Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 1

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/PONTANO|hend|001

Altre sezioni


1. Musam alloquitur

Nigris, Pieri, quae places ocellis,

Et cantum colis, et colis choreas,

Nigris, Pieri, grata dis capillis,

Formosae quibus invident Napaeae,

5

Dum gratos prope Sirmionis amnes

Et crinem lavis et comam repectis,

Ne tu, Pieri, ne benigna desis,

Dum laetis salibus, sonante plectro,

Alterno et pede balneas adimus.

10

Huc huc, hendecasyllabi frequentes,

Huc vos quicquid habetis et leporum

Iocorum simul et facetiarum

Huc deferte, minutuli, citique.

Quod vos en pretium, aut manet voluptas?

15

Inter lacteolas simul puellas,

Inter molliculos simul maritos

Ludetis simul atque prurietis.

Dum tractat tumidas puer papillas,

Contrectat tenerum foemur puella,

20

Tractat delitias suas maritus,

Tentat delitium suum puella,

Et ludunt simul et simul foventur

Lassi, languidulique, fessulique,

Tunc vos, hendecasyllabi beati,

25

Quot, quot oscula morsiunculasque,

Quot, quot enumerabitis duella?

Quot suspiria, murmura, et cachinnos?

Cum furtim liceat sopore in ipso

Contrectare papillulas sinumque,

30

Occultam et foemori admovere dextram.

Hos tu sed comites, Marine, vita,

Baianis quotiens aquis lavaris,

Tuas ne veneres libidinesque

Et lusus referant salaciores,

35

Sis et fabula, quod senex salaxque,

Et thermas quoque balneas et ipsas

Infames nimio supinus usu.

Hanc laudem potius tuo relinque

Compatri. Chorus hunc puellularum

40

Incanum sequitur; colunt sed illae

Non annos vetuli senis, sed aurum.

 

2. puellas alloquitur admonens
quid servare in balneis debeant

Quae dulces modo balneas petistis

Et corpus calidis aquis fovetis,

Inepte facitis nimis, puellae,

Inepte nimium parumque recte,

5

Quod solae sine amantibus lavatis,

Quod corpus sine amantibus fovetis.

Quare consilium senis probati

Et rectum capite et probum bonumque:

Gaudet blanditiis Amor iocisque,

10

Amplexus petit, osculis fovetur;

Res est mutua; mutuus Cupido

Odit tristia solitudinemque.

Quid solae sine amantibus lavatis?

Quid corpus sine amantibus fovetis?

15

Curas pellite solitudinemque,

Ite in gaudia, mutuos fovete

Amplexus; sine amante mutuum nil.

Quare nec sine amantibus lavate,

Nec corpus sine amantibus fovete.

20

Intrastis calidas, vocate amantes,

Intrastis calidas, fovete amantes,

Sint haec mutua, sed nec ipsa muta.

Amplexus cupidi loquantur ipsi,

Iniectaeque manus loquantur ipsae

25

Et dens blandulus ebriique ocelli,

Sonent oscula, personent cachinni,

Vincant murmura cyprias columbas.

Hanc legem statuit Venusque Amorque,

Hanc legem sibi balneae edidere:

30

"Nec solae sine amantibus lavate,

Nec corpus sine amantibus fovete."

 

3. de Batilla puella in balneis

Baianas petiit Batilla thermas;

Dumque illi tener it comes Cupido

Atque una lavat et fovetur una,

Dum molli simul in toro quiescit

5

Ac ludos facit improbasque rixas,

Sopito pueroque lassuloque

Arcum surripuit Batilla ridens;

Mox picta latus instruit pharetra,

Et molles iacit huc et huc sagittas.

10

Nil o nil reliquum, miselli amantes,

Nil his impenetrabile est sagittis:

Heu cladem iuvenum senumque Baias.

 

4. ad Hermionen ut papillas contegat

Praedico, tege candidas papillas,

Nec quaeras rabiem ciere amantum.

Me, quem frigida congelat senecta,

Irritas male calfacisque: quare,

5

Praedico, tege candidas papillas,

Et pectus strophio tegente vinci.

Nam quid lacteolos sinus et ipsas

Prae te fers sine linteo papillas?

An vis dicere: "Basia papillas

10

Et pectus nitidum suaviare?"

Vis num dicere: "Tange, tange, tracta?"

Tene incedere nudulis papillis?

Nudo pectore tene deambulare?

Hoc est ad venerem vocare amantes.

15

Quare aut contege candidas papillas,

Et pectus strophio decente vinci,

Aut, senex licet, involabo in illas,

Ut possim iuvenis tibi videri.

Tithonum, Hermione, tuae papillae

20

Possunt ad iuvenis vocare munus.

