carmina libraria Statius, Thebais

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|sta3|001


nobili adolescenti Ioanni Barclaio

Quales autumno fructus tibi proferat aetas

      Tales hoc flores quae tibi vere tulit.

 

 

Philippus D'Aremberghe

 

Stabat in ignavo Statius paedore tabernae

      Nec poterat nido liber abire suo;

Stabat sollicitae mersus caligine noctis

      Nec poterat docto laetus ab ore legi.

5

Barclaius postquam celeres attexuit alas

      Iam non stat Statius, sed super astra volat.

 

 

ad Statium Ioanni Barclai commentario exornatum

 

Quid te, poeta summe, subtili tegis

Sub nocte radiis nubila obtendens tui;

I, quaere acutas, ut voles tenebras cape

Inusitate vestis insolentiam;

5

Barclaius imo pectore arcana eruens

Te veste spoliat turbida ac nudum omnibus

Praebet videndum: puncta notaque imprimit

Deinde nudo pectori; noli tamen

Pudore vultum tegere cum nudum aspicis.

10

Nam docta cum te nudat et notat manus

Micantiori vestesine labe induit.

 

 

N. Romano IVD

 

Aliud eiusdem ad ioannem Barclaium

Nuper sollicite vetus sodali

Fixis in te oculis rogabat, ecquid

Barclaius faciet gravi senecta

Si tanta haec tenera facit iuventa

5

Nomen perpetuum sibi ac honores

Barclaius parat et decus supremum

Hoc ipsum faciet gravi senecta;

Sic unum iuvenis facit senexque.

 

 

de eodem

 

Desinet Herculeam mirari forte iuventam;

      Barclai iuvenis qui monumenta leget;

Ille quidem magnos, sed adulta aetate labores

      Pertulit, afflictos dum iuvat arte manu.

5

At puer hic lustrat graios Latiosque penates

      Lumen ut obscuris praeferat ingeniis;

Plenaque pubertas nondum lanugine malas

      Vestit et exequitur munia digna viro.

Iac. de Flavigni

 

 

ad eundem

 

Quod Statium sibi stare facis, barclaie, poetam

      Et Statii doctis das tua dicta libris;

Crede mihi: per te Statius stat tuque per ipsum

      Tamque diu stabis, stabit ut ipse diu.