Giovanni Gioviano Pontano de hortis Hesperidum 1

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/PONTANO|hesp|001

Altre sezioni


Vos o, quae liquidos fontes, quae flumina, nymphae

Naiades, colitis, quae florida culta, Napaeae,

Deliolosque hortos et litora cognita Musis,

Quae colles baccho laetos flaventiaque arva

5

Messibus ac summi curatis rura Vesevi,

Quo solem vitetis iniqui et sideris aestum,

Hac mecum placida fessae requiescite in umbra

Gratorum nemorum, Dryades dum munera vati

Annua, dum magno texunt nova serta Maroni

10

E molli viola, e ferrugineis hyacinthis,

Quasque fovent teneras Sebethi flumina myrtos:

Vos gelidi fontes genitalis et aura Favonii

Invitant, vos coeruleo quae litore pictae

Nereides varias ducunt ad plectra choreas

15

Et nudae pedibus fusaeque ad colla capillis.

En ipso de fonte et arundine cinctus et alno

Frondenti caput, ac vitreo Sebethus ab antro

Rorantis latices muscoque virentia tecta

Ostentans, placidas de vertice suscitat auras,

20

Quis solem fugat et salices defendit ab aestu.

Ergo agite, et virides mecum secedite in umbras,

Naiades, simul et sociae properate, Napaeae,

Quaeque latus tyrio munitis, Oreades, arcu.

Non hic pierii cantus, non carmina desint,

25

Adventante dea. Summis en collibus offert

Uranie se laeta: agite, assurgamus eunti,

Et dominam comitemur, opaca et rupe sedentem

Et rore idalio et syrio veneremur odore

Insignem cithara et stellanti ad tempora serto.

30

O facilis felixque veni, dea. Me per apertos

Aeris immensi campos summoque vagantem

Aethere, mox toto numerantem sidera coelo

Duxisti, legesque deum atque arcana docenti,

Illarum et relegis series et fata recludis,

35

Atque ipso rerum causas deducis olympo.

Ocia nunc hortique iuvent, genialiaque arva,

Quaeque et amalpheae foecundant litora silvae,

Citrigenum decus, hesperidum monumenta sororum,

Delitiae quoque et ipsa tuae. Peneia Phoebum

40

Delectent Tempe fraternaque pectora lauri;

Te sebethiacae capiant nemora inclyta citri,

Et quas nostra suo colit Antiniana recessu.

Nos canimus: tu, diva, fave, atque assiste canenti,

Dum vatis veteres sacri renovantur honores;

45

En manet irriguum te blanda Patulcis ad amnem.

At tu, quo gonsaga domus, quo Mantua gaudet

Principe, dum canimus, post arma gravisque labores,

Itala dum spargis tamarusiaque arva cruore

Gallorum et victor spolia illa pheretria tentas,

50

Francisce, heroum genus atque Bianore ductum,

Ne desis, neve hortensem contemne laborem,

Herculeae decus et pretium memorabile clavae.

Orbe etenim hesperio niasique ad litora quondam

Oceani auriferis primum sese extulit hortis

55

Citrius, arboreae referens praeconia palmae.

Illi perpetuus frondis decor, inter opacum

Albescunt nitidi flores nemus, atque ita late

Spirat odoratus Zephyris felicibus aer;

Ipsa quidem lauro foliisque et cortice et ipso

60

Stipite tum similis, tum frondescente iuventa,

At cono inferior ramisque valentibus impar,

Nam florum longe candore et odoribus anteit.

Quin gravida e ramis, triplici distincta colore,

Mala nitent virides primum referentia frondes;

65

Hinc rutilant fulvoque micant matura metallo,

Flore novo semper, semper quoque foetibus aucta,

Perpetuum Veneris monumentum at triste dolorum.

Moerebat puero extincto, lugebat amantem

Scissa comam, et lacrimis humebat terra profusis,

70

Humebant lauri, quarum frondente sub umbra

Et positum ante pedes lamentabatur Adonim

Et, se oblita deam, tundebat pectora palmis.

Ut vero sese dolor et gravis ira repressit,

Ac veterum admonuit Daphne peneia amorum:

75

"Et nostros, inquit, testabitur arbor amores

Nostrorum et maneant monumenta aeterna dolorum."