 

5. ad Marinum Tomacellum
de lege balneorum virginibus dedicatorum

His virguncula thermulis lavetur,

Nullam quae venerem integella sensit;

His se balneolis lavet puella,

Nullum quam tetigit viri cubile;

5

Hoc se fonticulo eluat sacerdos,

Nullae quam recreent amoris aurae.

Quod si quae laticis sacri pudorem

Et castum temerarit ausa fontem,

Iratae timeat minas Dianae.

10

Haec lex est tabulae deae dicatae,

Vis haec thermuleae dicationis.

Squalent hinc latices, Marine, sacri,

Et serpunt hederae deae sacello;

Nullae his virgineis aquis lavantur,

15

Nec casta est quoniam, nec integella

Seu virguncula, seu puella, sive

Custos romulei foci sacerdos.

 

6. ad Marinum Tomacellum

Salaces refugis, Marine, Baias

Et fontes nimium libidinosos.

Quid mirum? Senibus nocet libido.

An non, o Tomacelle, vina prosunt,

5

Et prodest senibus liquor falernus,

Et prosunt latices thyoniani?

An non et senibus, Marine, somnus,

Et prodest requies, soporque prodest?

Baiis somniculosius quid ipsis?

10

Quid thermae nisi molle, lene, mite,

Rorantes cyathos, merumque poscunt,

Senum delitias, iocos seniles?

Senex ad calices iocatur, idem

Ludit ad cyathos; senile vinum,

15

Senilis sopor, et quies senilis.

Huc huc en propera, Marine. Verum

Huc ipsis sine testibus venito

Et lumbis sine; nam quies senile est,

Libido iuvenile. Siccitasque

20

Et tecum veniat sitis, fidelis

Et senum comes atque balneorum.

Pergrate accipiere; siccitasque

Atque una sitis accubabit, ipse

Miscebo tibi poculis minutis,

25

Idemque e vario frequens lyaeo.

Hoc aetas iubet haec, sodalitasque,

Hoc et balnea, sicculaeque arenae.

 

7. balneae loquuntur

Nostrum si titulum, puella, nescis,

Hic est: "Praegravida recedet alvo,

Quae venit vacua;" hoc habet tabella.

Quod vero officium tuum, meumque,

5

Quae partes, moneam. Virum ipsa tecum

Adducas validum, ioci peritum,

Cui telum viride et virens iuventa;

Nec tu defueris comes iocanti

Aut ore, aut foemore, aut manu iocisve:

10

Nanque et balnea mutuum requirunt.

Nunc ad me venio, meumque munus,

Quod sit, subiiciam. Tibi senex vir

Si sit, nec validus, nec ore gratus,

Nec aptus thalamis torive rebus,

15

Mox tibi iuvenis, decens valensque

Qui sit, substituam, salaciorque

Verno passere et albulis columbis,

Cui rubro caput horreat cucullo.

Haec vis est tabulae vigorque fontis.

20

Quare si sapies, Marine, cum sis

Effetus, fugies repente Baias,

Vites balnea myrteumque litus,

Elumbis, tremulus, macer, senexque:

Setosum Hectora balneae requirunt.

 

8. ad Deianiram puellam

Cur, o Deianira, cur moraris

Auroram cupidis referre terris?

Cur non lumina paetulosque ocellos

In lucem exeris, ac diem reducis?

5

Pellit sol radiis suis tenebras,

Et lucem pariter diemque reddit;

Tu lucem referens tuis ocellis

Pellas tristitiam et graves dolores,

Et curas abigas benigna amantum;

10

Et, quod sol radiis, id ipsa ocellis

Praesta, Deianira, amantibusque

Et lucem pariter diemque redde.

 

9. ad Petrum compatrem Neapolitanum

Quod cani tibi, Compater, capilli,

Et toto capite albicant pruinae,

Amplexus fugiunt tuos puellae,

Iunxisse et foemori foemur recusant;

5

Quod nec carminibus suis Apollo,

Nec blandis redimet iocis Thalia.

Quaenam, quae tibi, Compater miselle,

Quae vita, aut quis erit modus querenti?

Hic est, quem tenerae timent puellae,

10

Quem cultae fugiunt nurusque, amorque

Omnis undique et undecunque et usque,

Usque et undique et undecunque et usque

Omnis horret amor, Venusque, Hymenque.

Sed nil sit tibi, Compater, molesti,

15

Nec canos celerem aut time senectam,

Sed tristes animo repelle curas.

Quod nec carminibus suis Apollo,

Nec blandis numeris dabit Thalia,

Id munus dabit aureus petenti,

20

Vel te ut lacteolae petant puellae.

