Giovanni Gioviano Pontano Parthenopeus 1

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/PONTANO|part|001

Other sections


1. librum alloquitur

I munus lepido meo sodali

Non dura nimium, libelle, fronte,

Sed qualem tenerae volunt puellae

Inter blanditias iocosque molles

5

Caris coniugibus suis inesse.

Legem versiculis dedere nostris

Aetas et male sobrius magister,

Ut tantum teneras ament puellas,

Ut sint virginibus nihil molesti,

10

Ut molles, lepidi, leves, iocosi;

Quos uxor canat in sinu mariti,

Quos coniux legat in sinu puellae,

Quos discant pueri, senes et ipsi,

Siqui sunt pueris ineptiores,

15

Et castos fugiunt timentque versus.

Nunc ad te redeo, libelle. Felix,

I felix, pete nobilem sodalem

Inter nequitias amoris omnes

Ludentem in gremio suae Cicellae,

20

Cuius lacteolo sinu tumenti

Surgunt aureolae due papillae,

Quas fecit manibus suis Cupido

Maternas imitatus ipse mammas.

O quid coniuge dulcius venusta,

25

Aut quid carius optimo marito,

Quales sunt Miniatus et Cicella?

Sed ne te nimium morer, libelle,

Festina Miniatum adire nostrum,

Qui te tam facili videbit ore,

30

Ut post millia basiationum

Dignum te faciat sinu Cicellae.

Hanc tu malueris, libelle, sedem,

Quam si scrinia regis ampla dentur.

 

2. ad Fanniam

Candidior nivea Veneris, mea Fannia, planta es,

      Et Charitum tenero lactea crure magis,

Aurorae praelata coma, praelata nitore;

      Hebe munditiis cesserit ipsa tuis,

5

Cesserit aspectu Lede, Hermioneque papillis,

      Flora genis, cedat Tyndaris ore tibi;

Nigraque formoso furata es lumina Amori,

      Et per te caecus dicitur ille puer.

Naiadum illecebris cum sis lascivior, et sit

10

      Usque comes dictis gratia blanda tuis,

Ambrosia hinc teneris stillat tibi roscida labris,

      Ambrosia hinc roseo spirat ab ore tibi.

Huius in amplexus, superi, properate. Sed ipse

      Praeveniam, nec tu, bella puella, neges.

15

Magna peti fateor; verum mihi magna petenti

      Contingat niveo pectore posse frui.

O mihi si liceat partes tractare latentis:

      Cedite, di; hac vincam conditione deos.

O bona non tractanda homini, bona digna rapina

20

      Coelicolum, superis o bona digna locis.

Deficio: gelidis suffundite tempora lymphis.

      O desiderii lenta cupido mei.

 

3. carmen nocturnum ad fores puellae

Sic mihi crudeles isti placentur ocelli,

      Qui me luminibus surripuere suis,

Ut nulla e cunctis aeque formosa puella est,

      Nec quae sit misero tantum adamata mihi.

5

Nil formae natura tuae, nil cura negavit,

      Una superciliis si tibi dempta nota.

Nam, quamvis molli semper sis dedita amori,

      Nulla proterva magis, nulla benigna minus;

Cum tibi sint placidi mores, sint mitia corda,

10

      Nulla benigna minus, difficilisque magis.

Nam quid dura tuum sic me contemnis amantem,

      Neglectumque tuas despicis ante fores?

Ipsa fugat primas nox intempesta tenebras,

      Nulla tamen nostro mota dolore venis;

15

Frigida saevit hiems, immitis et ingruit aer,

      Exclusum pateris me tamen esse foris.

Fannia, solve fores, mea Fannia, Fannia, quaeso,

      Solve fores, quaeso, Fannia, solve fores,

Et me, quem gelidus Boreas contraxit et himber,

20

      In tepido foveas, dulcis amica, sinu.

Quod rogo, nec magnum est; et amor sibi mutua poscit,

      Mutuaque amplexus gaudia poscit hiems.

At tu, quae dominae servas dilecta cubile,

      Me miserum, dormis scita Lepilli diu.

25

Si dormis, tibi sit facilis somnusque quiesque,

      Sin vigilas, posti, te rogo, deme seram:

Scis etenim, quid noster amor, quid spes mea de te,

      Quid mihi promittat, quae tibi tanta fides.

Me miserum, dormis nimium iucunda Lepilli;

30

      Surge, age, de molli surge Lepilli toro,

Nam se quamprimum terris lux candida praefert,

      Seque dies roseo suscitat oceano.

Sed tibi quid feci, crudelis somne? Quid, inquam,

      Dure, meas frangis, somnule, delitias?

35

Te decuit, nostris olim devicte querelis,

      Lumina iam dominae deseruisse meae.

Anne deum mentes, an livor numina vexat,

      Quos iuvat et nostra commoditate frui?

Nam te, si invidia, crudelis somne, vacares,

40

      Par fuerit mores noctis habere bonos:

Nox facilem cupido semper se praebet amanti,

      Nox iuvenum curis obsequiosa favet,

Illa meos quotiens custodem fallere iussos

      Clam tulit ad lectum, quo iacet illa, pedes,

45

Et quotiens, vigili quamvis cum matre iaceret,

      Illa meo foemori iunxit amica foemur.

At tibi, somne, tuis semper sopor absit ocellis

      Imprecor, et semper lumina aperta geras,

Quaeque papavereis tecum fers pocula succis

50

      Rupta cadant, et sis pervigil ipse diu.

Salve difficili subnixus, pessule, posti,

      Limina quaeque tua claudis, iniqua sera,

Vos mihi nunc faciles aditus praestate roganti,

      Ad dominamque meam pandite qua sit iter:

55

Vos ego panchaeo supplex venerabor odore,

      Floribus e vernis pictaque serta dabo,

Vobis myrteolo spargam de flore liquorem,

      Vobis de roseo lympha madore fluet.

O male, quod fletu nequicquam absumor inani,

60

      Despectasque meas, pessule lente, preces.

Sic tibi nec longae caries nec ruga senectae

      Officiat, nec te sentiat ignis edax,

Sic tibi nec raucae stridet quae lamina serrae,

      Nec queat ulla tibi saeva nocere manus,

65

Furtivus clauso sensim te subtrahe posti,

      Ut pateat moto cardine laxa foris.

Sed mihi quid lacrimae prosunt? Quid vota precesve?

