carmina libraria Famianus Strada, facinus memorabile Cypriae virginis

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|stra|001


poetica narratio eiusdem

 

Postquam res Cypri sedemque evertere regni

Odrysiae potuere acies ceciditque superba

Nycosia atque omnis moeret Cythereia tellus,

Mustaphus bello victor truculentius ardet

5

Attollitque animos civesque urbemque remittit

Militis arbitrio et praedam poscentibus addit.

Invadunt urbem et quicquid modo caeca nocendi

Praeteriit rabies subitaeque insania caedis

Hoc hinians praedae repetit furiosa cupido.

10

Et strages, non pugna fuit. Pars altera ferro,

Altera pars iugulis agit. Implacabilis ipse

Signa movet Ductor, sectumque ante ora suorum

Praetoris caput ostentat. Simul agmina circum

It vagus attonitamque replet terroribus orbem.

15

Non ita sanguineum quassat Bellona flagellum

Aegidis obiectis, si quando in proelia Mavors

Bistonas immittit cogitque assurgere valles

Ossibus albentes et euntes sanguine campos.

At spoliis quaecumque (Ducem namque illa remordet

20

Cura magis) tota rapuere e divite Cypro

Tres onerat latas pretiosa merce carinas

Vestes argento intextas, defossa talenta

Infecti factique auri, signa aspera gemmis,

Craterasque auro solidos captivaque regni

25

Agmina nobilium pueros atque ore puellas

Ingenio, multo vigilandam milite praedam

Navibus imponunt. Ipse haec monumenta triumphi

Threicio mittit Mustaphus dona tyranno.

Iamque relinquebant portum ventoque secundo

30

Odrysias vexilla dabant errantia lunas.

Aufugiunt puppes retroque remurmurat unda

Icta salo humentique albescunt aequora sulco.

Litore stant longo matres et rapta per undas

Pignora cara vident, nec quid solventibus optent

35

Invenient. Quid enim prodest per caerula cursum

Poscere felicem ventosque orare ferentes?

Scilicet ut faciles contingere moenia Thracum

Detur et immiti longum servire Tyranno.

Naufragium caurosque truces finemque malorum

40

Orarent potius. Refugit tamen ista parentum

Mollis amor teneroque micans in pectore sensus

Suspensis igitur votis, sine fine querelas,

Quod superest fundunt et questu littora complent.

Nec minus ingenti sulcata per aequora luctu

45

Responsant naves et femineo ululatu

Cuncta sonant repetuntque incerta litora voces.

Illa quae geminas inter sublimior alto

Innabat puppis velisque capacibus omnem

Hauribat Boream et magna se mole ferebat.

50

Forte vehebatur praestanti corpore virgo

Cypria. Plorantes haec inter sola puellas

Sicca genas alto facinus sub corde premebat.

Nec tacuit. Portu nam vix egressa dolentes

Affari et dictis lenire ita coepit amicis.

55

"Quid iuvat, o sociae crinemque et pectora palmis

Dilacerare modis non proficientibus? Aut me

Credula spes fallit grande aut aliquid canit intus

Insidens animo Numen.Sequar omina tanta.

Quicquid id est certe magnum est, quod tendere dudum

60

Mens agitat mihi nec segni contenta querela."

Talia conanti similis similisque furenti

Cypria sed miseris non exaudita canebat.

Est locus extremis subducta in parte carinis

Quo grandes ex aere globos et pulveris ollas

65

Sulphurei plumbique moras tabulata coercent.

Hic miles dum nitra manu liventia tractat,

Affuit et virgo subitoque in pectore flammae

Exarsere novae secumque "En -inquit- apertus

Libertati aditus. Faciam quod numine dextro

70

Iam dudum meditor. Misero iam nulla pudori

Iam superest, nisi flamma absumere flammas

Et nivibus sperare meis incendia. Quantum

Heu peragam stragis, strages super ipsa futura.

Sed peragam. Sic igne iuvat succendere pectus

75

At vos, o flammae, vicinae pabula morti

Accipite hanc animam meque his arcete periclis

Et sceleris puram donec licet addite Caelo.

Interea extinxisse nefas laudabor et hosti

Praedam avertisse et cineres satiasse meorum."

80

Sic memorat fatoque instante ferocior odit.

Iam lucem dextraque facem quam forte gerebat

Sustulit accensam Divisque in vota vocatis

Restitit ancipiti similis. Dein concita rursum

"Quid cessas anime - increpitat -, quando ipsa vocat res?"

85

Ah, pereat mecum, mihi si quid amabile formae

Atque Helena saltem casta flagret aequore Cyprus."

Nec plura his iaculata facem stetit. Ilicet arsit

Extemplo fulgur, tonitruque exterrita pinus

Evomuit flammarum undas et fragmina caelo

90

Sustulit avulsae disiecta mole carinae.

Nec tantum ruptis quotiens fornacibus Aetna

Horrendum sonat, accensas liquefacta per auras

Saxa Volant piceusque ambustae nimbus arenae

Pellitur atque imo discluditur insula fundo.

95

Horrifico quantum tabulata excussa fragore

Aere dissiliunt truncisque cadavera membris

Seminacesque artus et grandes orbe molares

Flagrantesque trabes nube obvolvuntur eadem

Et caelo confuse gemunt, magno inde sonore

100

Praecipitant, pelagus stridenti extinguit in unda.

Nec vero stetit hic strages, sed tempore eodem

Africus incumbens pelago taedasque volantes

Praecipitesque globos et saxa reciproca longe

Detulit et socias subeuntes pone carinas

105

Involvit flammis, illae piceo unguine pingues

Accipiunt inimicum ignem similisque fatiscunt

Clade ambae. Furit immissis Vulcanus habenis

Transtra per, et liquidis manantia robora ceris

Avulsasque trabes disterminat aequore toto.

110

Tristes reliquias. Fluitat captiva supellex

Scuta virum galeaeque et Cypria gaza per undas

Signaque rapta ducum transfixaque pectora remis

Et singultantes extis fumantibus artus.

Quin etiam extincti passim super aequore pisces

115

Ex illo visi, tabulaeque in gurgite vasto

Innantes et adhuc incendia sola ferentes.

Multa quoque ad terras semustis corpora formis

Venerunt, aestus eiectamenta furentis,

Impleruntque sinus deserto in litore matrum

120

Quae dubios artus incertaque membra legentes

Sed caras tamen exuvias. Vos terque quaterque

Invidere quibus cum libertate cadente

Contigit oppetere et patriae superesse negatum.

Tu vero, ante alias fortunatissima Virgo,

125

Quae dudum ingratis latuisti ignota sub undis.

Tempore iam ex isto, si quid mea carmina possunt

Emerges me vate tuumque in saecula nomen

Cypria defensi dabit argumenta pudoris

Et priscas inter numeraberis Heroinas.