Ambrosio mox rore comam diffundit et unda

Idalia corpus lavit incompertaque verba

Murmurat ore super supremaque et oscula iungit.

80

Ambrosium sensit rorem coma, sensit et undam

Idaliam corpus divinaque verba loquentis;

Haeserunt terrae crines riguitque capillus

Protenta in radice et recto in stipite corpus,

Lanugo in teneras abiit mollissima frondes,

85

In florem candor, in ramos brachia et ille,

Ille decor tota diffusus in arbore risit;

Vulnificos spinae referunt in cortice dentes,

Crescit et in patulas aphrodisia citrius umbras.

Colligit hinc sparsos crines dea, mandat et altae

90

Telluri infodiens, tum sic affata: "Meis heu

Consita de lacrimis, nunquam viduabere fronde,

Semper flore novo semperque ornabere pomis

Hortorum decus et nemorum illecebraeque domorum;"

Osculaque illacrimans ligno dedit, eque capillis

95

Summa sub tellure agitans fibramina ducit,

Hauriat ut sitiens undam atque alimenta ministret.

Illa velut dominae luctum solata recentes

Excussit frondes, resupinaque vertice canos

Diffudit florum nimbos, quis pectora divae

100

Implevitque sinum et lacrimas sedavit euntes;

Exin hesperiis arbor nitet aurea silvis.

At postquam herculeis humeris stetit axis et Atlas

Prospexit coelo et fessus requievit in antro

Et iam fata deum latii et scelera impia monstri

105

Ultricem expectant clavam, procul orbe subacto,

Geryone extincto, spoliis insignis abactamque

Advexit praedam et nostris stetit ultor in arvis,

Idem humeris, idem ipsa arcu clavaque superbus,

Devexit simul hesperio de litore silvas,

110

Hesperidum silvas, nemora effulgentia et auro.

Quis post Phormiadum saltus, fragrantia myrto

Litora Caietae fontesque ornavit et hortos

Virginis Hormialae. Venientem ea Thybride ab hudo

Accipit hospitio et thalami simul addit honores;

115

Hinc et ob aetatis florem placidosque hymenaeos

Auriferae pretium tulit arboris, inde recenti

Implevit campos nemore et zephirytide silva,

Qua laestrygonios saltus, saxa horrida, Nereus

Lambit et aequoreae Liris secat arva Suessae,

120

Quaque et oliviferis de collibus edita prisco

Nympha Lamo irriguos Fundania prospicit agros

Distinctosque hortos pomis et litora myrtis;

Quin et rura sororis Amalphidos et Sirenum

Ditavit scopulos niasaei munere mali.

125

Nunc, age, qui cultus citriis, quae certa serendi

Tempora, quaeque illis regio magis apta ferendis

Expediam, nullique loquar memorata priorum.

Principio apricum ad solem ventosque tepentes

Vergat ager; putres glebae, quaeque aequora rastris

130

Molle sonent fluidum facile admissura liquorem.

Nec mihi displiceat salebrosi glarea ruris,

Quaeque solo tenui graciles imitatur arenas,

Si modo saepe fimo spargas, si pronior unda

Diluat ipsa super laetusque instillet et himber.

135

Quid non expugnet sollers industria? Non me

Aut pudeat dum mane suas Philomela querelas

Instaurat seu maiores sol suscitat umbras,

Plena manu liquidis invergere dolia lymphis

Spumantemque cavis inferre canalibus amnem,

140

Solari et mollem cantu mulcente laborem;

Aut etiam occasum ad solem primasque tenebras,

Dum nox oceano nigris sese exerit alis,

Aut tenebris mediis et cum intempesta silet nox

Nec nocturna negat rorantia lumina Phoebe,

145

Et flumen ruere et fontes mersatilis urnae:

Tantum havet inspergi sese himbre niasias arbor.

Imprimis fuge sithonii mala frigora coeli,

Afflatus cave threicios Boreamque nivalem,

Quique lycaonio spirant de vertice Cauri.

