Albertino Mussato Ecerinis

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/MUSSATO|ecer|001


Adelheita

Quadnam cruentum sidus Arcthoo potens

Regnavit orbe, pestilens tantum michi,

Gnati, nefando flebiles cum vos thoro

Genui? Patris iam detegam falsi dolos

5

Infausta mater. Non diu tellus nefas

Latere patitur; durat occultum nichil.

Audite nullo tempore negandum genus,

Devota proles. Arx in excelso sedet

Antiqua colle, longa Romanum vocat

10

Aetas: in altum porrigunt tectum trabes,

Premitque turrim contigua ad austrum domus,

Ventorum et omnis cladis aereae capax.

Hoc accubans ipso Monachus olim loco

Parens eburno vester Ecerinus thoro est

15

Dormire visus, cuius ad laevum latus

Supina iacui. Iam eloqui factum pudet,

Pavet animus, advenit horror et membra occupat.

Ecerinus

Effare, genetrix: grande quodcumque et ferum est

Audire iuvat.

Adelheita

                           Heu me nefandi criminis

20

Stupenda qualitas! Quasi ad vultum redit

Imago facti. Frigore solutum cadit

Exangue corpus.

Ecerinus

                                Erige labantem cito,

Albrice, matrem: illusit amentem timor.

Resperge faciem, sincopim limphis leva.

25

Facile resurget.

Albricus

                              Pristinas vires habet.

Ecerinus

Recolis?

Adelheita

                  Recolo, primogenite, primum tui

Natalis.

Ecerinus

                 O mea mater, id pande otius.

Adelheita

Cum prima noctis hora, communis quies,

Omni teneret ab opere abstractum genus,

30

Et ecce ab imo terra mugitum dedit,

Crepuisset ut centrum et foret apertum chaos,

Altumque versa resonuit caelum vice:

Faciem aeris sulphureus invasit vapor,

Nubemque fecit. Tunc subito fulgur domum

35

Lustravit ingens, fulminis ad instar, tono

Sequente: oletum sparsa per thalamum tulit

Fumosa nubes. Occupor tunc et premor,

Et ecce pudor, adulterum ignotum ferens.

Ecerinus

Qualis is adulter, mater?

Adelheita

                                               Haud tauro minor.

40

Hirsuta aduncis cornibus cervix riget,

Setis coronant hispidis illum iubae:

Sanguinea binis orbibus manat lues,

Ignemque nares flatibus crebris vomunt:

Favilla, patulis auribus surgens, salit

45

Ab ore; spirans os quoque eructat levem

Flammam, perennis lambit et barbam focus.

Votis potitus talis ut adulter suis

Implevit uterum Venere letali meum,

Cum strage cessit victor e thalamo, petens

50

Telluris ima; cessit et tellus sibi.

Sed heu recepta pertinax nimium Venus

Incaluit intus viscera exagitans statim;

Onusque sensit terribile venter tui,

Ecerine, digna vereque propago patris.

55

Testor supernum numen adversum michi:

Quos egi abinde tunc gravida menses decem,

Lacrimae fuere angustiae gemitus dolor;

Interna gessit bella visceribus furor.

Nec monstruoso, nate, sine partu venis.

Ecerinus

60

Qualis?

Adelheita

                 Necis pronosticus ventrem levas

Cruentus infans, fronte crudeli minax,

Terribile visu atroxque portentum indicans.

Tu, care fili Albrice, iam video tuos

Attendis ortus nosce. Si quicquam scio,

65

Tu quoque scies: penitus dubia semper fui,

Quis te huic nefando corpori inseruit pater.

A tempore quidem, nate, dicti criminis

Semper medullas ussit Aethnaeus calor,

Viscera malignus abinde torsit spiritus,

70

Nec nostra curis pectora absolvit sopor.

Cum me vigilia vana seu somni quies

Incerta tenuit, - vera ne prorsus negem

Aut falsa fatear - utitur eodem stupro

Adulter idem verus Ecerini pater.

Ecerinus

75

Quid poscis ultra, frater? An tanti pudet,

Vesane, patris? abnegas divum genus?

Diis gignimur. Nec stirpe tanta Romulus

Remusque quondam Marte tolluntur suo.

Hic maior est, latissimi regni deus,

80

Rex ultionum, cuius imperio luunt

Poenas potentes principes reges duces.

