carmina libraria Iacobus Vympfelingus, Isidoneus Germanicus de erudienda iuventute

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|vym1|001


adolescens quaerit ex Seniore qualis sit haec vita

"Dic venerande senex humanum vivere quid sit"

respondet senior

"Transitus in mortem plenus curae atque laboris

      Ni soletur amor spesque fidesque Dei"

 

Petrus Schottus argentinensis de morte. Loquitur mors nobis

"Heus propera quae te clementia falsa moratur

      Fac bona ne pigeat cras tibi finis ero

Rides iudicio forsan te vespere sistam.

      Caeca indefessa torqueo tela manu."

 

eadem mors iterum ex sententia Petri Schotti Argentinensis

"Horrida sum pravis, iustis optabile lucrum.

      Illos suppliciis hos ego mitto polis.

Incautos igitur ne vos deprendere possim

      Erigite indultos per bona sola dies."

 

dysticon Petri Schotti de morte

Omnibus exititum quamvis mors saeva minetur

      Principium vitae fert tamen illa piis

 

in dysticon redacte Ia. V. Sletlt

Peccavi fateor postponam deinde fatebor

      Atque satisfaciam dum iubet ecclesia

 

exhortationes Io. Gerson ad aegrum ex disthico Ia. V Sletlt

Subiectus domino grates referendo patrasse

      Te mala commemores sit sita corde salus

 

interrogationes Io. Gerson ad migrantemex dystico Ia. V. Sletlt

Credis avis veniam proponis culpa ne mordet

      More Iesu parcis si dare rapta cupis.

 

dysticon Ia. V: Sletlt de fidei et spei informium iactura

Vana fides, spes vana, itidem mea Christe manebit

      Sin non vero etiam iungar amore tibi.

 

tetrasticon Ia. V. Sletlt. Ad Christum

Neminem posse Deo simul et mundo placere

Si soli bone Christe tibi mea vita placeret

      Sit mundo quamvis nausea salvus ero.

SI tibi displiceam mundo gratissimus hospes

      Spes mihi perpetuae nulla salutis erit

 

tetrastycon Io. V. Sletlt ad Mariam Magdalenam de spe veniae

Cum te respicio misera O Magdalena, quid ultra

      Propitium verear flectere posse Deum.

Sint etiam graviora tuis mea crimina numquid

      Largifluum possunt evacuare Iesum.

 

elegiacum Ia. V. Sletlt ad Christum pro remissione omnium et gravissimorum peccatorum

Christe Dei Patris non enarrabile verbum,

      Perpetua genitus qui deitate cluis;

Humanum misere ne prorsus plasma periret,

      Ne moriens stygias ingrederetur aquas.

5

E caelo penetras benedicte virginis alvum

      Nasceris ablueris sacraque verba doces.

Das aegris placidam mira virtute salutem

      Nec dedignaris tristia multa pati.

Dira crucis tandem pro me tormenta subisti

10

      Praebens tortori corpora tota fero.

Quicquid in horribiles poterat confingere poenas

      Mansuetae passus more bidentis eras

Ut me de Stygia posses salvare palude

      Inque paterna mihi regna pateret iter,

15

Tantus amor pietasque ingens dilectio tanta

      Excidat a firmo pectore Christe meo

Anne mea labi poterunt hi mente dolores

      Lancea, crux, clavi, sputa, flagella, vepres?

Absit ut ingratus tanto bone Christe labori

20

      Non videat lachrimas fundere saepe meas;

Absit ut in veteris recidam vestigia vitae,

      Absit ut has spinas vinclaque semper amen

Multa quidem feci quae me fecisse rubesco

      Et totiens animam commaculasse pudet.

25

Heu pudet in vitium quodvis ignaviter isse,

      Hei mihi cur praeceps in mala quaeque rui?

Nam nisi firma tuae mihi spes esset pietatis

      Exanimis ratio victa timore cadat.

At tu dixisti o verax sapientia patris

30

      Pravorum mortem displicuisse tibi

Verum malle suam quemvis reparare salutem

      Contritumque animum te neque respuere.

Nunc ego peccato vitiorum pondere passus

      Accelerans placidam (te rogo) confer opem.

35

Quo non est maior toto peccator in orbe,

      Non tamen abieci spemque fidemque meam.

Da veniam misero, cor dilue crimina tolle;

      Aspergar Christi sanguine, mundus ero.

Tende manu tremula praesens sit dextra petenti

40

      Ultro qui cecidi te peto sponte leva.

Suscipe me profugum, vertentem terga require,

      Denuo fac portem militis arma tui.

Iam mecum statui iam iam libet et me mens est

      Quae tibi displiceant abstinuisse deus.

45

Tu modo praesidium dux princeps et pater adsis

      Et tua sit mecum gratia summe Iesu.

Redde mihi vires pugnare viriliter opto

      In bellum spretis hostibus ire libet.

Corpore dum tenero mens immortalis abibit

50

      Morsque volet sensus eripuisse meos

Sis precor o Iesu ductor fidusque patronus

      Teque auctore meus spiritus astra petat.

 

elegiacum Ia. V. Sletsta ante summum sacrificium

O venerande Iesu vitiorum mole gravatum,

      Clemens respicias o venerande Iesu.

Flecte pios oculos famulo bone Christe precanti

      Ad profugom reducem flecte pios oculos.

5

Iamque tuis prodigum natum costringe lacertis

      Sit stola prima mihi, sit procul ira patris

En accedo tuam peccati conscius aram.

      Teque deumque hominem sumere Christe iuvat.

Ut tuus in sacra fusus crucis arbore sanguis

10

      Et corpus fiat potus et esca mihi

Nunquid ego dignas peccator fundo querelas

      Nemo misi trepidan si sapit ista facit.

Sed tu qui cunctis veniam cupientibus aurem

      Inclinas facilem me quoque suscipias.

15

Excipias vultu mitis mea vota benigno

      Multorum scelerum nec meminisse velis.

Ecce tuum corpus cum sanguine sumitur a me,

      Hoc animo veteres ut dirimam maculas

Deleat ergo meas tetra caligina mendas

20

      Hoc nunc officium (deprecor) illud opus

Nam te pro macula vitiorum saepe pianda

      Hoc tua lex munus instituisse canit.

Dum rex in cena vicina morte sederes

      Esse volens patri victima blanda tuo.

 

ad idem saphicum Iaco. Wimp. Blet.

Obsecro Iesu tua gloriosa

Passio virtus mihi sit perennis

Qua procul victor sathanan cruentum

Pellere possim.

5

Et cibum praesta mihi spiritalem

Adsit et potus animo salubris

Ut queam firmo meminisse corde

Vulnera quinque.

Fac ut accedam celebrem revolvam

10

Sacra divini reverenter agni

Quem colam tractem comedanque fervens

Pectore mundo.

Tu facis solus veneremur ut te.

Sobrie digne simul et pudice.

15

Solus immundos facis esse mundos

Crimina laxans

Quis satos atra poterit parentum

Labe lustrari nisi qui innocentis?

Non habes culpae maculam, reatu

20

Criminis expers.