Quae tum, quae tibi, Compater beate,

Quae vita, aut quis erit modus iocanti?

Hic est, quem roseae volunt puellae,

Quem cultae cupiunt nurusque amorque

25

Omnis undique et undecunque et usque

Usque et undique et undecunque et usque

Omnis ambit amor, Venusque, Hymenque.

Felix canicies, senecta felix,

Arca cui nitet aureus capillus,

30

Horto cui riget aureus priapus.

 

10. laetatur de reditu Francisci Aelii

E Roma meus Aelius revisit

Dulcem Parthenopen, lares paternos:

O lucem niveam diemque faustum.

Antiquum video et bonum sodalem,

5

Et caram teneo manum, fruorque

Gratis colloquiis, fruor cachinnis

Et laetis salibus facetiisque:

O vere niveum diemque faustum.

Quid non pro reduci libens amico

10

Persolvam? Puer, i, voca sodales

Albinum, Elisiumque, Compatremque,

Et dulcem Altilium, bonum Marullum,

Ad coenam veniant: bibamus uncti,

Uncti, permadidi atque lippientes.

15

Albinus numerum novem sororum,

At monstra herculea ebibat Marullus,

Bis septem volo Compater puellas

Iunonis, volo quot Deae marinae

Cinxerunt niveae latus ministrae,

20

Cum Troiam peteret misella mater;

Ductet Altilius ciens coronam,

Saltans Elisius bibat quot olim

Didonis famulae penum struebant,

Dum coenam profugo parat marito.

25

Me tot pocula totque totque totque,

Tot me pocula iuverint bibentem,

Tot carchesia laverint madentem,

Quotquot dii simul et deae biberunt

Ad mensam Oceani patris vocati,

30

Aut quot, dum illa canit, senex Homerus

Siccavit calices, relevit obbas.

Dulce est ob reducem madere amicum.

 

11. ad Actium Syncerum Sannazarium

Quid cantus siculae iuvant avenae?

Quid cantor Meliseus, aut amanti

Prosunt partheniae tibi myricae?

Aut quid capreoli decemve mala,

5

Albo capreoli liti colore,

Aureo mala? Tibi quid, o quid, Acti,

Prodest aut gemitus tener columbae,

Aut quid sibila murmurantis Austri?

Quare o maenalium nemus relinque

10

Atque istas Amaryllidas, Tebennae

Cultrices gelidae aridi et Tanagri,

Et Baias pete myrteumque litus,

Et litus cole myrteasque Baias.

Hic fas est iuveni, hic licet puellae

15

Certatim teneros inire lusus,

Hic et basia morsiunculasque

Surreptim dare, mutuos fovere

Amplexus licet, et licet iocari

Impune ad cyathos, choros, lucernas.

20

Baianae hoc statuunt lavationes.

Hic seni liceat mihi duella

Rixasque iuvenum et puellularum,

Ad pacem lepidam et iocum vocare,

Miscere et lacrimis iocos, iocisque

25

Rursum lacrimulas. Queretur Hyble

Demorsam sibi lingulam: licebit

Hyblae purpureum proci labellum

Insignisse nota. Dolebit Aulus

Negatum sibi basium: licebit

30

Triplex basiolum dedisse amicae.

Irata est quotiens Lyco Lycinna,

Possum compositas ligare leges,

Possum foederibus ligare amantes,

Ut coenent pariter, laventur una,

35

Atque uno simul ut toro quiescant,

Coniuncto et simul ore suavientur,

Et somnos agitent quiete ut una.

Has et delitias et hos lepores

Praestabunt tibi balneae salubres,

40

Baiani dabunt tibi recessus,

Ut dicas: "Siculae valete avenae,

Nimboso et valeat Tebenna monte;

Meme balneolae beent beatae,

Nam Baias homines colunt deique."

 

12. uxorem ac liberos invitat
ad diem natalem celebrandum

Dulces filiolae, paterni ocelli,

Dulcis nate, patris tui voluptas,

Et coniux, requies senis mariti,

Mecum templa piis adite votis:

5

Natalis meus est, deos rogate,

Atque hunc atque alios agamus annos

Fausto sidere, candidis lapillis;

Dum caros mihi redditis nepotes,

Qui blanda oscula balbulasque voces

10

Incompto simul ore blandiantur,

Arguto simul ore suavientur.

Mox convivia villula propinqua,

Securis animis, dolore pulso,

Nocturnas ineamus ad lucernas.

15

Hic patri liceat seni falernum

Diffusum cyatho minutiore

Roratim ingeminare ter quaterque,

Dum lassos oculos sopor recondat.

