carmina libraria Valerius Flaccus, Argonautica

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|vafl|001


Petri Nicolai Castellani Faventini in Valeri Flacci editionem Hypogramma ad lectorem

 

Quisquis Palladiae vis scire meacula navis

      Per freta quae ignotum prima cucurrit iter.

Heroasque simul vectos duce Iasone: raptum

      Belligera martis vellera fulva manu.

5

Hocce poemation Setini nobile vatis

      Et lege correctum nunc age lector opus

Cui nec Apollonius praestat nec et Orpheus istam

      Graecanicam historiam qui cecinere stilo.