Erimus paterno iudices digni foro,

Si vendicemus operibus regnum patris,

Cui bella mortes exitia fraudes doli

85

Perditio et omnis generis humani placent.

Sic fatus ima parte secessit domus

Petens latebras, luce et exclusa caput

Tellure pronus sternit in faciem cadens

Tunditque solidam dentibus frendens humum

90

Patremque saeva voce Luciferum ciet:

Depulse ab astris, mane iam lucens polis,

Pater superbe, triste qui regnum tenes

Chaos profundi, cuius imperio luunt

Delicta manes, excipe ex imo specu,

95

Vulcane, dignas supplicis gnati preces:

Te certa et indubitata progenies vocat.

Potiare me; experiare, si quicquam potest

Insita voluntas pectori flagrans meo.

Paludis atrae lividam testor Stigem,

100

Christum negavi semper exosum michi

Odique semper nomen inimicum Crucis.

Assint ministrae facinorum comites michi:

Suadeat Alecto scelera, Thesiphone explicet,

Megaera in actus saeva prorumpat truces,

105

Faveatque coeptis diva Persephone meis.

Ingenia praedae quisque sollicitus paret,

Nec inferorum spiritus quisquam vacet;

Animos ad iras odia et invidias citent.

Ensis cruenti detur officium michi:

110

Ipse executor finiam lites merus:

Nullis tremescet sceleribus fidens manus.

Annue, Sathan, et filium talem proba.

Chorus

Quis vos exagitat furor,

O mortale hominum genus?

115

Quo vos ambitio vehit?

Quonam scandere pergitis?

Nescitis cupidi nimis

Quo discrimine quaeritis

Regni culmina lubrici:

120

Diros expetitis metus,

Mortis continuas minas:

Mors est mixta tyrannidi,

Non est morte minor metus.

Ast haec dicere quid valet?

125

Sic est: sic animus volat;

Tunc, cum grandia possidet,

Illis non penitus satur;

Cor maiora recogitat.

Vos in iurgia, nobiles,

130

Atrox invidiae scelus

Ardens elicit, inficit:

Numquam quis patitur parem.

O quam multa potentium

Nos et scandala cordibus

135

Plebs vilissima iungimus!

Illos tollimus altius,

Hos deponimus infimos:

Leges iuraque condimus,

Post haec condita scindimus.

140

Nobis retia tendimus,

Mortale euxilium damus,

Falsum praesidium sumus.

Haec demum iugulis luunt:

Nos secum miseri trahunt,

145

Nos secum cadimus; cadunt,

Sic semper rota volvitur,

Durat perpetuum nichil.

En, cur Marchia nobilis

Haec Tarvisia sic fremit,

150

Signis undique classicis

Clamor bellicus obstrepit,

Exardet furor excitus,

Gentes e requie trahit,

Cives otia deserunt?

155

Dirum pax peperit nefas.

Bullit sanguinis impetus

Et certamina postulat,

Partes crimina detegunt,

Ferrum poscitur urbibus,

160

Turbat iustitiae forum.

Verona venit anxius,

Qui iam fert nova, nuntius.

Nuntius

Excelse mundi rector, omnipotens Deus,

Altos abhinc tu forsitan caelos colis

165

Nostro remotos aethere, et Marti sinis

Soli regendas climatis nostri plagas?

O dira nobilium odia, o populi furor!

Finis petitus litibus vestris adest;

Adest tyrannus, vestra quem rabies dedit.

170

Nefanda vidi.

Chorus

                           Pande, quod series habet,

Flatu remisso; siste, dum cedat frequens

Anhelitus.

Nuntius

                     Dicam aliquid ex gestis prius,

Dedere quae praesentibus causas malis.

O, semper huius Marchiae clades vetus,

175

Verona, limen hostium et bellis iter,

Sedes tyranni; sive sit terrae situs

Belli capacis sive tale hominum genus

Natura ab ipsa tale producat solum.

Intrinseca odia civium peperit nefas

180

In Marchia tunc, cum regimen urbis gerens

Estensis Azo marchio eiectus fuit:

Favore falso fulta; non notus sagax

Ecerinus erat, in ambitum flagrans suum.

Hic coepta lis, hic Marchiae exitium fuit.

185

Nam pulsus inde Marchio iusta furens

Exarsit ira, cuius in partem Comes

Bonifacius haerens iunxit ultrices manus.