      Roboribus duris nulla subest pietas.

Crudeles postes, crudelis ianua, tuque

70

      Tam male grate meis, pessule, delitiis,

Vos situs obducat, vobis non aequa securis

      Saeviat, et cuneis instet acerba manus,

In vos irati procursent undique amantes,

      Ingerat hic lapides, inferat ille faces.

75

Ergo, ubi tam durae consumpsi tempora noctis,

      Mortua quid prodest membra referre domum?

Hic moriar, sit et haec mihi funeris auctor acerbi

      Ianua, sint tumulus limina et ipsa meus.

 

4. ad Fanniam

Puella molli delicatior rosa,

Quam vernus aer parturit

Dulcique rore Memnonis nigri parens

Rigat suavi in hortulo,

5

Quae mane primo roscidis cinctos foliis

Ornat nitentes ramulos;

Ubi rubentem gemmeos scandens equos

Phoebus peragrat aethera,

Tunc languidi floris breve et moriens decus

10

Comas reflectit lassulas;

Mox prona nudo decidit cacumine

Honorque tam brevis perit.

Sic forma primis floret annis; indecens

Ubi senectus advenit,

15

Heu languet oris aurei nitens color,

Quod ruga turpis exarat,

Perit comarum fulgor, et frontis decus,

Dentesque flavent candidi,

Pectus papillis invenustum languidis

20

Sinus recondet sordidus,

Quod nunc heois lucidum gemmis nitet,

Tenuisque vestit fascia.

Nullas amantis audies moesti preces

Duram querentis ianuam,

25

Non serta lentis fixa cernes postibus

Exclusi amantis munera;

Sed sola noctes frigido cubans toro

Nulli petita conteres.

Quin hoc iuventae floridum atque dulce ver

30

Brevemque florem carpimus;

Post lustra quinque iam senectus incipit

Latensque surrepit modo.

Quare, meorum o aura suavis ignium,

Dies agamus candidos,

35

Noctesque divae conteramus integras,

Que mane lucet Hesperos.

 

5. ad pueros de columba

Cui vestrum niveam meam columbam

Donabo, o pueri? Tibine, Iuli,

Num, Coeli, tibi, num tibi, Nearche?

Non vobis dabimus, mali cinaedi;

5

Non vos munere tam elegante digni.

Quin ite, illepidi atque inelegantes;

Ales nam Veneris nitore gaudet,

Odit sorditiem inficetiasque,

Insulsos fugit et parum venustos.

10

Sed cuinam cupis, o columba, munus

Deferri? Scio; nam meam puellam

Amas plus oculis tuis, nec ulla

Vivit mundior elegantiorve.

Haec te in delitiis habebit, haec te

15

Praeponet nitidis suis ocellis,

Nec tanti faciet suam sororem.

Huius tu in gremio beata ludes,

Et circumsiliens manus sinumque

Interdum aureolas petes papillas.

20

Verum tunc caveas, proterva ne sis;

Nam poenas dabis et quidem severas,

Tantillum modo tam venusta poma

De tactu vities: et est Diones

Tutelae hortulus ille dedicatus;

25

Numen laedere tu tuum caveto.

Impune hoc facies, volente diva,

Ut, cum te roseo ore suaviatur

Rostrum purpureis premens labellis,

Mellitam rapias iocosa linguam,

30

Et tot basia totque basiabis,

Donec nectarei fluant liquores.

 

6. queritur de ingenii tenuitate

Aerii montes et mollia prata nemusque

      Et vos carminibus flumina nota meis,

Quod me tam gracilem voluistis ferre poetam,

      Indignor, magnae laudis amore calens.

5

Nam mihi iam pridem tenues agitantur amores,

      Attritamque sequor vatibus ipse viam,

Intactos ausus necdum contingere fontes

      Arduus et summi carpere montis iter

Hic, ubi pierio recubans Lucretius antro

10

      Concinuit latio carmina digna sono,

Ac rarum siculus foecundo pectore vates

      Rerum naturae condidit auctor opus.

Sed tamen, ante diem quicquid properatur, acerbum est,

      Maturumque suo tempore quicquid erit;

15

Omnia fert aetas, et perficit omnia tempus,

      Nec serum quicquam tempus et hora ferunt.

Prima velim teneris intendat amoribus aetas,

      Cantet et ad citharam nostra Camoena suam,

Ac primum teneros miretur Fannia versus,

20

      Quos mea demulcens pectora dictat Amor,

Lascivumque prius me sentiat Umbria vatem,

      Gaudeat et nostro carmine lector amans.

Sera meis veniet, veniet si fama libellis,

      In pretio cum sit nostra senecta suo.

25

Tunc ego castalias (vivam modo) pronus ad undas

      Perfundam sancto labra liquore senex,

Quatuor et referam digesta elementa figuris,

      Primum ignis, post hunc aeris esse locum,

Terra sit ut media mundi regione locata

30

      Nixa suis opibus, pondere tuta suo,

Intervalla tenens distantia partibus aeque

      Bruta quidem et solido sorte recepta loco,

Quam pater oceanus spumantibus abluit undis

      Amplectens, medio dissociatque freto;

35

Sint duo praeterea, quorum sullimis ab Arcto,

      Imus ab opposito dicitur axe polus;

Hos circum immensi volvatur machina mundi,

      Nec tamen impositum sentiat axis honus;

Denique gignendis quaenam sint semina rebus,

40

      Unde suos ortus edita quaeque trahant,

Unde pavor cervis, rabies atque ira leonum,

      Raucaque cur cornix, et bene cantet olor;

Quid calidi fontes himbri, quid noctibus Ammon

      Ferveat et medio frigeat usque die;

45

Quem dederit rebus finem natura creandis,

      Centauri nunquid, Scylla vel esse queant,

Cur non luna suo, sed fratris luceat igni,

      Quid vehat et Procyon, quid vehat ortus Equi.

Felices animae fatis melioribus usae,

50

      Cura quibus primis talia nosse fuit;

Non illis studium gemmae, non dira cupido,

      Divitis aut auri perniciosa sitis,

Sed superum casto rimabant pectore templum;

      Quis superis nunc est vita beata locis.

55

At mihi servitium et tristis iam vita paratur,

      Illaque libertas pristina surripitur,

Immatura meae nec parcunt fata iuventae.

      Ne peream, tu me, Fannia cara, iuva.

