatigat iners;

Grex tamen ignavus vidit cum praemia palmae,

      Constitit atque pedem fixit inepta cohors:

15

Non stimuli aut voces, non aspera verbera prosunt,

      Plurima nec forti quassa flagella manu,

Torta sed obversis vertunt vestigia caudis.

      Pars capiunt urbis moenia versus iter,

Pars medii in partes sese effudere theatri,

20

      Pars, ubi constiterant, non abiere loco.

Carceris hinc igitur rursus statione locantur,

      Vnde iterum cursus proripuere suos;

Cum tamen amissae reditum est ad praemia palmae,

      Constitit ad solitum bubala inepta locum,

25

Tanquam non liceat, tanquam sit turpe nefasque

      Vincere et ulterius inde movere pedem.

Fervidus exercet costas agitator et armos:

      Nil tamen irata proficit ille manu,

Obvertunt quoniam segnes ad praemia rursus

30

      Retrogredas clunes retrogredosque gradus.

Cerneret ire suos cum per contraria cursus,

      De numero secum sic Vetulinus ait:

"Non licet hanc hodie, nisi per contraria, palmam

      Vincere: curramus nosque per antiphrasim!"

35

Dixit et ad caudam sese convertit et instat

      Bubalicum stimulis exagitare latus:

Atque ita victor erat bruto gradiente retrorsum

      Quodque caput vetuit vincere, cauda dedit.

Mystica Borgiacis fuit haec victoria ludis

40

      Et vis retrogredi sideris ista fuit:

Quid pia Borgiacis dare gentibus astra putandum est,

      Has si retrogredi sideris aura fovet?

 

20. palestra

Cursibus exactis, restabat nuda palestra:

      Hanc quoque vidisti, Caesar, in Vrbe tua

Dasque palestritam, qualem vel Spartha solebat

      Aut dare gymnasiis Attica terra suis,

5

Aut qualem fingunt Tellure fuisse creatum,

      Cui matris vires non valuere suae,

Aut qualis Samius fuerat iam mutus athleta,

      Cui merces vocem fraude negata dedit,

Entelli quondam fuerant vel qualia terga,

10

      Qualia vel fortis terga Daretis erant.

Intrepide stabat media taciturnus harena,

      Hunc veluti nullum vincere posse putes;

Se tamen audebat pugnae committere nemo,

      Talia dum cernunt pectora, colla, manus.

15

Iamque erat expectans sibi poscere dona paratus,

      In medium cum bis prosiliere duo,

Vixdum qui implicitis subito cecidere lacertis,

      Vnde stetit pugilum caetera turba procul.

Ille sed immenso donatus munere plausu,

20

      "Borgia!" clamando "Borgia!" victor abit.

Haec invicta tibi, Caesar, tua castra notavit

      Atque animosa tuae gesta palestra manus.

 

21. castelli gladiatura

Inde datura fuit veteris quoque Roma lanistae

      Munera et accinctus iam gladiator erat;

Pugna sed ut multo Martis speciosior esset,

      Stringeret et gladios nobiliore manu,

5

Borgia constituit ferri certamina Caesar,

      Mulcerent animos quae novitate magis.

Non mirmillonis stupuit spectator in armis,

      Nulla fuit triplici fuscina dente minax,

Arce sed extructa castelli in parte theatri,

10

      Vidimus hic Martis praelia magna novi

Postaque victori sunt pro mercede ducenta,

      Munera victoris digna labore sui.

Lex fuit, ut positam pars altera sumeret arcem

      Et caperet clausi septa tuenda loci;

15

Altera, si posset molem expugnare duello,

      Quae stabant palmae praemia ferret ovans.

Delecti iuvenes ex Caesaris agmine, qui sic

      Conseruere manus, bis duo bisque decem:

Octo tuebantur, pugnans sed caetera contra

20

      Ter fuit indomito Marte repulsa manus;

Et, ne forte putes pugnae simulacra fuisse,

      Saepius illata sub nece vita fuit.

Non haec, crede mihi, sunt aedita praelia frustra:

      Securas arces Caesaris ista notant.