At vos, quis pudor eripit lyaeum,

20

Nativaque sitis levatur unda,

Dulci intingite melle cinnamoque;

Haec sunt pocula virginis Dianae,

Siquando ad superum dapes vocatur.

Tu myrtum foribus rosamque mensae

25

Appone, et violis humum colora,

Resperge et cyprio domum liquore;

Nec desit lyra eburneusque pecten,

Qui gratas Genio citet choreas:

Et dulces Genium decent choreae.

30

Hunc vos, hunc hilares rogate, mentem

Det recti cupidam simulque honesti,

Permittatque alia a deis regenda.

 

13. ad Ariadnam uxorem

Uxor, deliciae senis mariti,

Et casti thalami fides amorque,

Per te vel viridis mihi senecta est,

Quem curae fugiunt senem seniles,

5

Qui seram supero senex senectam,

Et canus iuvenum cano furores;

Sed tanquam redeat calor iuventae,

Et sis cura recens amorque primus,

Et primus furor, impetusque saevus,

10

Antiquas volo suscitare flammas.

Qualis floridulo nitens in horto

Nondum puniceas comas reclusit,

Et iam puniceas comas recludit,

Ac rarum decus explicare quaerit

15

Quae laeto rosa ramulo refulget;

Talis purpureis genis et ore,

Ut quae non tenerum cupit maritum,

Sed iam iam tenerum cupit maritum,

Cui prima oscula dedicet, suumque

20

Florem virginei dicet pudoris,

Suspirans viduo puella lecto

Fulgebas mihi, primulosque amores

Spirabas oculis, sinuque blando

Afflabas Arabum suos odores,

25

Fundebas Charitum suos honores,

Et laetum gnidiae deae nitorem.

Qualis fulgidulo renidet ore,

Quae cano vehitur decora cygno,

Cum compsit caput, et coma repexa

30

Procedit thalamo, novosque amores

Et novas parat excitare flammas:

Spirant omnia, qua comam reflectit,

Splendent omnia, qua reflectit ora;

Talis, qua niveos pedes ferebas,

35

Et qua splendidulos moves ocellos,

Et qua per vacuum reflectis ora

Spirabas cyprios tuosque odores,

Stillabas syrium et tuum liquorem,

Omnisque ambrosiam refragrat aura.

40

Qualis de croceo toro resurgens

Mane Aurora nigras repellit umbras,

Cum, lucem simul et diem reportans,

Irrorat teneros benigna flores,

Et spargit varios humi colores:

45

Rident prata, canuntque, murmurantque

Et fontes, volucresque, ramulique;

Talis, de thalamo vocata, quando

Ad molles thiasos venis, canisque,

Pellis tristitias, metus, dolores,

50

Rixas, murmura, turbidos tumultus,

Irrorans animis quietem, amores,

Ludos, laetitias, iocos, lepores,

Lusus, gaudia, candidamque pacem,

Et spargis veneres cupidinesque:

55

Rident omnia et aerem serenas,

Et qui te iuvenis videt, senexque,

Et quae foemina, seu videt puella

Optatum cupiunt tibi maritum,

Felices tibi nuptias precantur.

60

Tunc, ut de tenui solet favilla

Crescens igniculus focum repente

Flammis corripere, aridisque lignis

Quodcunque adiicies edit voratque,

Sic me de tenui levis favilla

65

Conceptus calor et nigris ocellis

Imas corripuit vorans medullas:

Urebat roseus per ora fulgor,

Urebat niveus per ora candor,

Urebat coma, myrreus capillus,

70

Urebat tumidis latens papillis;

Mox cursans amor huc, et huc, et illuc,

Et per guttura, per genas, manusque,

Et per candida colla, perque frontem,

Et per pectora, candidosque dentes,

75

Ut iam non amoris, sed ignis esset,

Qui seram quoque calfacit senectam.

 

14. ad Batillam de amaraco colenda

Et mollem cole amaracon, Batilla,

Et multo madidam fove liquore,

Et sparsas digitis comas repone,

Atque illas patulam reflecte in umbram,

5

Lusum et delicias tuae fenestrae,

Et rarum cupidi senis levamen.

Dum te prospicit hortulos colentem,

Tondentemque comas, simulque ramos

In conum docili manu prementem,

10

Miratur digitos, stupetque ocellos,

Et totus miser haeret in papillis,

Frigensque aestuat, aestuansque friget,

Infelix simul et simul beatus.

Felices sed apes, nemus beatum,

15

Quae circumvolitant leguntque flores,

Et rorem simul et tuos labores

In tectis relinunt, liquantque nectar.

O qui mesopii liquoris auram

Hyblae et quaeritis, et valere Hymetum

20

Hyblam et dicite, mel batillianum

Ipsi quaerite. Sordet Hybla, sordet

Vertex atticus, et liquor Panhormi:

Ite, et quaerite mel batillianum.