Braida cruentae sustulit caedis nefas,

Litem diremit sanguine effuso prius

190

Campestre bellum, fusus et campis cruor.

Dedere victi terga Monticuli fugae

Turpi recessu, scelere seducti suo,

Quos arce tuta sustulit Gardae lacus.

Non ullus inde litibus finis fuit:

195

Fortuna varios partibus casus dedit.

Exertus hinc Ecerinus, et vires agens

In iurgia Salinguerra Monticulis favens,

Exinde Comes et Marchio, iuncti simul,

Traxere saeva ad bella populorum manus

200

Facile paratas. O, labans hominum genus,

Vulgus, et ad omne facinus in clades ruens,

Voces secutum et negligens facti fidem!

Chorus

Procede: redeas unde coepisti prius.

Sermone cur nos anxios dudum tenes?

205

Quae nova?

Nuntius

                        Nova audietis et finem statim.

Iam iam peregi exordia et causas cito

Saevae tyrannidis. Ita ut ancipites vices

Facileque verti Marchiae vidit statum,

Tunc fovit odia Ecerinus, exacuens dolo

210

Partes amicas, litis et causas movet

Sedatque motas arbiter dirus latens.

Sic sic repente, ut maior, augmentat statum,

Sicque eminentes clanculum calcat viros,

Dum restat ipse, magna qui solus potest.

215

Quidnam revolvo? Taliter serpens fera

Subiit tyrannis, sicque Veronam iugo

Dolis et astu traxit Ecerinus suo.

Quid plura? Coepti colligo formam novi.

Eversa terra nobilis pretio iacet

220

Parens tyranno Padua: iam sceptrum tenet,

Agens superbas dirus Imperii vices

Ecerinus. Ah quot exitia, populis minax,

Promittit atrox! carceres ignes cruces

Tormenta mortes exilia diras fames.

225

Sed, o maleficis digna permittens Deus

Supplicia, meriti nobiles primi luunt;

Qui vendidere, scelera iam expendunt sua.

Chorus

Christe, qui caelis resides in altis

Patris in dextris solio sedentis,

230

Totus an summi illecebris Olympi

Gaudiis tantum frueris supernis,

Negligis quicquid geritur sub astris?

Non tuas affert fremitus ad aures

Rumor humani generis per auras?

235

Sanguis Abel ad Dominum querelas

Pertulit, fratrem perhibens cruentum.

Foeda Gomorrae Sodomaeque labes

Imbre divinam satiavit iram.

Cur modo non sic, moderator aequi,

240

Cernis errores hominum modernos?

Praepotens nostro dominatur aevo

Saeva tyrannis,

Nulla quam mundo memoravit aetas.

Bistonis cedit stabuli vetustas

245

Nota seu torvi rabies Procustis,

Cedit et pravi feritas Neronis.

Carceres edunt tenebris opacis

Morte vivaci gemitus iacentum;

Mors famis vinctis sitis et nefandae

250

Donat extremum miseranda finem

Saepe petitum.

Plebe cum tota populus subegit

Colla, devoti veluti iuvenci

Victimis sacras veniunt ad aras.

255

Invenit causas dominus patrandae

Caedis in cives sceleratus omnes:

Pervigil semper timet, et timetur.

Iura naturae vitiis laborant,

Exulat nostris pietas ab oris,

260

Regnat Herinis.

Frater, ut saevo placet tyranno,

Fratris incumbit iugulo cruentus:

Proh dolor! patrem rogitat cremandum

Natus, ardentes subicitque flammas.

265

Ille tantorum scelerum superstes

Asperans saevas Ecerinus iras,

Prolis ut semen pereat futurae,

Censet infantum genital recidi,

Feminas sectis ululare mammis.

270

Stratus in cunis chorus innocentum

Luget indocto mutilatus ore;

Lumen in caecis tenebris requirit

Lumine cassus.

Quid Deus tantos pateris furores,

275

Quos soles et non iacularis ignes?

Terra cur non sub pedibus dehiscit,

Hic ut infernas subeat tenebras

Anguis, humani generis peremptor?

Te Patrem caeli populus redemptus

280

Invocat supplex, iterum relapsus.

Ecerinus

Matris relatu, vera quem prodit fides,

Ditis cruenti semine egressi sumus,

Hoc digni patre; tale nos decuit genus.

