carmina libraria Publius Vergilius Maro, opera omnia cum notis selectissimis variorum

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|ver2|001


In Novam P.Vergilii Maronis editionem, curante doctissimo viro d. Cornelio Schrevelio M.D, Gymnasii Lugdunensis rectore vigilantissimo

 

Hoc est grandiloqui carmen sublime Maronis

      Hae voces Latii detinuere Deos.

Sceptra probant vatem damnataque pagina flammis

      Vivit et Augusti Caesaris ore placet.

5

Ista poetarum norma est, tunc surgimus omnes

      Fimbria cum nostra tangitur ista manu.

Hic cunctos super extat apex, haec lambit Olympum

      Gloria nec saeclis tot sinit esse parem.

Posteritas desperat, amat quem suscipit unum

10

      Et radiis tantis sideris orbis hebet.

Tu, Schreveli, reddis Soli sua lumina et illas

      Cernere das flamma fulgidiore faces.

Scaena novum nuper per te Tarpeia soccum

      Induit et nitidis vestibus Afer iit.

15

Nunc tua magnanimum Aeneam solertia nobis

      Vindicat et Prhygius Dux sine nube micat.

Cingitur Andinus non uno interprete vates

      Romaque iam melius Martia verba capit.

Debet Troia tibi, debet Sichaeia Dido;

20

      Ipse repurgato carmine Turnus ovat.

Sic Ducibus castrisque ducum frameisque tubisque

      Sic audent comites Regibus ire scholae.

Gasp. Barlaeus