150

Quod si non alia poteris ratione malignum

Frigus et othrysii compescere flamina venti,

Obiicibus cohibe ac summi molimine muri,

Aut olea et multa prudens circumtege lauro,

Aut valle occulta vastique crepidine saxi,

155

Aut ubi celsa suis obstent fastigia tectis.

Quin et per validas hiemes, per sidera nota,

Cum coelum riget atque gelo coit altior aether,

Tum gelidae noctes concretaque terra pruina

Imprimis metuenda et iniquus Iupiter hortis.

160

Ergo quamprimum coniecto stramine et arctis

Cratibus, aut sparsis circum supraque maniplis

Impiger alpini compesce incommoda coeli

Iratumque Eurum, aut fumos succende volantes,

Aut calcis vivae cumulosque fimumque calentem

165

Insterne et calidis gelidum aera vince favillis;

Ac supplex venerare deos et thura benigno

Ure Iovi, avertat glaciem, componat et iras.

Nanque ferunt ob primitias quandoque negatas

Iunonem indignantem animo graviterque dolentem

170

Immisse et stragem arboribus citriisque ruinam,

Hesperii generis malorum stirpe perempta;

Donec eam Venus e Medorum divite silva

Relliquias relegens per Afrorum pinguia culta

Rursus in Italiam genti transmisit habendam

175

Aeneadum, quo priscus honos et cura nepotum

In silvis veteres renovaret Adonidis ignes,

Aeternum et maneant monumenta insignia amorum.

Tu vero, quotiens aestusque et solis iniquum

Fervorem metues rapidi et fera sidera Cancri,

180

Aut glaciem quotiens inimicae et tempora brumae,

Verge iterum latices, iterum fluvialia mersa

Stagna super; sic ipse aestus, sic frigora vinces.

Nanque aestu sitientem alte externoque calore

Arentem madidans, sedas aestumque sitimque.

185

At glacie inclusus calor aestuat et furit intus

Flamma vorax. Tum funde himbrem, tum flumine largo

Irrora siccas occulto ex igne medullas,

Quo vigor adversum soles se et frigora duret.

Vere autem et cum sol paribus se temperat horis,

190

Tunc tuto liceat telluri infigere plantas;

Nec toto verear scrobibus committere in anno,

Aestate umbrosis in vallibus; ast hieme et cum

Mollis in aprico mitescit terra recessu,

Si modo perpetuus laticum mihi defluat humor,

195

Nec desit coniux, plena quae diluat urna,

Et nunc frondenti ramo defendat ab aestu,

Nunc solem hibernis admittat mensibus, et nil

Linquat inexhaustum, curaque utatur et arte.

Nec vero Insubrium campis, ticinide terra,

200

Quaque Pado alniferis infert sese Adua ripis,

Ausit se riguis committere citrius hortis,

Nec qua iuncta Pado scindit sua Mincius arva,

Arva virum, heroum, imprimisque feracia vatum;

Arte tamen studioque cloneia ponitur arbos

205

In rheda, cui pingue solum, cui plurima tellus

Insit et assidua madeat stirps aurea dextra,

Sub Iove quae ferat aestates, hiemique malignae

Infertur tectis, calidoque fovetur in antro.

Benaci tamen ad ripam Charidaeque recessus

210

Laeta nitet ramisque exsultat adonias arbor.

Munus et hoc, Cytherea, tuum, dum forte canentem

Ad virides Saloi salices tua dulcia furta,

Et pueri amplexus teneros et Adonidis ignes

Miraris vatem egregium, cui candida plaudit

215

Verona et liquidis Athesis favet assonus undis.

Ille suas canit ad volucres, sua reddit Adonim

Silva, dionaeae ludunt ad carmina nymphae;

Ipsa tuos repetis lusus, repetis hymenaeos,

Per silvas, per saxa sonat tibi gratus Adonis,

220

Antra et per valles resonat formosus Adonis:

"Huc, o Adoni, ades, huc ades, o mihi dulcis Adoni."