 

7. hymnus in noctem

Nox amoris conscia, quae furenti

Ducis optatam iuveni puellam,

Grata dis magnis et amica blandae,

Nox bona, lunae,

5

Quam colunt unam Geniusque Hymenque

Et suo gaudens Erycina nato,

Cum ferus diras acuit sagittas

Tendit et arcum;

O voluptatis comes et ministra,

10

Quae bona ex te fert thalamus torusque,

Quas sopor fert illecebras iocosque

Delitiasque,

Quas simul iuncti faciunt amantes

Inter amplexus trepidumque murmur,

15

Inter et ludos tenerasque rixas,

Dum furit ardor,

Dum micant linguis, animaeque florem

Ore deducunt querulo, parique

Concidunt motu, resoluta postquam

20

Grata libido est.

Tu quies rerum hominumque sola,

Tu graves curas et amara fessae

Amoves menti, et refoves benigno

Pectora somno;

25

Tu redis mundo redimita frontem

Siderum sertis, reficisque grato

Rore perfundens violaria, agros

Frugibus exples.

Da meis finem, dea magna, votis,

30

Et quod optamus, liceat potiri,

Ne voret tristis penitus calentes

Flamma medullas.

 

8. ad Musas

Nymphae, quae nemorum comas virentis

Atque undas aganippidas tenetis

Et saltus gelidos virentis Haemi,

Vos, o thespiadum cohors dearum,

5

Vestris me socium choris et antris

Vulgi avertite dentibus maligni;

Et me castaliae liquore lymphae

Sparsum cingite laureis corollis

Cantantem modo sapphicis labellis.

 

9. ad Fanniam

Quid mihi tam multas proponis, Fannia, poenas,

      Et cupis in tantis excruciare malis?

Sit satis interdum gravibus me affligere verbis,

      Et miserum de me sumere supplicium.

5

Non ego servitium dominae tam mite recuso

      (Ah pereat, siquis vincula et ipsa timet);

Luminibus sed dura meis te subtrahis, et me

      Excludit posita clausa fenestra sera,

Sed nunquam potui lacrimis aut fletibus ullis

10

      Efficere, ut vobis mitior ipsa fores.

An quia te a teneris dilexi puriter annis,

      Hoc meruit de te, perfida, longus amor?

Quid si me alterius cepissent lumina? Quid si

      Altera in amplexus isset amica meos?

15

Hoc nocuit misero servisse fideliter uni,

      Hoc nocuit tanta semper amasse fide.

O pereat quicunque colit tenerasque puellas,

      Et durae sequitur militiam Veneris.

Et mihi si posthac fuerit quae gratia tecum,

20

      Dilanient avidi tum mea membra lupi,

Tum mea membra avido discerpant gutture corvi

      Effodiantque oculos, qui mihi causa mali.

Ah valeant veneres, valeant mala gaudia, amores:

      Casta placent, luxus desidiose, vale;

25

Iam mihi Francisci tunicam cordamque parate,

      Iam teneant nudos lignea vincla pedes;

Quam iucunda mihi ieiunia, quis ego coelum

      Emeream, cum me solverit atra dies.

At tu tunc nostros flebis deserta labores,

30

      Cum subeant veneris dulcia furta meae,

Cum subeant dulces quas tecum ducere noctes

      Saepe admirata es, lassaque facta prior.

Sed quid tum lacrimae? Quid tum tibi vota precesve?

      Quem semel expuleris, non revocatur amor.

35

Non mihi cara quidem poteris, non bella videri,

      Non, si sic fieri Iupiter ipse velit.

Et licet in te alius dives suspiret amator,

      Exemplo fuerit cautior ille meo;

Ac, ne quem lateat quam sis non mitis amanti,

40

      Saevitiam dicet parva tabella tuam,

Quam legat et iuvenumque chorus doctaeque puellae,

      Et quicunque tuam sensit, Amor, pharetram:

"Fannia despectos semper fastidit amantes,

      Hoc illi vitium mater iniqua dedit."

 

10. Philippi ad Faustinam epistola

Quam tibi maluerim praesens, Faustina, salutem,

      Littera sollicitae nuntia mentis habet.

Siqua videbuntur scriptis temeraria nostris,

      Hoc constans veri pignus amoris erit.

5

Consilio regitur quisquis moderantius ardet,

      Inconsultus erit, siquis amare volet;

Hoc mihi turpe putem, sapiens si dicar amator;

      Quique amor est aliis, sit furor ille mihi.

Forma minor certe quam nostra insania vestra est,

10

      Sed pudor iste mei causa furoris erit,

Quamvis et facie veteres heroidas aequas,

      O non humano nata puella toro.

Hermionen laudant, quod erat spectanda capillis,

      Et sibi apollinea fecerat arte comam;

15

Hocque Clitemnestre potuit formosa videri,

      Candida quod roseus sparserat ora color;

Sola Helene in terris, sola eius forma probatur:

      Sed tamen huic Helenae quid, nisi forma, fuit?

Cum tibi praesertim sint doctae Palladis artes,

20

      Sit comes ex omni gratia parte tibi;

Adde, quod et fastus semper contemnis iniquos,

      (Tyndaridum tota est dicta superba domus).

Vidi ego te in primi spatiantem limine templi,

      Ille locus nostri vulneris auctor erat,

25

Et vidi et perii, gelidoque in pectore dixi:

      "Non haec templa mihi, templa salutis erunt."

Ignibus urebar tacitis, ut vesuia rupes

      Undaque in oeteis thermopylaea iugis;

Non tamen audebam tacitos aperire dolores,

30

      Ingenium metuens, casta puella, tuum.

Donec qui teneris pertentat corda puellis,

      Vulnera nostra tibi caeca retexit Amor,

Fecit et optares communis pascere flammas,

      Iniecitque tibi mutua vincla Venus.

35

Nam neque abydei iuvenis sestaeque puellae,

      Aut in amore alio tanta reperta fides;

Milanion nostros nequeat sufferre labores,

      Hyleam quamvis senserit ille manum.

Non labor huic fuerat varios contemnere amores,

40

      Una sed Iasidi cura placere suae;

At mea cum multis placuisset forma puellis:

      "Huic uni, dixi, noster inhaeret amor."

Tu quoque, ne formae quicquam iam deesset honestae,

      Mansisti in nostra, Laodomia, fide.

