carmina libraria Terentius, opera cum commento Guidonis Iuvenalis

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|ter5|001


Extat Platonis praeclari dogma monentis

      Ut quaerat patriae commoda quisque suae.

Nos hominum causa stoici dixere creatos

      Quo sibi suppetias mutuo nata ferant.

5

Quare cuncta Deo cupiens accepta referri.

      Cuius opus celso numine quodque micat.

Tentavi duros iuvenum laxare labores

      Qui bene pandentis lumine saepe carent.

Nec leviter poterunt festivi dicta Terenti.

10

      Nosse nec ingenium plurima cura premet.

Tergant ergo rudes tetra rubigine linguas

      Et condant animo verba latina suo.