carmina libraria Statuta synodalia epixscopatus Basileensis, ediderunt Joannes Amerbach etc.

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|stat|001


carmina commendaticia

 

Quod mores renovas priscos meritisssime praesul

      Cum synodo antiqua religione sacra,

Raurica spumanti plaudit contermina Rheno

      Ecclesia et laudes spargit ubique tuas.

5

Obstupui ut vidi victricia signa ferentes

      Dum caneret celso candida turba Deo.

Ipse habitu augusto vittata fronde verendus

      Exhilarans populos ora diserta moves.

Non sic Oenotrii Capitolia vana subibunt

10

      Virginea lauro concelebrare Iovem.

Propterea aeternum linguis animisque favendo

      Te tuus o clerus candide pastor amet.

 

carmen excitatorium

Praesulis exemplo vitam sine sorde sacerdos

Ducere quisque velis;

Legitimos tibi cura precor sit sedula mores

Illius usque sequi.

5

Virtuti praemissa salus sedesque beatae

Praemia te moveant.

Muneris altus apex moveat te, vel crucifixi

Vulnera quinque Dei;

Aut Phlegetonteo saltem moveare barathro

10

Tergeminoque cane.