Addis et his etiam suspiria: suspirarunt

Et tecum salices et tecum flumina; dumque

Et flectunt salices ramos et flumina cursum,

225

Illicet et salices frondes et poma tulerunt

Hesperidum nemoris (nam sic, dea grata, tulisti),

Illicet et fluvii gaudent cyrenide silva

Delituisse novoque comas nituisse decore,

Gaudet et ipsa suo Verona ornata Catullo,

230

Altisonisque favet reflexa e montibus echo,

Sirmiaque auratis resplendent rura volemis.

Sed tamen et scrobibus modus hic erit, ut neque in altum

Desideat nimis, ut quantum radice profunda

Haeserat, hoc paulo iaceat plus, eque lacuna

235

Hauriat ut solitos himbres madidumque fluentum:

Tum baculo aut pedibus facilem calcabis arenam.

Parce tamen teneris fibris, cautusque benignam

Affer opem, indulge et levibus pueriliter annis.

Haec inter geniumque loci nymphasque sorores

240

Implora auxilio, et faveas simul auspice dextra.

Quin etiam vellens fosso de gurgite plantam

Rursus et infodiens, dextra fautrice, videto

Cum tenera radice simulque haurire, simulque

Nativae infodere et multum telluris, ut haerens

245

In patria possit melius consuescere terra.

Ipse vides puerum materno lacte repulsum

Indignantem alio ductare e pectore mammas

Huberibusque aliis dulces haurire liquores.

Altera confestim subeat te cura, valenti

250

Sistere eam vallo sociisque adiungere truncis,

Ne venti excutiant teneram, ne verbere torto

Auferat inducto Boreas immanis hiatu

Et sullime volet rapidis iactanda procellis.

Ergo et ubi in ramos frondens sese extulit, actis

255

Sub terram sparsim radicibus, iniice ferrum,

Caede manu, ne in luxuriem fundatur inanem;

Nam veniet quocunque voces. Sed frigora vita,

Neve alte inflictum cera contingere vulnus

Sit pudor, urat ne calor, aut ne frigora laedant.

260

Atque hinc quo cultu citrii quave arte vel usu

Proveniant, paucis (nam nec sunt multa) docebo.

Partem etenim insitio, partem sibi semina, partem

Vendicat in generis sobolem producta propago.

Ergo ubi subductum felici e matre flagellum

265

Videris, hoc gladio medium feri et iniice saxum,

Qua vulnus patet, et plagae sic consule hianti;

Inde terebrato per aperta foramina fundo

Fictile coniicias, pulla et mox obrue terra,

Nec sit parca manus stillanti infundere gutto.

270

Radicem lento ducet de cortice ramus,

Subiicietque novas geminato ex hubere vires.

Ergo ubi in Italiam quater adventaverit ales

Daulias, i, rescinde manu atque excide securi

Frondentem ramum, et terrae committe subactae

275

Optatam prolem fibris et fronde vigentem,

Ornet ut excultos et flore et frugibus agros.

Quin etiam, cum se felici matris in umbra,

Eduxit soboles, ferro diffinde et adactum

Infigas lapidem, ducto mox infode sulco;

280

Crescet in immensum multa radice virago.

Si tibi seminium curae, primum elige terram

Sole sub aprico, nulli quae obnoxia vento;

Hanc validis rastris et duro verbere marrae

Discute, et in tenuem redigas studiosus arenam.

285

Hinc semen legito, lectum graviore notatu

Aequatis spatiis serito dextraque fideli

Infodito, infossum solito de more rigato,

Et studiosa manus divellat gramina circum.

Non mora: iam toto tollent sese agmina campo,

290

Et paribus spatiis aequato et marte ferentur.

Hinc brevibus vallis sub signum figito, et haerbas

Ipse manu legito, lectas sub sole cremato,

Saepius et duris agitato bidentibus alte

Frondentem silvam Zephyrosque aurasque cientem.

295

Nec vero non illa tibi sit maxima cura

Et pubi tenerae, et postquam sese extulit arbos

Sordentes soleas simul et praesegmina tetra,

Illuviem immundam crassisque liquoribus haustam

Ingerere, humorem ut lentum radicibus imis

300

Instillent himbri atque actis fluvialibus undis.

