Iohannis Aegidii Ruceriensis, epigramma ad iuvenes
Quid teris ignavum damnosa per otia tempus
Immemor aetatis culta iuventa brevis.
Semper eunt tacito fugientia tempora motu
Hinc redit ad primos lapsa nec hora dies.
5
Fers modo longinquas vestigia crebra per urbes
Nunc teris incertis compita cuncta viis.
Haec sectatores levitas turpissima vanos
Reddit et ingenii semina lenta rudis.
Dum tua sunt viridi forentia corda sub aevo
10
Et cupis ore novo verba diserta loqui.
Ingeniosa legas nitidi monumenta laboris
Si placeant studiis comica dicta tuis.
Splendet enim lepidi comoedia grata Terenti
Omnia perspicuo sensa decore nitent.
15
Moribus ingenui doctrina serena Guidonis
Tersit difficiles arte nitente locos.
Hinc tibi compositas clari Ciceronis ad artes
Vtile iam facili tramite carpis iter.
Inde novam celebris si mox interpretis artem
20
Verba vel attenta mente voluta legens.
Inclyta Donati solertis scripta patebunt,
Sit licet in variis pagina scabra locis.
Omnia perfaciles sunt nota vocabula scaenas
Vana nec interpres verba disertus habet.
25
Hic quoque Romano cultissima lingua lepore
Et terso lepidos edet ab ore sales.
Candidus ecce Guido iuvenes miseratus inertes
Tradidit ingenii commoda dona pii.
Tuque Palaemoniae sectator idoneus artis
30
Tradita sub memori dona reconde sinu.
Et meritas agito facili pro codice grates
Non sunt ingratis munera digna viris.
Otia sed fugias studiis invisa severis
Nullus ab ignavo pectore surgit honor.
35
Vt primum pigros serpet cava ruga per artus
Plorabit stultos tarda senecta dies.
Assiduum tolera nunc tota mente laborem
Aetas ne insolitum curva recuset onus.
Exerce studiis virides ferventibus annis
40
Perpetuum claris stet decus ingeniis.