carmina libraria Iacobus Vympfelingus et Robertus Gaguinus, disceptatio (epistolae et carmina)

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|vym2|001


carmen sapphicum Iacobi Wimphelingi Sletstarensis ad Robertum Gauginum Francorum regis oratorem

 

Regis ex raptu tetrico procacis

Qui dolo sedat thalamos pudicos

Quae prius gratos dederant odores

Lilia marcent.

5

Filiam nuper aquilae potentis

Gallus elegit, rapiens amavit

Compotem regni cupiens futuram

Lilia marcent.

Corde nutanti posuit pudorem

10

Immemor iusti, fugiens honestum

Negligit famae titulos vetustae,

Lilia marcent.

Integro lustro placuit puella

Et simul vita fruitur suavi

15

Sperat et tedas sibi praeferendas,

Lilia marcent.

Ut decet sponsam fovet, osculatur

Assidet stringit niveis lacertis;

Dat manus, ridet recreatque moestum;

20

Lilia marcent.

Coniugis totum studet exhibere

Munus, at frustra silicem quis optet

Ut nivem aut ceram fluidam resolvi;

Lilia marcent.

25

Mox amor Galli bonus et pudicus

Carneo victa vitioque virtus

Victa languescunt, cecidere lugent,

Lilia marcent.

Sponsa quae cordi fuit ac placebat

30

Discplicet coniunx, soceri placet nunc.

Magne cur princeps adeo vacillas?

Lilia marcent.

Sic mihi causam subitae repulsae

Cur tuam spernis aliena prefers?

35

Sic volo dices satis est potesse

Lilia marcent.

Sic ubi regis decor aut honestas?

Sic ubi verum pudor et cor altum?

Sic ubi virtus animusque costans?

40

Lilia marcent.