Praecipue foetus gravidos nitidamque iuventam

Praestabunt infossa canum tibi squalida tabo

Corpora, dum pingues gaudent uligine fibrae

Luxuriantque hieme in media atque arentibus arvis;

305

Nec dubita aggestum cinerem squalentiaque ossa

Mersa solo infodere, aut hominum excrementa suumve

Inferre, aut laetis sparsim radicibus urnam

Fundere et humani maleolentia flumina lotii,

Nocte tamen, ne te petulans vicinia damnet

310

Nidore offensa et graviter spirantibus auris.

Iam tempus legere et cultis disponere in hortis,

Et tondere manu, et rivos agitare sonantes,

Colligere et plenis redolentia citria ramis

Aestivum ad solem et vento crepitantibus umbris.

315

Colligis ipse manu. Coniux in parte laborum

Dulcis adest, capit expensis de fune canistris,

Et mirata sinum pomis gravioribus implet.

Et (memini) astabat coniux, floresque legentem

Idalium in rorem et Veneris mollissima dona

320

Amplexata virum, molli desedit in haerba

Et mecum dulces egit per carmina ludos;

Quae nunc elysios, o fortunata, recessus

Laeta colis sine me, sine me per opaca vagaris

Culta roseta legens et serta recentia nectis;

325

Immemor ah nimiumque tui studiosa quietos

Umbrarum saltus et grata silentia captas.

Sparge, puer, violas, manes salvete beati:

Uxor adest Ariadna meis honeranda lacertis.

O felix obitu, quae non violenta Brigantum

330

Perpessa imperia, quae non miserabile nati

Funus et orbati senis immedicabile vulnus

Vidisti et patrios foedata sede penates.

Sed solamen ades, coniux; amplectere, neu me

Lude diu, amplexare virum ac solare querentem

335

Et mecum solitos citriorum collige flores.

Est vero et duplex citrii genus, et quod amores

Iucundos referat dulces et Adonidis ignes,

(Sic placitum Veneri) dulce hoc; quodque acre dolores

Et tristes luctus et lamentabile funus

340

Sorte refert, suus ut lacrimis ne desiit amaror.

Rara sed ausonio Lamiaeque in litore foetus

Dat dulces, succosque frequens meditatur acerbos;

Contra solis ad ortum atque in gangetide terra

Sponte sua dulcem victum ac redolentia ramis

345

Mella liquat, fluit eque indis liquor atticus hortis.

Nuper enim hesperio oceano calletia pubes

Digressa, ignotosque locos et inhospita sulcans

Aequora, non solitos tractus, nova litora obivit,

Et procul arentis Libyae penetravit arenas

350

Audax, nec notas, pontus quas circuit, urbes.

Hinc Austro approperans coeloque intenta cadenti

Sideraque adverso servans labentia mundo,

Incidit obscurum gelidi Aegocerontis in orbem

Attonita et rerum novitate umbrisque locorum;

355

Inde pedem referens Prassi convertit ad oras,

Barbaricumque fretum exsuperans Rhaptique procellas,

Tandem gemmiferos Indi defertur ad amnes

Litoraque e citriis semper fragrantia silvis,

E quibus hyblaeosque favos et hymettia foetu

360

Mella dari, dulcemque refert e cortice rorem

Sponte quidem at succos longe indignanter amaros:

Usqueadeo coelique situs solaque abdita terrae

Et soles variant ipsi positusque locorum.

Ergo alibi natura, suo se robore firmans,

365

Indiga nil opis est nostrae victrixque superbit;

Ast alibi curasque hominum atque inventa requirit,

Obsequiturque arti et legum sese arctat habenis.

Nanque haec sponte sua quaedam se in luminis oras

Educunt, matrisque suae tolluntur in umbra;

370

Illa hominum expectant operas manuumque laborem,

Naturae tacitum minus: nam prorsus ad artem

Insitio est referenda humanae et mentis acumen,

De qua post in parte sua suo et ordine dicam.

Sin curae tibi sit grandes educere foetus,

375

Et patulas implere manus, age, decute ramis

Crescentem prolem, e multis ut pauca supersint

Poma, sed et maiora loco et magis auspice nata;

Huberiore etenim succo laetabitur haeres

Fraterni lactis vacua et dominator in aula.