45

Illius absentem retinebat Troia maritum,

      Troia cinis misero, Protesilae, tibi;

Interea vultus illi referebat amatos

      Cerea formati dulcis imago viri,

Huic et blanditias, huic et dilecta ferebat

50

      Oscula, cognati haec pars erat aequa tori,

Hanc etiam noctes thalamo complexa fovebat,

      Tantus in absenti coniuge saevit amor;

Et frustra miseri pulsabant limina amantes,

      Floridaque obductis serta dabant foribus.

55

Sicque diu viduo permansit fida cubili,

      Hinc etiam cineres ingemitura viri;

Hoc castam decuit, sic exspectare decebat,

      Virginis haec fuerant conscia signa bonae.

Tunc mea felices implebant carbasa venti,

60

      Unus eram, de quo diceret omnis amans;

Ipsi ridebat coelum mihi, et ipsa favorem

      Spondebant rebus fata benigna meis.

O quotiens solem cernenti intercidit illud:

      "En quanto melior sors mea sorte tua est;"

65

Dicebam lymphis: "Quae nunc sic curritis, undae,

      Vos rapidum certe contineatis iter;"

Dicebam silvis: "Quae nunc sine fronde rigetis,

      Vos nunc formosas indueretis opes,

Fronderent colles, florerent gramina, nostra

70

      Si bona novisset, mellificaret apis,

Nidum avis in silvis, oblitaque semper amati

      Coniugis exstrueres, Alcyonea, mari,

Scylla, patrem cupias, Thereu, gaude in Philomena,

      In scopulis, Echo, flore, Hyacinthe, novo.

75

At vos nunc, undae, quae sic iam curritis, undae,

      Currite, festinum iam celeretis iter,

Et vos, o silvae, quae nunc sine fronde rigetis,

      Gaudete arentis deposuisse comas;

Arerent colles, squalerent gramina, nostra

80

      Si mala sentiret, mella relinquat apis,

Nidum avis in silvis, memor et tibi semper amati

      Coniugis erueres, Alcyonea, mari,

Scylla, patrem fugias, Thereu, moere in Philomena,

      In scopulis, Echo, flore, Hyacinthe, tuo."

85

Cor dolet, et gelidus torpet sub pectore sanguis;

      Sed tamen invitum dicere cogit amor:

Mens abit, et mutis iam lingua in faucibus haeret;

      At dolor iratum cogit acerba queri.

Unde meas primum sumam, Faustina, querelas?

90

      Quod mihi principium, qui mihi finis erit?

Vana, fidem et casti fregisti iura pudoris,

      Vana, deos testes fallere, vana, potes?

Ingrata et miseri contemnere munus amantis,

      Obsequiique potes non memor esse mei?

95

At quondam libycis leo dum mugiret arenis

      Saucius, Androcli munere sensit opem,

Inde comes socio permansit fidus in antro,

      Et pretium victus raptaque praeda fuit;

Cumque cruentasset romanum caede theatrum,

100

      Abstinuit medicas ille ferire manus.

Scilicet humanis aliena est gratia rebus,

      Iustius ingenium debet inesse feris.

Quid si me longae premerent incommoda vitae,

      Inficeretque meum cana senecta caput?

105

Non sic Tithono coniux heoa relicto

      Est illum viduo passa iacere toro,

Quamvis ille senex, quamvis foret ipsa puella,

      Non tamen ipsa suum sprevit iniqua senem;

Sed lacrimis carum satiabat moesta cubile,

110

      Cum iuga luciferis mane ligaret equis,

Indoluitque suos lucem deposcere currus,

      Officio cupiens praeposuisse torum:

Nec minus Aurorae, quam summo grata tonanti,

      Olim dircaeis nox geminata iugis,

115

Scilicet huic teneri suberat quia cura pudoris

      Atque fides constans ingenuusque pudor.

Sed cave neglectos, quos nec periura vereris:

      Nulla quidem laesis gratia coelicolis;

Testis apollineae neptunnia moenia Troiae

120

      Dardaniumque genus dardaniusque cinis,

Testis, qui falsi propter periuria nati

      Indidit aegeo nomina vana mari.

Si non iuratae sprevisset tela Dianae,

      Cydippen frustra commonuisset amans.

125

Hoc est, quod miseras deterrent fulmina gentes,

      Hoc dedit irato tela trisulca Iovi.

Vidi ego, quae Veneris fallendo iura resolvit,

      Perfidiae poenas saepe luisse graves,

Vidi et, quae roseo fuerant suffusa rubore,

130

      Pallida et in lentas ora reversa genas,

Et nitidos olim dentes mutasse colorem,

      Proque coma niveam surgere caniciem.

Sed prius aut mauro veniam fera praeda leoni,

      Meque vel irati sorbeat unda maris,

135

Aut mea caucaseae discerpant membra volucres,

      Aut diomedeis devorer in stabulis,

Quam tibi vel minimo fuerint periuria damno:

      Sis periura licet, si modo bella manes.

Hanc faciem vitient dentes? Hunc frontis honorem

140

      Canicies? Decus hoc ruga senilis aret?

Parce, Venus: non est mea, non periura puella,

      Non periura quidem, si qua puella levis;

Hoc vitium formae est, cunctis haec menda puellis;

      Si vitium levitas, nulla puella bona est.

145

Te meminisse decet, dum, coniuge saepe relicto,

      Mavortis cupidi dulce cubile petis,

Nec contenta deo, nemorum deserta colebas,

      Et tibi Marte tuo carior alter erat,

Nec foret Aeneas, si non simoentia rupes

150

      Conscia deliciis esset et ipsa tuis.

Siquid peccatum est, siquid meruisse fatetur,

      Iupiter, in nostrum poena sit ipsa caput:

Poena feros animos et nescia corda remitti,

      Poenaque Salmoneum Pyrithoumque decet,

155

Poena deos ausum debellavisse Typhoea,

      Poena decet Nioben, Byblyda poena decet;

At non poena decet iurantem vana puellam,

      Sit poenae hoc illi penituisse satis.

Poenituit: tu parce, pater; nam sponte fatenti

160

      Lex favet, et magno est gratia magna tibi.

Tu quoque, vita, tuo, siquid peccavit, amanti

      Da veniam; merui nil ego, iussit Amor;

Iussit Amor: magno quis enim non cedat Amori,

      In cygnum, in pluviam qui iubet ire Iovem?