 

15. ad Batillam

Cum rides, mihi basium negasti,

Cum ploras, mihi basium dedisti;

Una in tristitia libens benigna es,

Una in laetitia volens severa es.

5

Nata est de lacrimis mihi voluptas,

De risu dolor. O miselli amantes,

Sperate simul omnia, et timete.

 

16. ad Alfonsum ducem Calabriae

Carae mollia Drusulae labella

Cum, dux magne, tuis premis labellis,

Uno cum geminas in ore linguas

Includis simul et simul recludis,

5

Educisque animae beatus auram,

Quam flat Drusula pectore ex anhelo,

Cui cedunt arabes syrique odores,

Et quas idaliae deae capilli

Spirant ambrosiae, cum amantis ipsa

10

In mollis thalamos parat venire,

Dic, dux maxime, dic, beate amator,

Non felix tibi, non beatus esse,

Non vel sorte frui deum videris?

Idem cum tenero in sinu recumbis,

15

Componisque genas genis, manusque

Haeret altera collo et altera illas,

Quas partis pudor abdidit, retractas,

Mox, post murmura mutuosque questus,

Post suspiria et osculationes,

20

Imis cum resolutus a medullis

Defluxit calor, et iacetis ambo

Lassi, languidulique, fessulique,

Ignorasque tuone Drusulaene,

Tuus pectore spiritus pererret,

25

Tuo an spiritus illius recurset,

Uterque an simul erret hic et illic,

Dic, dux maxime, dic, beate amator,

Non sordent tibi regna, sordet aurum?

Non unus tibi coelitum videris?

30

Et cum lacteolo sinu quiescens

Fessus languidulum capis soporem,

Carpis dulciculum beate somnum,

Non fallor, tibi, credo, dormienti

Occurrit Charitum nitens figura,

35

Occurrit Veneris decora imago,

Miraris faciem, genas, capillum,

Dentis, oscula, candidamque frontem,

Nigra et lumina, paetulos ocellos,

Colla et candida, vesculas papillas;

40

At cum te placidus sopor reliquit,

Reliquit Charitum nitens figura,

Reliquit Veneris decora imago,

Sola et Drusula lectulo remansit,

Quas somnus veneremque gratiasque

45

Ostendit tibi, quas quies sopora:

Nonne his Drusula par tibi videtur?

Unamque has tibi Drusulam referre?

Dic, dux maxime, dic, beate amator,

Non credis simul et deas dolere,

50

Atque uni tibi et invidere divos?

 

17. sodales invitat ad Martinalia

Martini sacer est dies. Abite,

Curae pervigiles; venite, somni;

Quicquid sollicitum, recedat a me,

Dulces undique perstrepant cachinni;

5

Hac nil luce bibacius sit usquam,

Nil his somniculosius tenebris.

Sed somnos pater excitet Lyaeus.

Festina, puer, i, petrutianas

Cellas ictibus usque verberato:

10

Illas nam pater incolit Lyaeus,

Illinc promito, quas volo, quietes.

Cretensis fluat hinc et inde bacchus,

Hinc illinc liquor aureus Falerni;

Certent Massica caecubis racemis,

15

Et levis Chios, ac severa Lesbos,

Ac Vernacia brutiis diotis;

Fundat regia Moroan Panhormus,

Sed nec Corsica Barolumque gratae

Bacchi delitiae, aut madens Tarentum

20

Non dulces mihi funditent lagenas;

Mitte et, Melphia, Clariana, mitte.

Muscatum mihi mittat haec, et illa:

Raros postulat haec dies liquores,

Nardo non sine myrteoque rore.

25

Tu Scalam pete non novum sodalem:

Dic, e scriniolo sinuque amatae

Uxoris mihi cyprios odores,

Zebethi quoque proferat liquores.

Heu quod frigida me gravat senecta:

30

Non, non haec sine vinula puella

Abiret mihi nox. Adest Lyaeus,

Adest laetitiae pater; valete

Tristes excubiae, sopor venito;

Misce nunc cyathos, puer, repostos.

35

Sic somni pater imperat Lyaeus.

 

18. de nuptiis Ioannis Brancati et Maritellae

Brancato Maritella copulatur.

Dulcis coniugii bonum sit omen,

Sit felix simul et viro, et puellae,

Et natis pariter, nepotibusque;

5

Nascatur similis puer parenti,

Nascatur similis puella matri,

Gratus castaliae puer choreae,

Grata et dulichiae puella divae:

Haec nos coniugibus bene ominemur.

10

Nunc qualis tibi sit futura pugna,

Brancate, accipias, novus maritus

Cum sis, et nova cum tibi sit uxor.

