carmina libraria Terentius, comoediae

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|ter4|001


ad lectorem index commentariorum

 

Tris signata notis tria commentaria lector

      Accipe Donatum sol sibi primus habet.

Guidonem porrecta manum demonstrat et ipsum.

      Candida Calphurnum dat tibi luna tuum.

 

ad eundem excusatio Lazari

 

Si quid forte tuum offendet lector ocellos

      Quod mihi mendoso grammate versus eat.

Emendare velis nam non me Lazarus istis

      Confecit mendis, nec tua lima Simon.

5

Sed turbata magis pressoris inertia quando

      Sera dedit lassas artibus hora manus.