380

Neve autem toto fructus tibi desit in anno,

Carpe manu partem et plenis bacchare canistris;

Quae reliqua est, gravidis sinito gaudere volemis.

Confestim qua parte dolet viduata recentem se

Induit in florem atque implet spe divite ramos;

385

Sic etenim alterno ditescet silva metallo.

Nunc, quae sit formae ratio et quae cura, docendum,

Undique quo decor ipse sibi et nova gratia constet,

Nec frustra veteres Veneris referentur amores.

Non alias cultu maiore incessit Adonis

390

Venatum, non niliacas spectatior unquam

In silvas, non ante Venus maiore paratu

Ornarat, quam luce quidem, qua fossus ab apro

Concidit et nigras tabo madefecit arenas.

Cingebat crinem myrrae de palmite ramus,

395

Ad frontem roseus diffulgebat hyacinthus,

Succincta et nitidum velabat purpura pectus,

Collaque fulgentes variabant candida baccae

Sparsim purpureis et coeruleis immistis,

Cingulaque auratis radiabant aspera bullis;

400

Elatis humeris pendebat aheneus ensis,

Ad capulum viridis fulgebat in orbe smaragdus,

Interstincta auro vagina, argentea cuspis,

Crura cleoneae vestibant levia pelles,

Distinctique auro Tritones et aurea cymba,

405

Qua quondam paphias Venus ipsa enavit ad arces;

Horrebant manibus duro venabula cornu

Et paribus nodis paribusque nitentia gemmis.

Talibus ornatum in silvas dea mittit opacas,

Osculaque in roseis linquit signata labellis;

410

Arboreos igitur cultus dea poscit et ipsis

Ornatu atque auro longe splendescere in hortis.

Quocirca cum primum aetas feret, ipse benigna

Siste manu plantam rectoque in stipite firma;

Siquid et incultum, ferro preme; ferrea cera

415

Vulnera perlinito, frigus ne permeet artus;

In conum crescat facito, ramosque fluentes

Sedulus attondeto et legem frondibus indito.

Usque suus puero ne desit lacteus humor,

Tu tenui calicem suspende in palmite filo

420

Imple et aqua, tenuemque in aquam mox iniice vittam,

Quae labro emineat pendens, quae stillet et usque

Languentem rorem, levi qui cortice labens

Ducat limosam gutta fluitante lacunam;

At postquam sese summas subduxit in auras

425

Et felix trunco et ramis frondentibus arbos,

Liberior tibi sit durata et frigore et aestu.

Non omnis tamen aut labor est, aut cura neganda;

Nec tu parce oculis, dextrae si parcis, nec te

Aut sobolem mirari, aut ramos forte gravatos,

430

Aut pigeat mediis laudare in solibus umbras,

Aut genio indulgentem agitare choros et iniquo

Sole sub appositisque toris mensaque beata

Ludere, fumosum puero fundente falernum.

Interea florum nimbus cadit, et fragrantem

435

Ad praedam coniux, ad praedam nata generque

Surgit laeta toris et flore exsultat honesto,

Quem lectum liquat ac thalamos inodorat, amorumque

Ipsa viri memor et vestes intingit et ora.

Ergo et frondentem bruma mirabere et aestu

440

Florentem, auratis utroque et tempore malis

Fulgentem: cole sub nivibus, sub sidere Cancri,

Nocturnis neu parce operis, neu parce diurnis.

Quoque modo id facias exempla antiqua monebunt.

Rivus aquae fluat, aut fontes roratilis urnae

445

Muniat elatus paries; daphneia laurus

Multa tegat super et grato tueatur amictu,

Arceat et fulmen; quotiens et cura vocarit

Sparge fimum, calcis tumulos age, neve nivales

Sistere per ramos patitor, sed discute nimbos,

450

Ingentesque cita fumos et consere pugnam

Flatibus hibernis culmoque et crate saligna.

Sed memini, cum nullae artes, non arma dolique

Vim coeli adversam ferrent: periere comantes

Silvae, obriguere gelu nemora omnia, late

455

Irrumpit mors, intereunt decora alta sororum

Hesperidum, saevit scythicis Aquilonibus aer,

Concreta et solitos sistunt cava flumina cursus.