165

Non subit illius felicis temporis hora,

      Cum mihi suspirans talia visa queri,

Nec poterant ipsi succurrere verba petenti,

      Quippe diserta recens verba premebat amor:

"O utinam, et vereor ne sim tibi vilis in isto,

170

      Mutua sit de me cura futura tibi,

Qualiscunque tamen seris licet urgear annis,

      Unus eris, quem me semper amare iuvet;

Tu meus unus eris, quamvis meus esse recuses,

      Sis licet alterius, tu meus unus eris."

175

Interea tumidis stillat tibi rivus ocellis,

      Humentesque rigat candida gutta genas.

Ipse ego solando lacrimas super ora cadentis

      Siccabam digitis anxius usque meis,

Iurabam demens fallendi nescius artis,

180

      Cum mens certa mihi, certus et esset amor,

Tecum compositae venturum ad fata senectae,

      Mansuramque meam tempus in omne fidem,

Tecum post cineres, post dona ingrata sepulcri

      Traiecturum una flumina nigra rate.

185

Ipse idem, mea sis eadem cupioque rogoque,

      Mutua utrinque fides, firmus utrinque et amor,

Cura eadem mihi sis, eadem tibi cura Philippus;

      Hoc sibi et ipsa fides, hoc quoque poscit Amor.

 

11. ad Fanniam

Amabo, mea cara Fanniella,

Ocellus Veneris decusque Amoris,

Iube, isthaec tibi basiem labella

Succiplena, tenella, mollicella;

5

Amabo, mea vita suaviumque,

Face istam mihi gratiam petenti.

Ah, quid lenta tuum times maritum?

Ne time, leviter suaviabor.

Apes ut tenero studens liquori

10

Libat summa thymi, aut crocon rubentem,

Summa vix tibi suxerim labella,

Isthaec dico labella mollicella,

Quae me tam facient cito beatum,

Quam fiam cito, si neges, misellus.

 

12. auram alloquitur

Aura silvarum nemorumque cultrix,

Cynthiae fessae gelidum levamen,

O quies lassis fugientibusque

Pana Napaeis,

5

Grata pascenti niveas capellas

Propter Amphrysi venerantis undas,

Seu colit gratum nemus atque amati

Daphnidis Idan,

Cynthio semper dea grata, semper

10

Dulcis illius comes, o laborum,

O quies aestus Cephalo virenti in

Vertice Hymeti,

Linque florentis, dea blanda, colles,

Sive in umbrosos gelidosque saltus

15

Maenalos aut parthenio in antro

Lenta vagaris,

Sive spartanis celebrata nymphis

Taygeta aut molles Phrygiae recessus,

Seu tenent verno Zephyro tepenti

20

Litore Baiae;

Hic ubi nostri quotiens amores,

Me sine, et lympha fruitur salubri

Fannia (heu torpet gelidus sub imo

Pectore sanguis),

25

Quae modo in molli studiosa arena

Ludit, et circum niveae sorores

Cursitant pictas vario legentes

Litore conchas,

Qualis in vernis Erycina pratis,

30

Gratiis certans, studio recentis

Deligit flores, modo se fluenti

Abluit amni;

Interim occulto latitans fruteto

Faunus, armentique deus magister

35

Ebibunt molles avido foventes

Pectore flammas.

Huc age et gressus moveas virentis,

Floribus nectens croceos capillos,

Pinnulis afflans roseos odores

40

Ambrosiamque;

Sed leves tecum volitent Amores,

Quisque candentis iaculans sagittas,

Sed meum certent facibus cruentum

Urere pectus.

45

Urar, et centum pariter sagittis

Figar, ac de me cupiant triumphum,

Vel levem immitis modo sentiat si

Illa favillam.

Sed quis, heu, nostris calor in medullis

50

Fervet? En quali exagitamur aestu?

Tu meos o nunc relevans calores,

Aura, venito.

 

13. de qualitate amantum

Miser, qui amat, videtque quod cupit nunquam;

Magis miser, qui amat videtque, nec tangit;

Miserrimus, qui amat videtque tangitque,

Nec tangit, ut vult, nec sibi gerit morem.

5

Expertus hanc sententiam miser dico.

At cui tot insunt commoda ac facultates,

Diis is est profecto amans adaequandus.

 

14. ad puellas

O dulces animi mei lepores,

Solae deliciae meae Camoenae,

O plusquam Veneris papilla bellae

Et nympharum oculis venustiores,

5

Amabo, mea basiate labra.

Da mi basia, Gelliana, mille,

Da quot Lesbia iam dedit Catullo;

His addas volo millies trecenta.

Da dulcis totidem, Medulliena.

10

O desiderium mei furoris

Phyrne, consere labra cum labellis;

Pugnent humidulae per ora linguae;

Innitens manibus meoque collo

Pendens, in numerum et modum columbae,

15

Coeli sidera vince basiando.

Hyblaeo, Glyca, suavior liquore,

Si me vel digito semel lacessas,

Cordis deliquium mei videbis.

Sed me nunc animus meus relinquit.

20

Ah me nunc fugis, ah fugis, miselle,

Clitinam petis et petis Velinam.

Qui fiet, miser, ut duobus unus

Vivas pectoribus? Redi, miselle;

Nam si Fannia viderit vagantem,

25

Invitum capiet, tibique pennas

Victrix eripiet, redire nunquam

Ad me tu poteris, morique coges.

 

15. ad Charisium

Fannia formosa est, Charisi, Fannia pulcra est,

      Totaque mollicula est, totaque lacteola est,

Et cum lucidulos in me convertit ocellos,

      Tota Venus, tota est Fannia nequitia,

5

Basiaque humidulis cum sumit rapta labellis,

      Tum mihi de coelo spargitur ambrosia;

Haec mihi praeripuit sensus, et amara videndo

      Vulnera dat, lacrimis excubat illa meis.

 

16. queritur ante limen puellae

Hic me marmoreum faceret deus, hic ego saxum,

      Quod premeret pedibus Fannia dura suis;

Nam quotiens sacri peteret pia limina templi,

      Per mea membra suum saxea ferret iter,

5

Et quotiens festis redeunt sua sacra diebus,

      Limine prodiret conspicienda suo.

Tunc ego, marmoreus quamvis nec sensile saxum,

      Gauderem nitidis ipse premi pedibus;

Nam nihil est coeli subter regione creatum,

10

      Quod non delicias norit habere suas.

