carmina libraria Statius, silvae, Achilleis, Thebais

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|sta4|001


Domitii carmen ad Statium

 

Nuper non fueras in urbe notus,

Incultus, lacer, horridus retonsus

Nunc vultus reparatus in priores

Splendens, integer, elegans, politus.

5

O quot milia fronte basiorum

Gaudenti excipies, novem sorores

Tam laetis cupiant sedere sylvis,

Hic tecum pariter velit Papini

Phoebus castalium novare carmen;

10

I nunc Euboicos celer penates

Qua surgens tumulo canora Virgo

Nomen nobile pandit et nepotes.

Illic nam tibi cuncta blandientur

Et tellus popularibus sonabit

15

Certans plausibus; hos dabit iuventus

Fossos quos bibit ungula liquores

Proles regia te fovebit illa

Cui parcae tria lustra computarunt

Spondentes phyliae situm senectae.

20

Famae et grandia pensa subministrent

Quae caeli gemino vehetur axe,

Huius cum bene noveris Papini

Mores ingenium decusque formae,

Tum gratum fuerit perisse quondam

25

Huic nunc ut liceat tibi renasci.