carmina libraria Johannes Sulpitius Verulanus, de arte grammatica

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|veru|001


1.

Me duce Musarum choreas ingressa iuventus,

      Quae fingis dulci carmina docta sono,

Seu te Meonio delectat ludere cantu

      Sive per undenos nectere verba pedes,

5

Seu quoscumque iuvat numeros contexere Phoebo

      Digna cane: obscaenos non amat ille modos.

Et si non celebras me carmine, dicito saltem

      Haec per Sulpitium plectra lyramque gero.

 

Carmen Sulpitii ad lectores

 

Sunt quorum in manibus nostri monumenta laboris

      (Vos precor) haec iusta pendere lance iuvet.

Si placeo, laudis non me fraudetis honore;

      Offendet si quid me monuisse vacet.

5

Si non tutabor, cogar peccasse fateri

      Debebo et monitis lector amice tuis.

Me volet at siquis rabie latrare canina

      Cerbeream rabiem sentiet esse muhi.

 

Ad Aulum

 

Quid iuvat heroo claudum miscere trochaeum,

      Ultima communis syllaba semper erit.

Tullius et Fabius sic praecepere. Videbis

      Totum opus, et si quid displicet Aule mone.

5

Aut ultra hunc alios etiam quandoque licenter

      Temporis immiscent non ratione pedes.