 

22. venatio taurorum

Iam licet ut sileat venatio prisca ferarum

      Fortis et antiqui dextera Carpofori,

Martia cum stratos spectavit harena leones

      Et petulans Tuscum Naevia fixit aprum,

5

Cum pardi cecidere leves turpesque bisontes

      Praestitit atque ferox praelia rhinoceros:

Nam tua, Sexte, tuas peragens Hispania partes

      Culta per attritas noluit ire vias,

Sed, quod nulla unquam priscorum prodidit aetas,

10

      Inclyta de tauris munus equestre dedit,

Quos excelsa suis ludis de more quotannis

      Exhibet et torvo de grege Roma legit.

Hi non consueta ceciderunt morte feroces,

      Sed periere necis nobiliore modo:

15

Nam, postquam emissi fusique fuere vicissim

      Et concessa feris mors mala bobus erat,

Prodiit in medium depugnatura theatrum

      Et telis et equis splendida Ibera cohors,

Vndique tota micans ardenti murice et auro,

20

      Gemmatis victis et redimita caput,

Strenua gestantes patrio venabula ritu

      Cominus exhibitos apta ferire boves.

Sic igitur missos ineunt agitare iuvencos

      Bubulaque assidua terga cavare manu;

25

Ardua qui primus ruit in certamina taurus

      Excussit circi cornibus omne latus:

Quem dum nobilitas insectaretur Ibera

      Saeviretque ferox taurus in omne caput

Spargeret et passim pedibus furibundus harenam

30

      Innueretque sua fronte minante necem,

Talia non potuit spectando Borgia Caesar

      Virtutes animi dissimulare sui;

Fervidus orchestra sed enim descendit ab alta,

      Spectabat ludos maximus unde chorus,

35

Et celer ingressus, faciem velatus, harenam

      Traiecit tauri protinus omne latus

Sternitur atque uno tantum porrectus ab ictu

      Qui timor ex omni parte iuvencus erat;

Inde abit, id facinus toto plaudente theatro,

40

      Magnanimo insignis conspiciendus equo.

Prosequitur caedes taurorum Hispana caterva

      Et patria sternit cuspide forte pecus;

Iamque boum ferro restabat portio parva,

      Destitit a pugna cum calefactus eques:

45

Nam pedibus pariter subit altera turba theatrum,

      In tauros laudis non habitura minus.

Haec quoque culta fuit praecinctaque vestibus iisdem,

      Idem animus cunctis et generosa manus:

Expandit quales volucris Iunonia pennas,

50

      Talis erat invenum vestibus ille decor;

Idem erat et gladius nec non venabula et artes

      Dexteraque Hispanis docta ferire modis.

Quos inter rursus prodivit Borgia Caesar,

      Velatus faciem, cognitus ille tamen:

55

Nam male Thessaliae sicut se abscondit Olympus,

      Sic male Borgiaci Caesaris arma latent.

Nanque catervatim iunctis mucronibus hastae,

      Dum ruit in tauros sic animosa cohors,

Dumque boves missi iuvenum per aperta theatri

60

      Non expectato terga dedere globo,

Ingruit ex illis contra furibundior unus

      Aggrediturque omnes, dissipat, urget, adit,

Gestit et obstantem iactare sub astra catervam;

      Sed tandem fallax impetus ille fuit:

65

Nanque sua Caesar districta prosilit harpe

      Invaditque suo Marte iuvante ferum

Succisaque trucem stravit cervice iuvencum;

      Inde pedestre ferox cum grege victor abit.

Caetera taurorum pars nobilitate perempta est,

70

      Nec male Borgiaci deperiere boves.

Quis non taurorum pugnas intelligat istas?

      Hoc pro te factum, Borgia Caesar, erat:

Quicquid Amyclei fuerant ad praelia fratres

      Iam duo, tu solus, Borgia Caesar, agis.