Quod quando (avertat Venus ipsa) rigentibus Euris

Contigerit, neu tu gladio neu caede securi

460

Arentes hortos, sed calce, sed himbre madenti

Affer opem. Hoc saepe ipse hieme, hoc et vere tepenti,

Deceptum nec te fallet labor: ecce repente

Pullulat ab radice aut summo stipite, laetus

Effundit gemmas, turgenti et germine frondet.

465

Si te delectat species quadrata phalangis,

In quadram dispone; acies si forte latina,

Porrige et in longum; sin et per florida rura

Sparsa manus, decor ipse aurique et gloria frondis

Est eadem. Nitet in mediis stirps aurea lucis,

470

Qualis mane novo, cum se fulgentibus astris

Extulit oceani formosus Lucifer unda,

Quocunque inspectat, quoquo sua verterit ora,

Nil illo radiat fulgentius, omnia cedunt

Astra simul, toto exsultat Venus aurea coelo.

475

Et quoniam assuetudo mali veterumque laborum

Naturam exsuperat tolerando et acerba ferendo,

Iccirco videas silvestri saepe recessu

Non ulla rastrorum opera manuumve labore

Et fructus parere et solidis frondescere campis

480

Hesperiam citrium, inculto et dominarier arvo.

Hinc alii, postquam e sulco sese extulit actis

Sub terram late radicibus et stetit artus

Fixa solo, minus indulgent operamque remittunt,

A teneris quo consuescant nivibusque sitique.

485

Nec vero cultusque soli, aut vis falcis ahenae,

Aut tantum iuvet undanti de tramite rivus,

Quantum Auster libycoque ruens de litore flatus

Autunno noceant: perit hic labor omnis et ille,

Ah, fructus decor ac frondis squalescit, ut arbor

490

Arescat viduata, ut ramo et fronde perusta

Moereat, heu, liquidis nil proficientibus undis.

Ergo altas saepes praetende, et brachia iunge

Densorum nemorum, et clipeis ramalibus obsta

Adversae lauri aut quercorum umbrante cohorte.

495

Quod si nec studium frugis nec cura movebit

Hortensis lucri, nemoris sed sola voluptas

Quaeritur et variis umbracula nota figuris,

Ante locum capias, quem fons aut flumina propter

Lapsa fluant, unde et rivus ducatur aquarum,

500

Aut puteus propius scateat, ne forte per aestum

Languescat moriens, mox et rigor asper adurat,

Et labor et silvae pereant incepta superbae;

Parietibus mox obde futuras ante procellas

Avertens; post hinc quadras age, dirige fossa

505

Et dispone locos et vallis agmina cinge.

Infode dehinc teneram prolem et sere tramite certo

Et vinclis obstringe, obeunda ut munera discant

A pueris, sed quisque suo spatioque locoque;

Inde, ubi et assiduo cultuque operaque magistri

510

Porrigit et ramos et frondes explicat arbos,

Ad munus lege quanque suum et dispone figuras,

Gratum opus, informemque gregem ad speciosa vocato.

Haec altam in turrim aut in propugnacula surgat,

Haec arcum intendatque et spicula trudat, at illa

515

Muniat et vallo fossas et moenia cingat,

Illa tuba armatos ciat et vocet agmen ad arma,

Altera tormento lapides iaculetur aheno,

Discusset castella et ruptis agmina muris

Immittat, factaque acies (immane) ruina

520

Irrumpat portis et congrediatur apertis,

Diruat et captam irrumpens exercitus urbem.

Ars igitur tempusque et vis innata perenni

Cura hominum nemora in lanas vertere, ut in hortis

E foliis ramisque et diversis contextis

525

Iam videas fulgere novis aulaea figuris.

Nec vero spatium vitae breve, seu breve tempus

Est citrio, aeternum genus, immortalis origo,

Et species aeterna quidem. Stirps citria longum

Ipsa manet secla exsuperans, et iungere seclis

530

Secla parans trunco extincto mox surgit et alter,

Inde alter victrixque diu sua robora servat.