Quod, siquid venerem Veneris seu spicula nescit,

      Durities artus induat illa meos;

Et si te biduum cogar caruisse, necesse est

      In speciemque abeat nostra figura rudem.

15

Una dies tantum est, qua te non, Fannia, vidi,

      Et sine iam videor sensibus esse meis;

Altera, quam vereor, ne sit lux invida nobis,

      Et sim de nostro nomine pondus iners.

Quicquid ero, merear cum de te, Fannia, maius,

20

      O saltem strophium possit id esse tuum.

 

17. ad Bacchum

Nunc hederis sertisque novos innecte corymbos,

      Nunc tua circumdent tempora, Bacche, rosae,

Nunc viridis flavas suspendat pampinus uvas,

      Ingeminetque novas ebria mensa dapes;

5

Nam mea, Parnasi rediens e collibus, audet

      Ludere romanis Calliopea modis,

Inque choro iuvenum, molli saltante puella,

      Sopitos longo tempore ferre sales,

Aoniumque movet circum tua pocula plectrum:

10

      "Euohe, Bacche, canens, ad tua festa veni."

Tu quoque nobilibus pretium iam, laure, poetis,

      Laure, tuum nobis porrige fronde decus;

Et mea phoebeis ornentur tempora sertis,

      Ut merear nomen vatis habere novi.

15

Stultus ego, fieri credam qui fronde poetam:

      Non laurus vatem, sed sua Musa facit.

 

18. ludit poetice

Iam satis est molli residem lusisse sub umbra,

      Nostraque nympharum scripta tulisse choris;

Nunc iuvat et fortis troiana in proelia fratres,

      Dardaniosque iterum ducere in arma duces,

5

Nunc iuvat et multa foedatum caede Patroclon

      Hectorea raptum commemorare manu,

Aeacidae ut telo cecidit ferus Hector, ut arcu

      Tabifico Paridis concidit Aeacides,

Ferveat ut nimium confidens Troilus armis,

10

      Vulneret incautum thessalis hasta latus,

Utque Neoptolemi disiecta sit Ilios armis,

      Ut Priamus patrios corruit ante deos.

Scilicet in magnis quaerenda est gloria rebus,

      Hinc veniant capiti laurea serta meo;

15

Quod si forte animis respondent carmina nostris,

      Vel Croesi fuerint vilia regna mihi.

Felices nimium fortunatosque poetas,

      Et qui penea tempora fronde tegunt:

Una dies satis est hominum delere labores,

20

      Vatibus at certe morte carere datum.

O utinam, et nostri fugiant nigra fata libelli,

      Et sit perpetuo non sine honore rogus;

O si post cineres et me quoque iactet alunnum

      Umbria, carminibus non inhonora meis,

25

Umbria Pieridum cultrix, patria alta Properti,

      Quae me non humili candida monte tulit,

Vigia quem gelidis placidus circumfluit undis

      Et Nar sulphureis fontibus usque calens,

Hic ubi me viridi puerum sub valle canentem

30

      Audiit irrigui coerula nympha loci,

Atque ait: "Antra, puer, muscosi fontis et ista

      Tecta petas, en haec quae tibi serta paro;

Si mecum hoc viridi libeat considere prato,

      Tu mea cura, puer, tu meus ardor eris;

35

Hanc tibi nos dabimus, ne sis modo durus amanti,

      Quam dederat nobis Delius ante lyram."

Plura locuturam subitus deterruit horror,

      Immersitque suis fontibus illa caput:

Liber adest, quem maturis vindemia ramis

40

      Cincta vocat, lateri dolia plena ferens.

Hunc circum Satyri volitant viridesque Napaeae,

      Ebrietasque rubens, et malesanus Amor,

Ac residens pando vetulus Silenus asello,

      Cui comes a dextra parte Priapus erat.

45

Tympana pars, alii quatiebant terga iuvenci,

      Pars canit et choreas ducit utraque manu,

E quibus haec unus lingua titubante ferebat

      (Ut reor a calamis, Pan tegeaeus erat):

"Primus devictis rediens Lenaeus ab Indis

50

      Imposuit capiti serta novella suo,

Primus pampinea docuit de vite liquorem

      Exprimere et puris dulcia mella favis,

Primus et instituit plenis convivia mensis

      Insolitasque mero concelebrare dapes;

55

Per te blanda venus, per te iucunda voluptas,

      Et sine te lusus deliciaeque iacent,

Bacche, quies rerum, terror quoque, Bacche, Gigantum,

      Subsidium victis iam prope, Bacche, deis."

Hinc Thebas canit et Semelen, interque canendum

60

      Urceus huic ansa deficiente cadit,

Quem de more humeris suspensum semper habebat:

      Ille dolet sitiens, praeque pudore tacet.

Ridet turba frequens, imprimis ridet et ipse

      Euchius, at comites indoluere senis.

65

Sed te dum Phrygiae deterrent classica pugnae,

      Ad veteres lusus, o mea Musa, redis.

Nunquid dura nimis tibi martia castra videntur,

      Otia quae semper deliciasque colis?

Scilicet in nobis est consuetudo magistra;

70

      Haec studia, haec artes ingeniosa facit.

Quod si consuesces paulum sudare sub armis,

      Mox tibi fidenti martius ardor erit.

 

19. queritur de nimio et novo amore

Ecce novum nobis indicit Cypria bellum,

      Ecce alias in me sumit Amor faculas.

Mater, io, iuvenem quis me tibi dulcibus annis

      Eripit, et moestos ingerit in cineres?

5

Nam mea crudeles tetigerunt corda sagittae,

      Atque animam petiit vulneris asperitas.

Mater, io, mea mater, io, succurre dolenti,

      Mater, io, migrat spiritus in tenebras;

Et tu cara tuo soror o dulcissima fratri,

10

      Ac per quam fuerat vivere dulce magis,

Iamque vale, et cineres fratris, germana, repone,

      Curabisque pias funeris exequias.

Cinnama, si insano dilexi semper amore,

      Et placuit prae te foemina nulla mihi,

15

O tantum liceat miserae sperare favillae,

      Ut post nostra tuus funera vivat amor.

Quamvis causa meae fueris tu mortis acerbae,

      Crimina non tua sunt, culpa sed est Veneris;

Nam mihi, quod castam decuit praestare puellam,

20

      A te servata est semper honesta fides;

Non pretium mihi te, fulvum non abstulit aurum,

      Quaeque animos capiunt munera magna leves.