 

23. populi Romani recensus

Vt quondam ultimus ille rex bonorum

Regum, Servius ille liberalis,

Censum constituens in Vrbe primus,

Vrbem constituit videre totam

5

Et cognoscere providus Quirites,

Tunc cum classibus alma Roma quinque est

Et tot centuriis resecta felix,

Totam tu quoque, Sexte, sic recenses,

Quo posses populum videre, Romam,

10

Vt Ferraria sciret ac referret,

Quam te Troiugenae colant Quirites.

Ergo Borgiacis novisque ludis

Laetae conveniunt tibi cohortes,

Classes, centuriae, tribus, manipli

15

Et coetus legionis atque turmae,

Telorum genus omne congerentes

Et corpus quibus arma contuentur:

Thoracas, ocreas, spathas, cateias,

Loricas, clypeos brevesque peltas,

20

Rompheas, galeas levesque fundas,

Arcus, fortia scuta, pila, sicas,

Nec non spicula saeva scorpionis.

O qua laetitia tibi micantes

Cordis tunc saliere, Sexte, fibrae,

25

Cum per Borgiacum suis theatrum

Spectas ordinibus tuos Quirites,

Quales in duplices iere Poenos,

Quales in Syrias iere gentes,

Quales in Senonas trucesque Cymbros,

30

Quales in Pharios iere reges,

Quales in rigidos iere Vehios

Et quotquot voluere iam subactos,

Vt scires bene, Sexte, quot teneres

Gentis milia Maximus togatae

35

Et quam sint bene, Sexte, praeparata

Te cum Cardineis tuis tueri!

Cum sic in faciem suosque vultus

Per te iam fuerit reversa Roma,

Ludos rettulit illa si priores,

40

Si longe meliora multa fecit,

Non mirum, tibi, Sexte, quod secunda est.

 

24. pegmata sive currus producti ad Musam

Dic iam pegmata, Musa, dic triumphos,

Quos his rettulit alma Roma ludis,

Vt se quae fuit esse nunc notaret

Tanto sub duce perbeata tauro,

5

Nec non egregios habere vates

Nunc m gymnasiis suis doceret,

Aetas iam coluit vetusta quales,

Haec qui pegmata tanta cogitarunt,

Maiorum quibus acta sub figura

10

Virtutes docuere Borgianas.

 

25. laus poetae pegmatum

Quicunque ille fuit, struxit qui pegmata, vates,

      Vidimus in ludis quae modo Borgiacis,

Numine Deliaco gestat praecordia plena

      Delphiticoque lyram temperat in tripode;

5

Non fuit hic Geticus, fuit hic nec pectore bardus,

      Divini sed habet pectoris ingenium:

Seu sit Romanus, seu sit Romanus alumnus,

      Huic bene tam merito dii faciant superi,

Qui voluit ficta veteri sub imagine laudes

10

      Temporis antiqui dicere Borgiacas.

Nescio qui fuerit: tot sunt tibi, Roma, poetae,

      Qui pelago velis lintea dant paribus.

Quisquis es, ipse tuis meritis pro talibus opto

      Fata tibi regis tempora dent Pylii!

 

26. Herculis imago cum hydra

Tot tibi, Borgiacum, produxit Roma, theatrum,

      Pegmata, quot partes computat illa sui.

Herculis invicti sub imagine vidimus acta,

      Nec secus ac si tunc res ageretur erat,

5

Strenuus ut Lernae faecundam sustulit Hydram,

      Aut ut Aventinae vicerit arma ferae

Purgaritque omnem regionem providus heros,

      Hic ubi tuta dehinc condita Roma fuit.

Verum aliud tali voluit sub imagine vates

10

      Veraque per fictas significare notas:

Nanque per Alciden datus est tibi Borgia Caesar,

      Invictum cuius circuit Hydra caput,

Qui, velut Alcides diram superaverat illam

      Monstraque, terribiles multiplicesque feras,

15

Expulit Italico saevos ex orbe tyrannos,

      Qui passim Hydraei verticis instar erant.

Adde quod ista tibi magnae simulacra figurae

      Estensem possunt significare ducem,

Borgia cui fausta cessit Lucretia sorte,

20

      Quam mundus voluit totus habere suam,

Sicut et Alcidae quondam pro coniuge cessit

      Devictisque aliis Deianira procis.