Sic fata forsan expetunt, quae non Deus

285

Prohibere curans, esse sic ultro sinit;

Nam quisque liber arbiter in actus suos.

Delicta poscunt gentium ultrices manus:

Ergo, ministri scismatis mundo dati,

Quid plus inanes ducimus frustra moras?

290

Capiamus urbes undique et late loca.

Verona Vicentia Padua nutu meo

Iam subiacent: progrediar ulterius cito.

Promissa Lombardia me dominum vocat:

Habere puto. Meos nec ibi sistam gradus.

295

Italia michi debetur. Haud equidem satis

Nec illa, Ad ortus signa referantur mea,

Meus unde cecidit Lucifer quondam pater,

Ubi vendicabo forsitan caelum potens.

Numquam Typheus aut Encheladus olim Iovi

300

Tantum intulere proelium aut ullus gigas.

Convertam ad austrum signa, qua medius dies

Flagrat tepenti sidere.

Albricus

Inferus annuat pater.

Ecerinus

                                         Propere annuet.

Et tu quid audes, frater?

Albricus

                                               Edissero statim.

305

Tarvisium tyrannidi paret meae:

Feltro subacto, ad Iulii pergam Forum

Subigamque totas Arcthici gentes poli.

Hoc quoque parum est. Non desinam. Restat michi

Vincenda triplex Gallia et sero videns

310

Pars occidentis usque quo oceanus diem

Absorbet.

Ecerinus

                    O mi frater, o magno sate

Plutone, tantis ausibus vires ferat,

Tellure rupta spiritus nocuos pater

Nobis faventes commodet; functi quibus

315

Corpora trahamus et animas Orcho simul.

I, dire frater, infimi proles dei,

Et bella mecum, pace sublata, move

Sub fraudis astu; finge te iratum michi:

Dolosa species haec ad interitum trahet

320

Hinc inde multos transfugas. Absit fides

Pietasque nostris actibus semper procul.

Ecerinus

Ziramons?

Ziramons

                      Domine.

Ecerinus

                                         Dic age, quid est? propere indica.

Iacet Monaldi corpore abscisum caput,

Nullo tuente?

Ziramons

                           Publico squalet foro

325

Putata cervix; nullus et caesum movet.

Ecerinus

Quicquam rebelle constat?

Ziramons

                                                  Omnino nichil.

Ecerinus

Hem vicimus! iamque omne fas licet et nefas.

Ferro tuenda civitas nostro vacat.

Cum plebe pereat omne nobilium genus;

330

Non sexus aetas ordo non ullus gradus

A caede nostra liber aut expers eat.

Vagetur ensis undique et largus cruor

Abundet atra tabe perfusus foro:

Hinc inde patulae corpora ostentent cruces;

335

Subdantur ignes, illa qui flammis crement,

Stilletque sanies: fumus ad summos polos

A me litatas victimas tales ferat.

fr. Lucas

Inclite Ecerine, parce, da fandi locum;

Annue parumper, obsecro, ut tutus loquar.

Ecerinus

340

Contexe.

fr. Lucas

                   Mira res. Quid est quod te movet,

O homo? Homo es, nec est ut hoc unum neges.

Mortalis ergo; nam omne, quod oritur, occidit.

Servare seriem cuncta, si pensas, vides.

Terra mare caelum et illa, quae substant eis,

345

Gerunt statutas legibus certis vices.

Quae pallet hieme, tempore aestatis viret,

Certasque certis mensibus fruges alit

Tellus. Procellis aestuat vastis mare,

Turbine remisso quod patitur ultro rates.

350

Caelum intueris orbibus motum suis;

Stabiles perennis sustinet cardo polos;

Disposita sidera peragunt cursus vagos

Sub lege certa. Sed quis haec praepotens movet?

Excelsus horum motor omnipotens Deus:

355

Hic aequus aequa lance dispensat sua,

Quae fecit, opera: dictus hic ordo sacer

Iustitia. Iustus hanc coli voluit Deus

A se creatis hominibus mortalibus.

Hos esse tales edocent primo insitae

360

Natura ab ipsa Caritas Spes et Fides.

Has, crede, quisque pectori innatas habet,

Traducat error devius quemquam licet.