Sed quid liventis in me convertitis hydros

      Infaustasque faces, thisiphonea cohors?

25

Parcite, crudeles Erebi Ditisque ministrae,

      Et canis, et stygii lurida cymba senis,

Parcite, non vestrum est manes retinere poetae;

      Elisia est nobis nanque parata domus.

Illic nos nitidi manet aurea Musa Catulli,

30

      Cuius adhuc etiam Lesbia in ore sonat,

Cui tantum dicunt hi se debere libelli,

      Quantum nec caro filia blanda patri,

Quam iuveni ardenti multa cum dote maritam

      Perducit cari coniugis in gremium;

35

Illa suo grates persolvit laeta parenti,

      Quod dederit nomen coniugis ac dominae.

O quicunque meum comitati funus, amici,

      Vivite felices commemoresque mei;

Et siquando novos tulerit Campania vates

40

      (Nanque illa et domus et patria Pieridum est,

Illa mihi puero sedem studiumque Camoenae,

      Illa mihi nomen contulit ac dominam),

Dicite, me iuvenem periisse in amore, meaeque

      Unica quod fuerit foemina causa necis.

 

20. alloquitur suspiria et lacrimas

O iucunda mei suspiria nuntia cordis,

      O oculi, nunc iam flumina, non oculi,

Haec mandata meae constanter ferte puellae,

      Gaudeat, ut solita est, fletibus illa meis.

5

Sensistine graves, immitis Cinnama, poenas,

      Sensistine meus quam miserandus amor?

Perfida, me crucias, cum possis sola iuvare;

      Heu heu, nam per te, perfida, nunc morior.

Quam leviter poteras fato subducere amantem:

10

      Sed moriar; titulus sit mihi mortis Amor.

Si non magna satis periisse in amore puellae,

      Quantulacunque tamen gloria dulcis erit.

Pallidus a misero cessisset corpore languor,

      In vultu si quid dulce notasset amor,

15

In verbis si mite aliquid. Spes omnis amantum

      Ex oculis; oculi nil nisi triste ferunt.

Ore arabum nemus inspiras, ver ore remittis,

      Unde tibi nomen, Cinnama, dulce fuit.

Oscula si summis saltem mihi pacta labellis,

20

      Concessum ambrosio si semel ore frui,

Languidulis animam poteras tum reddere membris,

      Et nudum inferno me revocare lacu.

Non mala Persephone letum properasset acerbum,

      Non iuveni pallens Styx adeunda foret,

25

Non phlegethonteae sentirem incendia ripae,

      Eumenidumque angues, terrificumque canem;

Sed tecum carae duxissem blanda iuventae

      Tempora, subque tuo factus amore senex.

At tu, sancta Venus, nostro succurre labori,

30

      Tu dea, tu vati, Cypria, parce tuo:

Diligat illa suumque et amans suspiret amantem,

      Et iungi cupiat pectora nostra suis,

Proque meis lacrimis totidem succende favillas,

      Omnia sint illi cognita nostra mala;

35

Quem fugit, cupiat, quem non est passa iuvare,

      Nunc amet, uratur sic magis inque dies.

Sancta favet; iamque et placidis arrisit ocellis,

      Aureolumque dedit lux mea basiolum,

Basiolum, nigra quo me revocavit ab unda

40

      Atque animam fessis reddidit articulis,

Quo sine non Arabum silvae, non rura sabaea,

      Ambrosiae spiret nec sine mollis odor.

At tibi servati tanto pro munere vatis

      Sudabunt tepidis thurea dona focis,

45

Et tibi cantabit laudes mea tybia; per te

      Cinnama dura prius, Cinnama facta bona est.

 

21. ad Cinnamam

Cum me cogit amor quicquam maledicere de te,

      Dispeream, si non, Cinnama, discrucior;

Discrucior, verum tanto succendor amore,

      Ut peream, si non, quae velit ira, loquor.

5

Poena tamen praesto est; nam vix dum lingua locuta est,

      Cum mihi fit subito flebile cordolium,

Poenitet et caram dictis laesisse puellam,

      Ac misero in lacrimas vertitur ira mihi.

 

22. de suavitate amoris

"Blanditiis amor est et succo mollior omni,

      Melle quoque est dulci dulcior ac melior.

Hoc condimento coelestis mensa deorum

      Vescitur, iccirco gratior ambrosia est.

5

Nanque ubi non amor est, ubi non miscentur amoris

      Suavia, nil lauti nilque leporis inest."

Haec iuvenes cantent, quibus est Cytherea benigna,

      Nam mihi felle malo tristior et gravior.

 

23. ad Cinnamam irate

Pauxillum quod amas me, Cinnama, num bene velle

      Plus tibi quamque oculis credis, inepta, meis?

Non amo te, fateor (quid enim simulare necesse est?)

      Si mihi nec bene vis, nec bene velle cupis.

 

24. ad Cinnamam blande

Da mihi basiolum, mea Cinnama, quale furenti

      Antehac nulla viro foemina surripuit;

Cumque meis pariter coniunge labella labellis,

      Pro serpente mihi sit vaga lingua duplex,

5

Morsibus in blandis desit dens, murmura desint,

      Exclususque vaga spiritus ex anima.

Lascivum satis est, quod mollis Francia libat,

      Verum hoc aureolum est, Cinnama, basiolum.

 

25. ad se ipsum

Quingentas solitus cum sis adamare puellas,

      Nunc ab amore tuo quid, Ioviane, vacas?

An quia difficilem sese tibi Fannia praebet,

      Et rigidos mores forma superba facit?

5

Cum tot sint faciles, sit copia mollis amorum,

      Quaere aliquam, tibi quae sponte placere velit,

Quae tibi se dedat, cui sis et carus ocellus,

      Cui dicas: "Iam iam Fannia nulla mihi est."

Ipsa tibi dicat: "Mea lux, mea vita, meus flos,

10

      Liliolumque meum, basiolumque meum,

Carior et gemmis et caro carior auro,

      Tu rosa, tu violae, tu mihi levis onyx,

Deliciae cultusque meus, mea gaudia solus,

      Corque meum, et prae te nil iuvat esse meum."

15

Et quingenta simul capiat tunc basia raptim,

      Et sine mente oculos volvat agatque suos,

Ac, linguam querulo cum suxerit ore trementem,

      Exanimis collo pendeat ipsa tuo.