Intras cum thalamum, quiete prima,

Ne statim venias ad arma, dico,

15

Sed blandis precibus iocisque blandis

Pertentes aditum, cachinnulisque;

Misce his oscula, nunc petita blande,

Nunc furtim tibi rapta, nunc negata,

Quae per vim capias. Nec erubescas

20

Mox ad lacteolas manum papillas

Tractans iniicere, ac subinde collo

Impressum tenero notare dentem;

Nec non et tumidum foemur latusque

Tractabis niveum, manuque levi

25

Ad dulcem venerem viam parabis,

Nam dulcis veneris manus ministra est.

Post blanda oscula garrulasque voces,

Dulcisque illecebras, iocosque molles,

Post tactus teneros levesque rixas,

30

Cum sese ad cupidos resolvit illa

Amplexus, simul et timet, cupitque,

Tunc signum cane, tunc licebit arma

Totis expedias, amice, castris,

Telum cominus hinc et inde vibrans,

35

Dum vulnus ferus inferas amatum.

 

19. de Fanniae labellis

Si quaeris Venerem Cupidinemque,

Dulcis Fanniolae labella quaeras;

Hic sedem posuit suam Cupido,

Hic laetas agitat Venus choreas.

 

20. loquitur puella fuscula

Quod sim fuscula, quod nigella, et ipsae

Fusco in pectore nigricent papillae,

Quid tum? Nox nigra, fusculae tenebrae,

Nocturnis colitur Venus tenebris,

5

Optat nox Venerem, Venus tenebras,

Et noctes Venerem tenebricosae

Delectant, pueri in sinu locata

Lusus dum facit improbasque rixas.

Ergo his in tenebris latebricosis,

10

His nos in latebris tenebricosis,

Lecto compositi, quiete in una,

Ductemus Venerem, toroque vincti

Condamus tenebras, sopore ab ipso

Dum solis Venus excitet sub ortum.

 

21. mortem sibi imprecatur ob zelotypiam

Quis haec, me miserum, labella suxit?

Quis has, me miserum, genas momordit?

Quis collo, ah miserum, notas reliquit?

Quis ah, quis teneras sacer papillas

5

Tractavit digitis manuque pressit?

Quis candentia gutture ex eburno

Accepit spolia ore, dente, labris?

Quis felix animam, beatus hudo

Quis de pectore rettulit salivam?

10

Quis o caetera, sed quis, ah quis? Heu,

Meme iam miserum iuvat perire.

Quis stricto pugione pectus haurit?

Hic, hic est dolor ense finiendus.

 

22. turtures alloquitur
sciscitans eas de amoris natura

Quae ramo geminae sedetis una

Atque una canitis, vagae volucres,

Una et gutture luditis canoro,

Cum vobis amor unus, una cura,

5

Unum sit studium et fidele amoris

(Nostri nam variant subinde amores),

Vos, blandae volucres, amoris instar,

Exemplum fidei iugalis unum,

Quae vis, obsecro, dicite, est amoris

10

Tam constans male dissidensque secum?

Nam, si pascitur e calore et igni,

Cur, o cur miseri subinde amantes

Frigescunt simul et tremunt, geluque

Toto pectore sanguis obrigescit?

15

Sin est frigida vis geluque ab ipso

Horrescit simul omnibus medullis,

Cur, o cur miseri subinde amantes

Uruntur tacito calore et igni,

Toto pectore sanguis ustulatur?

20

Quaenam haec tam varians subinde vis, ut

Alternis calor imperet geluque?

Vos o dicite, blandulae volucres,

Exemplum fidei atque amoris unum.

 

23. de fulgentissimis Lucillae papillis

Cum mollis digitos acumque miror,

Miror artifices manus opusque,

Inter fasciolas papillulamque

Obliquis oculis repente vidi:

5

Quid vidi, video, an videre credo?

Sed certe video, en videtis ipsi

Pulcro e pectore, gemmeis papillis

Lucillae radium refulxe solis.

Nox est conscia, quae repente luxit,

10

Quaeque expalluit illico lucerna,

Ad quam tum digitos movebat ipsa.

Quod ni fasciolae papillulisque

Admosset teneram manum repente,

Fulxisset roseus dies repente,

15

Fulxissent mediam diem tenebrae.

Fert Lucilla diem sinu corusco, et

Splendet pectore candidante solem.

 

24. ad Petrum Summontium

Baianas petiit Neaera thermas,

Neaeram sequitur Venus, Cupido

It matri comes, it Iocusque Amorque,

Succedunt Charites, praeit Neaera.