Converte, quaeso, igitur ad has species boni,

Ut Caritas pia proximo parcat tuo,

365

Speresque gratiam misericordis Dei;

Quae consequi omnia sancta te faciet Fides.

Ecerinus

Videtne celsus ista quae facio Deus?

fr. Lucas

Videt.

Ecerinus

              Retundet ipse cum prorsus volet?

fr. Lucas

Quidni? retundet.

Ecerinus

                                   Ergo quid segnis facit?

fr. Lucas

370

Expectat humilis, pertinax cedat furor

Et ipse retrahas caedibus tantis manum.

Ecerinus

Unius igitur interit multos salus.

Quis hic Deus, cui carior multis fui?

fr. Lucas

Ecerine, crede, carior Saulus fuit,

375

Peccare postquam desiit. Mitis Deus

Redemptor animas ipse venatur suas

Errore falso devias pastor bonus;

Errore lapsos adiuvans vitam suis

Ad abluenda crimina elongat pius.

Ecerinus

380

Me credo mundo, scelera ut ulciscar, datum,

Illo iubente. Plurimas quondam dedit

Vindex iniquis gentibus clades Deus,

Ceteraque meritis debita exitia suis.

Diluvia culices grandines ignes fames,

385

Ne mentiar, Scriptura testatur Vetus.

Dedit et tyrannos urbibus, licuit quibus

Sine ordine, sine fine, strictis ensibus

Saevire largo sanguine in gentes vage.

Nabuchodonosor, Aegyptius Pharao, Saul,

390

Proles Philippi gloriosa Macedonis,

Hi pervetustae memoriae, nostrae quoque

Praelata mundo Caesarum egregia domus,

Felicis unde memoriae exortus Nero,

Polluere caedibus quot hi mundum suis?

395

Quantis cruoribus rubuit altum mare,

Illis iubentibus? Nec inspector Deus

Prohibere voluit, esse sic ultro sinens.

Nuntius

Audi negandum, teste nisi certo, novum:

En, ipse vidi. Parce, dum verum loquar.

Ecerinus

400

Evelle nugas, vane iactator, tuas.

Nuntius

Progressa Venetis exulum fervens aquis

Invasit agros magna Patavorum cohors

Ferrariensiumque, quot plenae rates

Deferre poterant, totus et Venetus favor,

405

Cruce praevia Papaeque legato duce.

Districtualium subito victis locis,

Venere ad urbem. Currit ad pontem pedes;

Subiectus altas incremat portas focus

Undante fumo. Desuper nullus stetit,

410

Omnisque cessit victa custodum manus.

Capta Padua est, et exules illam tenent.

Ecerinus

Abscede, mendax serve: mulctatus pede

Praemium relatu tolle condignum tuo.

Ast Ansedisius ecce venit hac. Hem, quid est?

Ansedisius

415

Amissa Paduae civitas: hostes habent.

Ecerinus

Amissa vi?

Ansedisius

                       Vi amissa.

Ecerinus

                                             Qua?

Ansedisius

                                                          Ferro fuga

Et ignibus, vinci quibus et urbes solent.

Ecerinus

At te superstite, sola quem facies notat

Illaesa noxium, sceleris index tui?

420

Secede, cui non poena sufficiat necis.

Commilitones, nostra quid virtus petit?

Animos viriles casus infestus probat.

Commilitones

Magnanime princeps, tolle consilium tuis

Salubre votis. Subito Paduanos cape,

425

Verona vinctos teneat et carcer tuus:

Mortes minare rigidus et Paduam celer

Accede; muros milites cingant tui.

Invade trepidos, tolle pendentes moras;

Terror suorum, noster et magnus vigor

430

Sternent rebelles: victor optatum feres.

Fortuna vires ausibus nostris dabit.

Chorus

O fallax hominum praemeditatio

Eventus dubii sortis et inscia

Venturae! instabiles nam variat vices

435

Motus perpetuae continuus rotae.

En atrox Ecerinus citus advolat.

Assuetam Paduam colla iugo dare

Infestam reperit, iussaque spernere

Vallatam aspiciens, agmine circuit;

440

Ad ripas acies fluminis admovet.

Stat contra series ordine militum

Inspectans oculis ora tyrannica;

Infandas rabies ausibus exprobrat.

Postquam nulla virum spes Paduae manet,

445

Retro vertit equum castraque summovet;

Veronam redit iram exacuens suam.

