carmina libraria Robertus Valturius, de re militari

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|valt|001


Pauli Ramusii epigramma

 

Armorum fulmen iacet hic, Malatesta Robertus

      Cuius praestantes gloria vicit avos.

Nam post mille acies superatas marte secundo

      Dum solvit patrios obsidione lares,

5

Agmina prostravit tuscis immissa per agros

      Et calabri fudit fortia castra ducis.

Occubuit posthaec inter fera proelia certe

      Non potuit fato candidiore mori.