5

Haec acres oculis iacit sagittas,

Incensas Venus excutit favillas,

At suspiria suscitat Cupido,

Cit curas teneras Iocus levesque

Et risus movet et serit lepores,

10

Torquet spicula, tendit acer arcum

Innitens Amor, hucque et huc et illuc

Spargit vulnera, funditat venenum;

At blandae Charites canunt, levantque

Curas sollicitas, linuntque plagas,

15

Miscent et lacrimis iocos. Neaera

Ipsa inter veneres cupidinesque

Incedit dominans, regitque euntis,

Et legem statuit deis deabusque.

O felix (mihi crede) Petre, felix,

20

Cui formosa Neaera, cui Cupido

Et Cypris favet, et favent Amores,

Cui blandae Charites parant choreas,

Et motus numeris modosque miscent.

O felix iterum et quater beate

25

Summonti, tibi lacteae puellae

Praetendunt teneros sinus, Neaera

Praefert oscula, mordicat labella.

 

25. de Altilio

Comptis Altilius placet puellis,

Incomptae Altilio placent puellae,

Iratam quia fecerit Dionem.

Cano candidior puella cygno,

5

Quam totis amor insidens medullis

Fulgentis pueri usserat calore,

Oblatum sibi dum suaviari,

Dum levi cupit hinc et inde collo

Utraque et simul implicare palma,

10

Hic trux Altilius reflectit ora,

Et dextra cupidas manus repellit,

Ac verbis ferus improbis minatur.

Tunc illa in miseros abit dolores,

Et largus cadit himber ex ocellis,

15

Torpent pectora, mensque, corculumque,

Semi et mortua lectulo recumbit,

Ultricem in puerum imprecata divam.

Incomptae Altilio hinc placent puellae.

 

26. de Marulli amoribus

Musae, quas adamet meus Marullus,

Aut siquae redament meum Marullum,

Musae, dicite, nanque amare certum est.

Nosti delitias puellularum,

5

Nosti quae veneres cupidinesque

Argutis iaculatur ex ocellis,

Quae spirat casiamque cinnamumque,

Ministrat pharetram facesque Amori

Pulcro pectore dia Septimilla?

10

Haec illa est, quam adamat tuus Marullus,

Quae contra redamat suum Marullum,

Felix copula, mutui calores.

 

27. de amoribus Francisci Caracioli

Quid Caraciolus meus sodalis,

Quid Franciscus agit meus? Caletne?

Quid ni, cui tener ignis usque et usque

Usque et mollibus ardet in medullis,

5

Usque fulgidulis micat favillis:

Crudelis pueri impias sagittas,

Immanem pharetram dei minacis.

Absens uritur hic amans misellus,

Absenti rapitur misellus igni,

10

Ardenti miser ustulatur aura;

At trux Harmosyne faces ministrat,

Et ridet simul, et dolet querentem,

Promittit simul, et negat roganti:

O quam difficiles gravesque amores.

15

Sed tu, si sapias, meus sodalis,

Contemne Harmosynas Myrosynasque,

Et dulcis tibi quaere Postumillas,

Ad quas tu venias meridiator,

Et nocturnus eas, eas diurnus;

20

Cum quis in socio toro quiescas;

In quarum tenero sinu recumbas,

Optatos capiens simul sopores

Post gratam venerem levesque rixas,

Cum sese improbulus remisit ardor,

25

Languent corpora, succidunt ocelli,

E colloque graves cadunt lacerti,

Et mutae reticent in ore linguae.

Tum felix (mihi crede), tum beatus,

Tum luces tibi fulxerint serenae,

30

Tum noctes tibi luxerint beatae.

Quaerunt ludere, non dolere amores.

 

28. ad Stellam puellam

Dum furtim mihi das negasque ocellos,

Opponisque manum, simulque rides,

Post hinc et variat color per ora,

Et suspiria lassa sentiuntur,

5

Stillatim mihi corda deliquescunt,

Sudor tempora frigidus pererrat,

Et passim tremor ossibus vagatur,

Ut sensus animum repente linquant,

Ut fiam miser et beatus una.

10

Sed iam plus solito nitescit aer,

Iam lux candidior diem serenat:

Cur ah, cur tenebrae repente nobis,

Cur nox exoritur, nigrescit aura?

An sentis, miser, an, miselle, sentis?

15

Stella est ad speculam, refulxit in te:

Solem lumina victa pertimescunt.

O claras medio die tenebras,

O lucem sine nube nigricantem.

 

29. de Marulli munusculis

Misit caseolos mihi Marullus,

Cumque his versiculos venustiores,

Quales maenaliae canunt puellae

Una cum gelido lavantur amne,

5

Quales aoniae canunt sorores

Cum laetas agitant simul choreas.