Sic placitum Veneri et Parcae statuere faventes,

Quae rerum seriem et fatorum arcana ministrant.

Nanque ferunt rursumque colos et stamina retro

535

Coepisse et versos rursum in contraria fusos

Volvere fatorum dominas, quo lucis in auras

Extinctum revocent vitaeque ad munera Adonim,

Et Veneris dulces iterum instaurentur amores.

Non passa est dea, dum versum in nova corpora monstrat,

540

Dum foliis simul et pomis longum optat honorem.

Illae igitur properare manu atque evolvere pensa,

Tenuia pollicibus formabant ducta supinis,

Atque eadem impressis purgabant morsa labellis;

Discolor at positis variatur lana canistris,

545

Coerulaque viridisque alboque insignis et aureo.

Coerula dum digitis intorquent fila virensque

Subtegmen neitur, stipes se subiicit, alti

In latum pandunt rami et nova provenit arbos,

Ac sensim patulis adolescit frondibus umbra.

550

Inde canunt: "Cresce aeternum victura, perenne

Servatura decus foliorum et divitis umbrae

Ornatura domos procerum atque palatia regum,

Materiamque datura sacris post vatibus, arbor."

Atque hinc candentis deducunt vellera lanae,

555

Divinumque labris stillant fragrantibus himbrem,

Stamina quo intincta et fusi simul omne volumen

In flores vertuntur, opacaque silva nitescit

Candore, et viridi miscent se ebora indica gemmae,

Aemulaque assyrios spirant pomaria odores;

560

Ipsae autem tenerum solantur voce laborem:

"Fundite odoratos flores, nemora inclyta luxu

Perpetuo et ramis semper florentibus hortis,

Semper odore novo semperque virentibus umbris,

Aeternum Veneris monumentum insigne et amorum."

565

Mox et sepositis educunt fila quasillis,

Aurea fila cavumque rotant implexa sub orbem.

Illicet hesperiis illa intumuere volemis,

Pomaque pensilibus micuerunt aurea ramis,

Insolitum radiat folia inter opaca orichalcum;

570

Tum Parcae auspicio cecinerunt omnia laeto:

"Et fructu felix et flore et fronde recenti

Vive, arbor, supera et seclis labentia secla,

Hortorumque honor et nemorum ac geniale domorum

Delicium, tua vel reges umbracula captent,

575

Ipsaque continuis iuvenum celebrere choreis;

Te convivia, te thalami nuptaeque frequentent,

Semper ament, quicunque tua versantur in umbra,

Assiduum referant frondes ver, aemulus aurum

Foetus et argento niteat flos concolor albo."

580

Sic placitum, sic fata neunt, Amathuntidi sic stat.

Ergo agite, o tenerae colitis quae flumina nymphae

Fundana et lamios rivis trepidantibus hortos,

Phormiades nymphae, quae roscida culta Suessae

Quaeque amalpheos saltus fulgentiaque auro

585

Sirenum rura et fulvis sata saxa metallis;

Hoc agite, o roseae mecum sua serta puellae

Ferte deae, varioque halent altaria flore,

Spiret et e nitidis genialis amaracus aris.

Magna Iovis proles eadem pulcherrima mater

590

Aeneadum, tibi nos meritos largimur honores,

Idalii regina, tuos nos pangimus hortos

Et tibi arangaeae crescunt ad flumina silvae

Moeriadum et litus felix bereniciaque arva.

Tu stirpem, dea, tu citrios defende comantis,

595

Arce aestum, compesce nives et frigora pelle,

Siste et ab arctoo perflant qui cardine venti,

Perpetuum niasaea decus frondescat ut arbos.

Haec ego; vos autem, placidissima numina, nymphae,

Oscilla e summis suspendite mollia ramis,

600

Formosumque sonent et ripae et litora Adonim;

Pars choreas agitate deumque ad festa vocate:

"Pulcher ades felixque ades ad tua munera, Adoni,

Et cape partheniae nectunt quae texta puellae,

Texta auro radiata et flore nitentia verno,

605

Quae referant veteres formosae Amathusidis ignes."

Nos canimus, favet en facilis cantantibus echo,

Et divina procul responsant antra sororum.