Multum Romani debent et Sextus et omnes

      Borgiaci inventis, clare poeta, tuis!

 

27. rex cum duobus aratoribus et vulturibus

Vertere mox regem pendenti vulture aratrum

      Vidimus et geminos sollicitare boves:

Hunc per quem voluit tibi significare poeta?

      Si nescis, Vrbis conditor ille fuit

5

Belliger, incurvo quam designavit aratro

      Addidit et nomen vulturis augurio.

Non temere hoc factum fuit, haec non actio vana;

      Maxima sunt quae te rustica signa docent:

Roma per hos veluti fuit edificata iuvencos,

10

      Sic per Borgiacos est renovata boves.

 

28. effigies duorum equorum cum totidem
rectoribus

Hic etiam geminos licuit spectare feroces,

      Docta quibus frenum leva tenebat equos.

Non minus haec vatis fuit ingeniosa figura,

      Altius haec animo si bene cuncta notes:

5

Haec bellum pacemque docent, quae Borgia Caesar

      Et dare Romanis et prohibere potest.

 

29. trium romanorum imperatorum triumphalium
insignia

Inde triumphalem quem spectavistis equestrem,

      Hic iam cui pugnax Aphrica cessit erat;

Quaeque sequebatur currum Carthago notata est,

      Evertit cuius funditus ille solum.

5

Post Asiae domitor magna gravitate subibat:

      Si non sum falsus, ille Lucullus erat,

Pone sequebatur spoliis quem currus opimis,

      Ex Asia ad patrios quae tulit ille deos.

Tertius insedit nivei qui terga caballi,

10

      Ille Tridentiferi quem prope currus erat,

Iulius hac fuerat monstratus imagine Caesar,

      Noscimus Europae quem posuisse iugum

Romuleumque ausum Martem committere Ponto

      Frenaque non notis gentibus ante dare.

15

Ista tribus Romam dominatam partibus orbis

      Armaque Romulidum quanta fuere notant;

Verum aliud voluit docti sibi fictio vatis:

      Borgiaci sunt haec nam nova gesta ducis,

Subdidit Italiae sibi qui tria regna subactae

20

      Inque triumphali vertice signa tenet.

Nulla figura nitet magnae sub imagine formae

      Nullaque pictura facta novata vides

In quibus haud possis iam te cognoscere, Caesar,

      Atque aliis quanto, Borgia, maior eas.

 

30. simulacrum Iovis et Iunonis

Insuper e curru spectavimus ora Tonantis,

      Cum quo vecta fuit pronuba magna soror:

Quod notat exactis tandem quod Roma triumphis

      Hostibus et victis relligiosa fuit.

5

Ast ego, quod fas est, alia ratione putarim

      Altius has vatem composuisse rotas:

Scilicet hoc celebri quae gesta fuere theatro

      Cum Iunone sua cuncta probasse Iovem

Et quod concordi Lucretia Borgia coelo

10

      Nupsit et unanimi non sine voce deum.

 

31. tres deae nudae

Tres quoque vidisti sine vestibus ire puellas:

      Dic, rogo, quid nudae tres voluere deae?

Nunquid ad arbitrium quae convenere fuerunt

      Pastoris quondam: Iuno, Minerva, Venus?

5

An quae Trinacrios mergebant carmine nautas?

      An fuit hoc aliquod relligionis opus?

Crediderim tamen ipse magis, nisi fallit Apollo,

      Authorem Charites significasse deas,

Nympharum comites Venerisque decentis amicas,

10

      Perpetuo nexas quas pia zona tenet,

Quam sibi non aliter iunxit Lucretia Romam,

      Donec Borgiaci nominis aura sonet:

Nam te, Roma, dolens quanvis Lucretia linquat,

      Non sine te poterit vivere alumna tamen!

 

32. equestre simulacrum cum puero et puella
ante currum captivis

Compositum mira spectavimus arte caballum,

      Magnanimus cuius terga premebat eques;

Ante ferebatur currum captiva puella

      Et puer astrictus vincula sorte pari:

5

Hanc certe effigiem nemo est qui nesciat altam,

      Borgia Dux in qua significanter erat.