Ad caedes properat concitus impias,

Captivos Patavos innocuos fame

Caecis carceribus conficit et siti,

450

Et vitas adimit milibus undecim.

Nullis plaustra vehunt agnita corpora:

Non natum genetrix, non mulier virum

Agnovere suos certave funera:

Communes lacrimae desuper omnibus.

455

Desunt praedia tot busta recondere,

Corrumpit sanies aethera desuper.

Spectator queritur iudicii parum,

Dum restat Patavum quod reparet genus.

Ecerinus

Adversa vires fortibus praebet viris

460

Fortuna, viles opprimit; pugnat vigor

Adversus eius impetum. Restat suo

Vincenda Padua tempore. Abscedite retro.

Lombarda signis appetit subdi meis

Gens tota ad infra Gallicis degens iugis.

Nuntius

465

Huc huc venite quisquis optatum velit

Finem malorum scire et e summo datam

Caelo quietem, thure placetis Deum;

Iuvenes senes viduae, colite festum diem:

In vos ab alto iustus inspexit Deus.

Chorus

470

Tanta ergo nova iam breviter expedias, bone.

Nuntius

Iam iam occupata Brixia, Ecerinus ferox,

Favore Cremonensium, rupta fide

Exclusit illos: Pellavicino quoque

Iam dudum amico mortis insidias tulit.

475

Spe ductus alta deinde nobilium, celer

Movit iter et fraude Mediolanum petit.

Sed spe tyrannus ipse delusus sua

In se paratas hostium sensit manus;

Sensit Cremonae Mantuae Ferrariae

480

Unaque Bosi et Pellavicini fides

In eius omnem sponte iuratas necem.

Collata ad Aduae signa fixerunt vadum,

A quo reverti constat Ecerinum loco.

Nec segnis alia parte Martius gradum

485

Distulit, et armis, plebe stipatus sua, -

A Turris alto sanguine educens genus

Martinus audax - egit ancipitem retro

Senem tyrannum. Dumque convertens iter

Ad flumen Aduam signa, quae ad pontem, videt

490

Infesta, quid agat anxius dudum stetit.

Chorus

Quid ille tantis viribus septus facit?

Quis vultus aut actus?

Nuntius

                                          Facit, ut alvo lupus

Pleno repulsus, dentibus frendens, canes

Circumlatrantes conspicit, multam ferox

495

Ex ore spumam mittit et orbes rotat.

Chorus

Progredere et ultra.

Nuntius

                                      Hinc inde seclusus, furens,

Miscere in hostes impares horret manus.

Pons occupatus transitum prorsus negat

Hinc inde et hostes parte conflictum parant

500

Utraque, dignis concitant illum probris.

Tragula sinistrum missa traiecit pedem

Cunctantis, a qua parte nitatur fugae.

Commilitones expetit nomen loci.

"Hic Adua fluvius hocque Caxani vadum."

505

"Heu Caxan Axan Baxan! Hoc letum michi

Fatale dixti, mater; hic finem fore.

Quis fata revocet sensibus fidens suis?"

Tunc concitatum calcaribus urgens equum

Viam per undas aperit et ripam occupat,

510

Idem inchoatum ceteris pandens iter.

Tunc ordo militum impiger contra stetit;

Caedit ruentes, terga quoque dantes viros,

Illum sequentes. Capitur Ecerinus statim

Frustra resistens: unus allidit caput,

515

Fracto cerebro; quisquis is, dubio vacat.

Abductus inde spernit oblatas dapes

Curas salutis atque vitales cibos

Acerque moritur fronte crudeli minax

Et patris umbras sponte Tartareas subit.

520

Positum cadaver tumba Suncini tenet.

Chorus

Vota solvamus pariter datori

Digna tantorum, iuvenes, bonorum:

Vos senes, vos et trepidae puellae,

Solvite vota.

525

Venit a summo pietas Olympo,

Quae malis finem posuit patratis;

Occidit saevi rabies tyranni

Paxque revixit.

Pace nunc omnes pariter fruamur,

530

Omnis et tutus revocetur exul,

Ad lares possit proprios reverti

Pace potitus.

Supplices renes feriant habenis,

Ictibus crebris domitent reatus.

535

Annuat votis Deus, ut petitis,

Virgine natus.

