carmina libraria Ioannes Turnovius, epopeia de expeditione Germanogallica

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|turn|001


Generoso V. Domino Philippo Mornaeo Du Plessi Gubernatori Salmuriensi Consiliario regio Io. Turonius sal.

 

O cui Borbonii curas cognoscere Regis

      Et secreta licet pectora scire ducis.

En Mornaee tibi Tigurinis mittit ab oris

      Turnovius genii pignora prima sui.

5

Quaeris ad ignotos cur tendat Musa penates

      Audeat et tantos sollicitare deos?

Stukius ille tuus, nostra inclyta fama Lycaei,

      Stukius hoc inquam sollicitavit opus.

Scilicet is novit Musis belloque potentem

10

      Te Marti Aonios iungere posse choros.

Ergo serenato iuvenilia carmina vultu

      Suscipe et eximii muneris instar habe.

Sic coniuratas sternat tua dextra catervas

      Regalesque regant prospera tela manu.

15

Gallia sic laetos celebret pacata triumphos

      Et tibi contingant quaeque secunda. Vale.