Sumite ab his cuncti populis documenta duobus:

      Non est Caesareis viribus esse parem.

 

33. puella a tauro vecta

Dicite, spectantes: quae nam fuit illa puella,

      Insedit tergo quae simulata Iovis?

Nempe nec Oceano fuerat nec Agenore nata,

      Diva sed haud dubie Borgias illa fuit,

5

Quae per Borgiacum meruit faustissima taurum

      Fortis ad imperii culmina celsa vehi:

Hoc voluit rerum tibi demonstrare peritus

      Ingenii vates nobilitate sui.

 

34. de tauro fugiente draconem

Ignivomi taurus quod fugerit ora draconis,

      Desine mirari: non pavor ille fuit.

Inter pascatur cum prata virentia flammas,

      Par fuit hunc flammis non nocuisse suis.

 

35. novae comediae poetarum romanorum

Hunc celebrant etiam vates hymenea Latini

      Inventisque novis contribuere vices;

Quorum ut tu melius spectare poemata posses,

      Ante tuos gesta est res bene, Sexte, pedes

5

Et, quia contrita est ludis lux quaeque diurnis,

      Prodita nocturno lumine scaena fuit.

 

36. comoedia Baptistae Casalis

Lusit comica quae mens Casalis

Haec sunt, nec veterum minora soccis:

Induxit Venerem poeta divam

Caeco de puero suo querentem,

5

Quod Lucretia Diva Borgiana

Celebs per virides sederet annos,

Omnes cum superaret ore Nymphas

Graias, Italides, deas marinas:

Curnam qui genus ales omne vincit,

10

Invictam sinat hanc manere solam?

Respondebat item suae parenti

Qui cunctos domat et Cupido vincit:

"Quid, mater Cytherea, me lacessis?

Dignum Borgiaca nec invenimus,

15

Dignum quaerimus attamen maritum:

Frustra non soleo meam pharetram

Exercere meos leves nec arcus!"

Non contenta Venus vocabat illum

Quocum tardipedis vices ministrat

20

Et quondam iacuit revincta ferro:

Qui cum cerneret utriusque causam,

Votis prebuit utriusque pacem

Et Ferraria cui decora paret

Divam sanxerat esse copulandam.

25

Lusit comica quae meus Casalis

Haec sunt, nec veterum minora soccis.

 

37. comedia Camilli Portii

Hinc et Portia quem domus creavit

Maiores referens suos Camillus

Intactum iuvenis poema fecit,

Cui Sextus tribuit libenter aures

5

Reclusitque Pater benignus aulas:

Nam comoedia grata continebat

Et quae Borgiacis meis placebant.

Hinc Ferraria et hinc beata Roma

Inter se varias simul movebant

10

Lites, sed placidis tamen querelis:

Divam perdere Roma perdolebat

Quod Ferraria Borgiam trahebat,

Quam tot dulcibus educasset annis

Intra moenia parvulam Quirini;

15

Sed Ferraria delicata, partes

Argumenta parans suas tuendo,

Illam iure suo loquens petebat.

Tunc Cyllenius, arce missus alta,

Lites e medio deus diremit.

20

Hos comoedia continebat actus,

Sed plures brevitate conticesco:

Haec dat Portia quem domus creavit

Non dispar proavis suis Camillus.

 

38. comedia Magdaleni

Phoebi numine floridus poeta

Condit carmina plena Magdalenus:

Quod comoedia dulcis indicavit

Nunc in Borgiacis peracta ludis,

5

In qua conqueritur proterva Iuno

Quod Fortuna suas per omne tempus

Alcidae meritis ministret auras.

Quo scripto prius atque nominato

Estensem puto principem notavit,

10

Quem Fortuna potens favore pleno

Iuvit cominus et benigna fovit,

Quod Lucretia Diva Borgiana

Estensis ducis est decora consors.

Gaude, Martia Roma, docta, gaude,

15

Hoc quae tempore tot vides Cratinos.