Tunc dices: "Amor est succo iucundior omni,

20

      Dulcior et melle est, suavior ambrosia est;"

Nec tibi quingentas fuerit sat amasse puellas.

      Nil numerus certe, nil in amore valet.

 

26. ad Thaliam

Sexcentas, age, basiationes

Da nostro, mea, Compatri, Thalia,

Quem nos plus oculis amamus unum.

Nanque est dulcior attico liquore,

5

Et quem sicaniae tulere cannae,

Ac nostris prope carior medullis;

Quando non alius sodalis unquam

Dilexit magis unicum sodalem,

Quam nos ipse amat, atque amamus ipsum.

10

Si non sunt satis hae osculationes

Fac sint mille ducenties ducentae.

 

27. ad Antonium Panhormitam

Antoni, decus elegantiarum

Atque idem pater omnium leporum,

Unus te rogat e tuis amicis,

Cras ad se venias ferasque tecum

5

Quantuncunque potes facetiarum,

Et quicquid fuerit domi iocorum;

Nam tantum tibi risus apparavit,

Quantum Democrito diebus octo

Profundi satis et super fuisset;

10

Quod tecum patulo cupit palato

Perridere suapte risione,

Condita levitate ineptiisque.

 

28. ad Laurentium Miniatum

Uxoris nitidae beate coniux

Cunctis coniugibus beatiorque,

Quid sentis, age, de meo libello

Nobis dissere. Nunquid a Catullo

5

Quenquam videris esse nequiorem,

Aut qui plus habeat procacitatis,

Non dico tamen elegantiorem?

Sed certe meus hic libellus unum

Doctum post sequitur suum Catullum

10

Et Calvum veteremque disciplinam.

Non multo minor est novis poetis.

Saltat versiculis canens minutis

Hoc, quod non sonuere mille ab annis

Musarum citharae et Lyaei puellae.

15

Qui si evadere putidam culinam

Et tegmen poterit negare thynnis,

Fetentes neque vestiet siluros,

Studebit pueris placere ineptis,

Siqui Castaliae specus liquores

20

Parnasi nequedum bibere fontis;

Doctas sed fugiet manus virorum

Et qui Castalio sinu recumbunt,

Contentus, Miniate, si molestus

Non sit vel tibi, vel tuae Cicellae.

 

29. in Antoninum cinaedum

Antonine cinaedule,

Huc ad nos redeas, nanque per Herculem

Istas turpiculas nates,

Si te prenderimus, iam usque adeo malis

5

Virgis exagitabimus,

Ut par sit sceleri supplicium tuo.

Audes tu media via,

Me praesente, meae comminitarier?

Audes tu niveas rosas

10

E nostrae gremio tollere Cinnamae?

Post haec tam male pallium

Nixus surripere, atque in teneris manus

Immiscere papillulis?

Quod si compulerit me furor improbus,

15

Disces postmodo quid siet

Tam bellas manibus tangere foeminas.

 

30. ad vicinos

Vicini, moneo bene ac pudice

Servetis mihi vos meam puellam,

Ne se conferat ad suos amicos,

Quos omnes amat impotente amore,

5

Nec mirum, quia mentulatiores;

Quin et si cupitis probi videri,

Tales passeribus salaciores

Longe a coniugibus movete vestris;

Et tu, si sapis, o puella nequam,

10

Istos desere pessimos amicos

Et mecum maneas bona et pudica;

Nam iuro tibi per tuam Serapim,

Tecum continuas iacere noctes

In multa recubans fututione.

 

31. ad Perillam puellam

O solatiolum meum, Perilla,

Dic: quid Cinnama nostra rure fecit

Hos sex continuos dies? Valetne?

Nam quidam mihi pessimus cinaedus

5

Dixit quod tenerum pedem catella,

Dum ludit nimium, procace morsu

Illi presserat, et domi manebat

Exspectans medicos ab urbe missos.

Quare te rogo per tuos ocellos,

10

Illos praevenias probeque cures,

Ne qua se nimium licentiosos

Praestent, dum cupiunt boni videri;

Nam bracis sine, pallio tumenti,

Manu vix retinent utraque penes

15

Infestos pueris puellulisque.

 

32. in malum poetam,
quem mutato nomine Utricellum vocat

Non sunt carmina, sed cacationes,

Quae se scribere iactat Utricellus;

Est merdosius omnibus latrinis,

Quod se scribere iactat Utricellus.

5

Obtura miserum, Camoena, nasum,

Ne te carmina tam cacata laedant.

O merdosa poemata, o quid unquam

Erit vel fuit his magis cacatum?

Quamprimum medicos, mei sodales,

10

Ad me ducite; nam maligna febris

Dudum me tenet. Ut dii deaeque

Isti dent mala multa, qui nec unquam

Scribit carmina, sed cacationes.

 

33. de improbitate puellae suae

Irata est quotiens mihi, puella

Tristis me vocat aridum poetam,

Et lassum minima fututione,

Indoctum veneris, malique penis.

5

Post haec in triviis, in ore vulgi,

Irridentibus omnibus puellis,

Dicit tam male me esse mentulatum,

Quam vel pumilio puerve trimus.

Quam ob rem constitui meas querelas

10

Deferre ad Venerem, inque ius vocare.

Nam quis tam patiens amator esset?

Quod si sensero ius mihi negari,

Hellespontiacum deum precabor,

Partes suscipiat meas, velitque

15

Pro me, quod minimum facillimumque est,

Ulcisci facinus manu severa.

 

34. Iulio Forti Siculo

Iuli, pars animae secunda nostrae,

Quid non me pateris meas Camoenas

Omnes proiicere ignibus cremandas,

Quarum depereunt graves labores,

5

Et perdo miseras subinde chartas?

Nam quanvis veterum diesque noctesque

Evolvam monumenta Iuliorum,

Attritique adeo mei libelli,

Ut nil a solea deesse credas,

10

Semper nostra tamen Thalia friget;

Cuius nequitias ineptiasque

Nolis laedere, vel putare nullas,

Nec me sordidulum voces poetam,

Si non, posthabito facetiarum

15

Lusu, carminibus vacem severis.

Nam, cum desierint graves Catones

Et sint tempora Busuluniana,

Aequum quis putet esse laude sacra

Scelestos celebrare Tarracones?