Par est versiculis referre versus:

Quid pro caseolis referre par est?

Oranda est mihi blanda Septimilla,

10

Ut pro caseolis velit referre

Centum basiola et catulliana,

Centum suaviola atque lesbiana.

 

30. ad Chariteum

Sunt gratae in tenebris faces, in aestu

Afflatus levior recentis aurae,

Defessis sopor, instrepentis undae

Languenti sonitus, sitique pressis

5

Stillans e patera fluente lympha,

Est grata et senibus quies merumque;

Nec aegro iuveni sopor, nec aura,

Nec rivus strepitans, quies, merumve

Aufert tristitiam aut levat dolores,

10

Sed risus tenerae procax puellae,

Paetisque ex oculis remissa flamma,

Afflat quae veneremque gratiamque,

Sed dulces recreant leporis aurae,

Et molles choreae, et modi canori.

15

Felix Endymion suopte somno:

Non curae vigiles amoris illum

Torquent, sollicitudo nec diurna,

Non suspiria garrulive questus,

Quem coelo dea dum petit relicto,

20

Dum Latmon petit et suos amores,

Titillat placido toro iacentem,

Sopito illecebras facit iocosque,

Sopiti immoritur labris genisque,

Parcit sed placidae tamen quieti.

25

At te balneolae tuae bearunt,

Beavit Veneris sopora myrtus,

Bearunt Charites deae ministrae,

E quis, o Charitee, nomen hauris.

Hae, dum balneolis frequens lavaris,

30

Dum myrtos canis et canis Dionen,

Et Lunae revocas per ora nomen,

Illam composito toro locarunt

Et laetam gelida stetere in umbra.

Effulxitque novo decore Luna,

35

Ac nudis iubar extulit papillis,

Cuius roridulo e sinu beatae

Spirabant rosei liquoris aurae,

Cuius de teneris fluens labellis

Stillatim ambrosiae liquebat humor,

40

Quo, myrtos ubi lectulumque et ipsum

Afflavit, Zephyrumque ab ore civit,

In te delitias suas refudit,

Refudit cyprium et syrum liquorem,

Ac tecum viridi iocosa in umbra

45

Tecumque assyrio beata lecto

Ludit idaliae iocos palaestrae,

Et tecum placida cubat quiete.

Felix balneolum, lavante Luna,

Felicesque, dea iocante, myrti,

50

Felix lectule, lusitante diva,

Felices, Chariteo amante, Baiae.

 

31. ad Masium Aquosam

Ne tu ne pete balneas, Aquosa;

Quin molles iubeas valere Baias

Et litus madidum ebriosque fontis.

Nil illis petulantius lacunis,

5

Infractum magis impudentiusque.

O iam iam pete balneas, Aquosa,

Et litus tepidum et lacus salubres.

Nil Baiis moderatius severis,

Ad quas palladius chorus migravit,

10

Migravit studium pudoris omne,

Migrarunt simul attici lepores

Atque artes itidem bonae migrarunt,

His postquam Hippolyte lavavit undis,

Quam Musae erudiere, comitasque

15

Fovit mesopio sinu, decorque

Atque una pudor arte temperarunt,

Et virtus numeros suos per omnes

Exornans solio suo locavit

Reddentem populo patrique iura.

20

Hinc mores dominae sequuntur undae,

Ut nil sit mage balneis severum,

Nil Baiis moderatius sit ipsis.

Quocirca cole balneas, Aquosa,

Et litus medicum atque aquas salubres,

25

Quas et pierides colunt puellae,

Quis et se Cicero Maroque lavit.

Dum hic Anchisiaden canit vagantem,

Ille socraticos refert libellos.

 

32. de Alfonsi ducis Calabriae
et Albini munusculis

Nolo caseolos ducis tenacis;

Vani caseoli ducis, valete;

Ducis caseolos nihil moramur;

Ducis caseoli, valete, abite:

5

Albini volo dona liberalis.

Albinus mihi carduos sicanos,

Albinus mihi salsulas olivas,

Albinus mihi mella succarumque,

Quin et fasciculos dedit rosarum;

10

Promisit quoque cyprios odores,

Missurus quoque myrteos liquores.

Vani caseoli ducis, valete;

Nil iam caseolos ducis moramur:

Albini volo dona liberalis.

15

Albinum faciles ament puellae,

Albino faveat Venusque Amorque.

Alfonsum tetricae doment puellae,

Alfonso noceat Venusque Amorque,

Sint et Drusula Drusulaeque ocelli

20

Irati nimis atque saevientes;

Et cepas simul alliumque ructet,

Siquando ad thalamum vocabit illum,

Professus dare, qui mihi recusat,

Paucos caseolos, inane donum.