Nuntius

A parte nulla tutus Albricus sui,

Iam derelictis rebus, - ut fuerat parum

Credendus ulli, et creditus nullis fuit -

540

Zenonis arcem profugus in tutam fugit,

Consorte sociaque et sobolis omnis grege.

Posuere castra circiter montem secus

Urbs ultiones expetens dignas triplex,

Tarvisium Vicentia Padua: paribus

545

Adiere votis altus Azo marchio

Reliquique secum Marchiae illustres viri.

At spes ut illi nulla praesidii fuit

Serperet et intro seditio et urgens fames

Mortisque metus instans, capitur ultro locus.

550

O fulmini par hostis irati furor!

Irrumpit agmen tecta sublimis domus.

Hic rapti ab ubere matris infantis pedes

Carpit, tenellum robori allidens caput:

Fuso cerebro sparsus inscribit cruor

555

Genetricis ora. Ecerinus occurrit novus

Gladium tenenti, quem puer patruum vocat

Triennis. Ille "patruus edocuit tuus

Tradere nepotibus simile munus suis"

Ait, et patentes gutturis venas secat.

560

Utque patulo immane populis constet scelus,

Affigit hastae squalidum longae caput:

Corrugat ora repens rigor et orbes rotat,

Manum ferentis sanguinis replet lues:

Aliusque tremulum dentibus mandit iecur.

565

Haec masculinae prolis Albrici horrida,

Sic dira et atrox triplicis strages fuit.

Utque arce summa Albricus in populi manus

Venit, paranti falsa iam vulgo loqui

Ponitur apertae subditum frenum gulae,

570

Ducto, ut suorum vivus inspectet neces.

Et ecce, thalamo rapta de summo, feris

Abstracta turbis, uxor Albrici venit,

Caelo refusis lumina intendens comis:

Strictus revinctas funis arcebat manus.

575

Abinde quinque virgines tractae simul

Ante ora patrum crinibus fusis erant,

Devota proles ignibus. Circumstetit

Hos vulgus omnis exprobrans actus truces.

Ut, ad cubile belluis pressis, stetit

580

Circum rapaces turba venatrix lupos,

Patrata memorans damna et adducens canes,

A caede gratas sponte subducens moras.

Chorus

Procede, nobis pande supplicii modos.

Nuntius

Ardebat alta roboris magni strues.

585

Odore piceo subditae exudant faces

Pinguisque stipites alit olivae liquor,

Atramque nubem fumus ad caelum facit,

Fulgur superni murmurat ad instar toni,

Dabantque gemitus antra, ne quisquam neget

590

Intro subesse numen inferni Iovis,

Erant caminis ora, quae flammas vomunt.

O misera sors parentibus spectabilis!

Ordo innocentum imponitur in ignem prius.

Incendit urens ut puellares sinus

595

Tetigitque flavas ardor infestus comas,

Retro resiliunt cassa quaerentes patrum

Praesidia: nocuis his sed amplexus negant.

Ut vana spes per ambitus illas vage

Egit furentes, subito violentas manus

600

Iniecit ardens lictor, et matrem trahens

Una patenti subdit et gnatas rogo.

Chorus

Quo filiarum et coniugis vultu necem

Albricus, etsi non loqui poterat, tulit?

Nuntius

Volvebat atrox, sicuti alludens, caput,

605

Ut parvipendat, nutibus pandens suis.

Chorus

Quis finis eius, fare, supremus fuit?

Nuntius

Tum plura stantem tela certatim virum

Petiere: pressit unus in dextrum latus

Gladium, sinistra parte qui fixus patet;

610

Per utrumque vulnus largus effluxit cruor:

Effulminat spatulas alius ensem tenus.

Cervice caesa, murmurat labens caput,

Stetitque titubans truncus ad casum diu,

Donec minutim membra dispersit frequens

615

Vulgus, per avidos illa distribuens canes.

Chorus

Haec perpetuo durat in aevo

Regula iuris. Fidite, iusti:

Nec, si quando forsitan ullum

Quemquam nocuum sors extollat,

620

Regula fallit. Consors operum

Meritum sequitur quisque suorum.

Stat iudicii conscius aequi

Iudex rigidus, iudex placidus;

Donat iustos, damnat iniquos.

625

Haud hic stabilis desinit ordo:

Petit illecebras virtus superas,

Crimen tenebras expetit imas.

Dum licet ergo moniti stabilem

Discite legem.