 

39. comoedia Galli

Et tu, Galle, tuas, amice, partes

Egisti bene comicos per actus,

Qui per Caesaris arma Borgiani

Sentis Parthenopen fuisse captam

5

Tunc, cum Gallia ficta magna mater

Misit per furiosa bella natum

Ad sponsam thalami sui rebellem,

Quam per Parthenopen bonus notasti.

Alter quam dare cum procus negaret,

10

Romanae decus urbis invocavit

Sponsus, qua duce victor est potitus,

Rivali procul et repente pulso.

Haec comoedia, Galle, tota quadrat:

Nam tu cum patre forte Gallus extes,

15

Gallos conveniebat ut referres,

Me etsi duce magis es Latinus.

 

40. Plauti Menechmi

Plautinos etiam iuvenes egere Menaechmos,

      Aetate ac forma, gestibus, arte pares;

Quaelibet implevit numeros persona decentes:

      Viderat haud similes scaena vetusta sales.

5

Gesserunt gemini mire sua munera fratres

      Messenioque vices Peniculusque suas;

Sed me nulla rei tenet admiratio tantae

      Ingentique istas non ego miror opes,

Hi quod ab eximii veniunt incude magistri

10

      Et rari exempli vatis ab arte fabri.

Roma, magis facta es sic ingeniosa poetis,

      Vt magis es Sexto facta sedente potens.

 

41. divae Lucretiae Borgiae discessus
ab urbe et comitatus

Ergo perfectis abitura ludis

Hinc ad Estensis thalamos mariti

Fortis et clari ducis apparatur

Borgia virgo.

5

Vnde per totam properatur Vrbem:

Hic equos, auro parat ille vestes,

Ille pincernas struit, hic ministros,

Ille sodales;

Hinc suam Sextus comitum cohortem,

10

Hinc suam Divae populus Quirini,

Hinc suam struxit comitum catervam

Borgia Caesar.

Sarcinas Divae numerare quisnam

Possit? Aut quisnam numerare gemmas?

15

Quis vel argenti modios vel auri

Dona referre?

Quis vel immensam valeat canendo

Tot talentorum numerare dotem,

Quam nec uxores habuere regis

20

Hactenus ullae?

Iam dies felix aderat recessus,

Qua sed effecta est tenebrosa Roma

Mox et a nobis abiere clari

Lumina solis,

25

Cum statim Divae comitatus omnis

Affuit tota numerosus Vrbe,

Vsque ad extremos etiam paratus

Ire Britannos.

Quin et Estensis comitatus exit

30

Ordine instructus, facie decorus;

Seque post ambo speciosa iungunt

Agmina utrinque.

"Ite felices, iuvenes senesque!",

Dixerant cuncti pueri et puellae

35

Ac recessuris benedixit alta

Sextus ab arce.

Qualis ad matrem solet ire Phoebe,

Septa millenis veneranda Nymphis,

Vel salutatum solet ire celso

40

Vertice fratrem,

Talis ad clari thalamos mariti

Ibat insignis, comitante longo

Virginum coetu, memoranda semper

Borgia Diva.

45

Ad latus cuius soror illa nostri

Ibat et vere pia Cardinalis,

Cui sacrum sanctae tribuere sacra

Nomina nomen:

Illius mores vereor pudicos

50

Dicere et vitam penitus pavesco,

Ne velut nomen tribuam marinis

Icarus undis.

Quumque iter caeptum peragunt per urbes,

Obvios cunctos populos videres,

55

Explicat qua se per amena laetas

Vmbria valles,

Dona certatim pariter ferentes,

Quanta vel plusquam dederat facultas,

Et coronatis reserant ovantes

60

Limina portis.

Inde cedentes medios per Vmbros,

Regna cum primum tetigere euntes,

Marte quae magnus sibi comparavit

Borgia Caesar;

65

Qualibet passim regione tales

Singulae ubertim tribuere gentes,

Accipit quales Paphias per urbes

Cypris honores:

His ad Estenses populis relictis,

70

Qui perinsignes dederant honores,

Applicant sese generosa tandem

Agmina portis.

