carmina libraria Tibullus, elegiae sive carmina

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|tibu|001


Bernardinus Veronensis clarissimo viro Baptisae Usrino aerarii pontificis custodi et almae urbis Gymnasii vice rectori bene merito Salutem plurimam dicit

 

Saepe meo volui dominum signare libello

      Magnaque pro mimo tradere tecta lare

Saepius argutas is reddidit ore querelas

      Deiciens animum simplicitate meum.

5

Sustinui dura puerum nigrescere barba

      Ut daret alma dies quod negat ingenium.

Crevit et e patrio statui depellere nido,

      Nunc igitur trepido talia verba tuli.

Nate vides quae nunc inopem me torquet egestas

10

      Musaque quam tenuem sufficit aegra cibum.

Non possum studio sobolem nutrire frequenti:

      Res est parva domi turbaque multa premit.

Tu potes externos precibus tentare penates,

      Tu potes eximiae quaerere sortis herum

15

Elige de numero quem curia praestat honesto,

      Elige de toto qui placet orbe virum.

Quem cupies dabitur, vives felicior illic.

      Hic tristem pateris ingeniose situm.

Haec dixisse semel satis est: nihil amplius addam,

20

      I nunc stultitia res age quasque tua.

Vix bene finieram simulato verba dolore

      Excipit et lachrymis immaduere genae.

Vestra quidem genitor semper mandata facessam,

      Imperium iussus semper obibo tuum.

25

Sed cave me longo miserum demergere coeno:

      Mors ubi sit citius quam data vita mihi.

Turpia delectant, sapiens ridetur apollo:

      Esuriuntque novem, docta corona, deae.

Nos sumus abiecti, nemo est qui clamitet: "heus tu

30

      Huc adsis nostrae vivere vis ne domi?

Et mala de nobis quaerit ludibria vulgus,

      Et locuplex visos longius ordo fugat.

Te penes utilius videor squallere tenebris,

      Quam me turba sago iactet in astra rudi.

35

Et tamen est unus cui me committere possis

      Ut phoenix olidas unicus inter aves.

Ille sacris veterum libris incumbit et aevi

      Inclyta praeteriti gestaque resque sapit.

Optima quaesito veneratur numina cultu:

40

      Esse Numam dicas relligione pium.

Supplicibus pacem veniam deferre petenti

      Promptus et aenea vel pietate prior.

Gymnasium tanta sollers ratione gubernat

      Ut sit in Aeneadum cultius urbe nihil.

45

Hic est Ursinae Baptista propaginis, hic est

      Cuius in arbitrio stare perenne queo.

Huic ego quam supero malim servire tonanti,

      Huius ero iam nunc conor adire. Vale"

Dixit et exiluit. Revoco. Non audit et ambos

50

      Accederat cursu ceu solet aura pedes.

Suscipe laete manu properanter rector amica

      Vivat et auspiciis saecula multa tuis.

Et quotiens natum dextra lustrabis utraque,

      Tum precor o patris sis memor ipse sui.

55

Stant Gemini nobis: tenet Umbria fertilis unum,

      Insula nunc alium Syrmionensis habet.

Hic venient ad te rutilae pollucis in ortu

      Siquo frater erit cultus honore scient.