carmina libraria Statius, Achilleis

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|sta2|001


summa Statianae Achilleidos

 

In primo Chirona petit Thetis ante precata

At thetis Aemonio Licomedi tradit Achillem

Tertius eacidem quaerit generat quoque Pirrhum,

Quartus at occultum Pelidem prodit Ulixi

5

Navigat eacides ad debita pergama quinto.

 

argumento primi libri achilleidos

Themate proposito narrat Thetis alma rapinam

Tyndaridis conquesta, rates sed vana precatur

Mergere rheteas alios commenta paratus

Tendit in aemoniam carum ablatura magistro

10

Acecidem tunc forte feras lethale fugantem

Ille redit laetusque dapum post munera matri

Fila movens canit heroas, nox occupat artus.