Qualis intrantum fuit et beatae

Lucis illius celebrata pompa,

75

Diva qua limen tetigit mariti,

Dicat Apollo,

Hanc vel Estenses referant poetae,

Herculis qui per resonant penates

Hauriunt et qui melioris undae

80

Fonte liquores.

Sit satis nobis leviore magnam

Borgiam Divam cecinisse plectro,

Quae tibi affectus monumenta nostri,

Sexte, dicamus.

 

42. petitio discessus romanorum comitum
a diva Lucretia

Omnia complerat postquam sua vota Thalassus

      Et bene transactus sic hymeneus erat,

Romani comites, proles generosa Quiritum,

      In patriam cuperent cum repedare suam,

5

Implerunt Divae placidas his vocibus aures,

      Pro quibus haec unus verba loquutus ait:

"Auspicibus Superis tandem et Iunone favente

      Coniugii socium, Borgia Diva, vides

Nec minus experta es, quantum ostentare licebat,

10

      Roma tuas laudes quam vehementer amet;

Nos quoque, qui comites fuimus te, Diva, sequuti,

      Egimus officium, quod comitantis erat.

Te per barbaricas comites sequeremur et undas

      Et freta Scyllaei per furibunda maris

15

Atque per ardentes terras domibusque negatas

      Nec non et Scythiae frigora, si sit opus;

Sed quia fata tibi sedes tribuere quietas

      Regnaque pro meritis, Borgia Diva, tuis,

Ibimus ad patrios, te concedente, penates

20

      Nec minus et Romae moenia cara tuae,

Nulla ubi te nostris animis oblivia tollent,

      Fixa sed in nostro pectore semper eris.

Forsitan et siquid rerum peccavimus in te,

      Aut in honore tuo frigida cura fuit,

25

Peccati veniam petimus veniamque recessus,

      Accincti cunctis rebus adesse tuis.

Tuque Sibyllinos cum coniuge vive per annos

      Proleque Borgiacum multiplicate genus!".

 

43. divae Lucretiae responsum

Reddidit his dictis Lucretia Borgia voces,

Sed non foemineo voces de pectore quales,

Sed prodire solent quales de corde virorum,

Hauserunt dulces vel qui Demosthenis amnes,

5

Lactea vel magni Ciceronis flumina potant,

Eructant sacri vel qui monumenta Maronis:

"Haud novus est in me vester, Romana iuventus,

Tantus amor, Romae fuerim cum dulcis alumna

Et mihi natales dederint cum tecta Quirini.

10

Vidimus ingentes plausus, spectacula, ludos

Atque triumphales mihi quos tribuistis honores;

Vidimus et septem mihi qualia gaudia colles

Exhibuere suae, nec non renovata vetusto

Munera quae quondam fuerant celebrata theatro;

15

Vidimus et iuvenum solennia magna senumque

Laetitiaeque hominum mihi quas genus omne figuras

Contulit et quicquid tribuit matrona nurusque,

Quod nacta est talem Lucretia Borgia sortem

Hic, ubi speratur tedas habitura quietas.

20

Non mea Roma igitur quantum ostentare licebat,

Verum ultra vires non me decorare pepercit,

Vtque magis digno nos exaugeret honore,

Dat mihi vos comites, de nobilitate supremos

Romulea, cuius sum non ignara tributi:

25

Ire per infidi licet et discrimina ponti

Cogerer et terrae vel per deserta relictae,

Tuta mihi vobis comitantibus ire viderer!

Parcite commissae veniam me poscere culpae:

Nil mihi peccastis, nisi quod peccastis amando

30

Quodque meos nimium nimiumque auxistis honores.

Nec vobis patriae reditum male grata negabo:

Ite, licet, iuvenes iuvenum clarissima pubes,

Ite, sed et nostri memores. Si maxima Roma

Scire volet quid agit Lucretia Borgia rerum,

35

Dicite: 'Magnanimo cum coniuge laeta triumphat,

Sed tamen ardenti suspirat pectore Romam'."