carmina libraria Publius Vergilius Maro, opera, cum adnotationibus D. Philippi Melanchtonis etc.

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|ver3|001


Ioanni Frisio Philippus Valentinus Mutinensis

 

Arva, arbusta, armenta, Apes Maro Maximus olim,

      Haec Maro nunc in te Frisius excoluit.

Dignus cui Ceres fruges, cui vina Lyaeus

      Praebeat et mollis vellera magna Pales.

5

Ipseque ab Amphrysio pastor, ceu carmina mensae

      De grege praelargas sufficiant epulas.

At non dulce illi optarim quod proferat hybla

      Cui melius longe manet ab ore melos.

Quale nec augurio mellita in labra Platonis

10

      Ad cunas volucris gessit Hymettimeta.